Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

in hune modum praecepit Apostolis r Euntes ergo docet: D Omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, si de Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecum- is que mandavi vobis Est etiam universalis ob eonditionem personarum : hinc Psalmo ai. v. g. & seq. ita legimus Con- M vertentur ad Dominum universi fines terrae, & adorabuntes in conspectu eius universae familiae gentium. Quoniam D

se mini est regnum, & ipse dominabitur gentium Est universalis quoad durationem juxta illam promissionem Christi

Matth. ult. v. ao. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus

is usque ad consummationein seculi Demum obdoctrinam est quoque universalis, quia docet, quae credi, & fieri, aut vitari debent. Quum ergo Ecclesia non minus una sit, quam universalis , extenditur ubique gentium, & in vilioribus quoque oppidulis dilatatur . Quae ergo Ecclesiae singulares dicuntur, sive eae sint in insignio ibus civitatibus , sive in locis obscurioribus , sunt unius ejusdemque universalis Ecclesiae partes, sive est eadem Ecclesia universalis in haec, vel illa , loca diffusa . Non est ergo mirandum , si omnibus Christian

rum coetibus eum uno primo capite fide conjunctorum Eccleusae nomen tribuatur se Spectant enim omnes ad unam , at que

universalem Ecclesiam, quae ubique diffunditur , atque dii, latur; multoque etiam minus mirandum est, Christum dixisse , se in medio duorum, vel trium esse , qui in suo nomine sese congregaverint. Ii enim in nomine Christi congregantur , qui sunt membra Ecclesiae Catholicae, quae ob suam unitatem indivisa manet, ob universalitatem nullibi non extenditur . Ad salutem ergo uniuscujusque illud quidem parum refert , utrum cum multis, vel paucis Catholicis simul convivat;

refert autem quam maxime , immo omnino necessarium est, ut cum universali Ecclesia Catholica sit communione conjunctus, atque intra ipsam contineatur i . Verum Pufendorfius

idem de Emesia Catholica judicium facit, ac de sua Protestantium. Huie finim ratio status nullo modo convenire potest, quum unum caput non habeat, a quo regatur, unam. fidem, Vide hae de re singularem Cypriani locum lib.23. cap.3. s. I.

352쪽

DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLIN a fidem, eademquc sensibilia signa, unan que doctrinam e nam ipsi Protestantes quoad haec omnia inter se divisi sunt. Ex his autem omnibus mani sestum est,notion statusseu reipublicae Ecclesiasticae a Pulandorta turbari ψ ut ab Ecclesia status, seu reipublicae rationem adimendam evincat. S. X. Pusendorsius frustra turbare pergit notionem Ecclesiasticae reipublicae, M evincat, quod ipse vellet. Cit ii opusculi g. 32. illud refricat, suae securitati, atque inςplumitati ut consulerent, in unam homines societaten .

coaluisse, indeque quempiam, aut aliquos sibi praefectist,

qui g regerentur. In instititutione vero Ecclesiarum idem servatum non fuisse animadvertit , quum homines inter se conventionem non inierint de ea secietate constituenda, qua ycclesia constat , sed singuli, nulla aliorum habita ratione, Iesu Christi legem amplexati fuerint Quum ignorantiae te- ,, nebris circumfusi inquit salutisque suae securi agerent, .m De M demum permissos a se annuntiavit - & praecepit, ut is omnes ubique resipiscerent, Amr. II. 3 o. Hinc observat, id quoque versari discriminis inter societatem civilem, atque Ecclesiasticam , ut in illa una eum patrefamilias ceteri omnes, qui ei subesse debent, membra efficiantur eiusdem cuvilis societatis , in ista autem neque uxor, nequc filii , si nolint , conditionem patrisfamilias sequantur . A Cristo enim Servatore nostro hujusmodi societas suam primam originem habet, esus divina dispositione ordinata est, munita praeceptis tum fidei, tum morum, e

laetioribus sensibilibusque signis ab omni alia distincta, sur,et mo cuidam capiti subjecta, suis Praesidibus regenda tradiata , illius sacra ministeria distributa . Homines ergo noria quidem ut incolumitati hujus vitae, sed ut alterius aeternae felicitati prospicerent, Christianam religionem amplexi fu re , ejusqne se se legibus subjecerunt, quae sane aggregatione illorum extendenda quidem erat, nullo autem modo

instituenda, quum jam ipsa Ecclesia quoad sui institutionem

nihil a Christo doterminatum non haberet. Ad hoc autem nececi sane non erat, ut plures antea hac de re simul convenia

353쪽

L r RER XXX. c A P U T L 3 venirent, sed sufficiebat, ut unusquisque per se in Christi

nam societatem sese reeipere posset. Aliunde autem praece pio Christi indictum est omnibus , si perire in aeternum no jint, ut religionem Christianam amplectantur: unde mira dum non est, si dum agitur de hae societate , uxor, & filii, etiam invito patrefamilias, in cam se recipere possint, vel illo deserente hane societatem , cui & ipse nomen semel de derat, uxor, & filii ejus in eadem recte: atque aequo jure

persistant. Ex hoc tamen nullo modo consequitur , ut non sint amplius membra ejus civilis societatis, cujus ante erant, ac propterea, civilis secietatis habita ratione, e dem tum patrisfamilias, tum uxoris, atque filiorum, Eo

conditio subsistit. Quoniam vero Pulandorfius hoc quoque in S., sicut

in aliis , modo Grea plantandas Ecclesias , modo In eonsime

da Eeclesia aliam rationem servatam fuisse dicit, ac in institutione civilium societatum ; ideo nunc illud advertendum putamus, etiam dum singulares Eeclesiae eonstituerentur, velut magis distincte loquamur, dum Ecclesia magis magisque propagaretur, eumdem modum. servari non potuisse, quem homines in institutione civilium societatum retinuere. Nam novus tunc status non condebatur, sed qui erat a Christo institutus, & quoad omnia ordinatus, magis magisque ex tendebatur, & alii, atque alii in eum cives confluebant.

Quapropter scuti Ecclesiae generatim consideratae institutio consensione, & mutuo consilio hominum fieri non potuit; ita etiam institutio singularum Ecclesiarum, seu propagatio unius ejusdem Ecclesiae universalis fieri institutione, &m tua consensione hominum non poterat, sed eo um tantum fuit dare nomen statui semel a Iesu Christo Instituto, atque ordinato etiam quoad ea omnia , quae ipsius status ratio requirit. S. XI. Ex ea ratione , quam Doctores Eeclesiae tenent , Ecclesiam non esse statum, Pusendorfius suadere frustra opergit. ΤDoctorum igitur Ecclesiae rationem canimo diversam

. . ab ea

354쪽

s 4 ET LE Μ DISCIPLINA ab ea esse, quam ii quoque imperantes tenent , qui imperium ab electione habent, Pulandorfius citati opusculi 33. in rem .siam animadvertendum censet . Nam dum quispiain , sicuti ipse attendendum monet , super alios imperii culmen assequitur , suam subditi voluntati illius subiiciunt, profitenturque ea se omnia esse servaturos , quae ad utilitatem boni communis ille praeceperit . At vero accedentes ad Ecclesiam voluntati doliorum suam non subiiciunt , neque suam fidem submittunt fidei illorum , sed Dei voluntati. subduntur , atque ultimo in ipsum Deum

suam omnem fidem referunt. Hoc totum praeter ullam n cessitatem, confirmat pluribus Sacrarum Scripturarum locis. Protestantium deinde errorem illum tuetur, Sacras Scriptuturas unumquemque interpretari posse: quem quidem errorem illius, ut nunc refellamus , instituti nosti i ratio nocia

patitur i . At quisnam unquam dixit, Christianam religionem

talem esse, ut in ea fides ad magistros, atque doctores ultimo reseratur, quasi vero praecepta doctorum, non vero Jesu Christi in se contineret 8 Christiana religio a Christo dicitur, non vero a Petro, & Apostolis , atque eorum suc-eesseribus . Quare Apostoli quod divinitus sibi traditum a ceperunt , Fideles docuerunt, Ecclesiae autem pastores omnes, atque doctores doctrinam Apostolorum Ecclesiis promulgarunt . μ Sane quum nos omnes inquit S. Athanasius orat.I. D eret. Arianos num. a Christo Christiani essemus , & n is minaremur, ejectus est olim Marcion haeresis auctor: at is que hi quidem, qui cum illo permanserunt, qui Marci is nem expulit, Christiani nomen retinuerunt; qui veros is quuti sunt Marcionem, Marcionitae deinde sunt appe is laxi . Commemoratis deinde nonnullis aliis haereticis, qui a Magistro suo nomen suae sectae acceperunt, ita doChristianis habet:/Tametsi enim Magistrorum successeres

i Vide quae eontra hune errorem disseruimus Theolmea nostrae R elua, lib. 3. qiu . an. a. in quo demonstravimus eue illum cum Deisino conjunctum εDiqitigoo by Coosl

355쪽

LrRER XXX. CAPUT I. 36 is habemus , quorum escimur discipuli; tamen quia ea, ,, quae sunt Christi, nos illi docent, Christiani nihilominus , & sumus, di dicimur . At qui sequuntur haereticos, ii

se numerabiles licet succetares habuerint, ejus semper n se mine, qui haeresis inventor fuit, appellabuntur . Quare quum Doctores in Ecclesia novum statum non constituant, sed Iesu Christi rempublicam nutriant eo doctrinae pabulo, quod ab eo cx Divina traditione acceperunt, nihil minus requiri potest, quam ut Fideles aut voluntati eorum suam eadem ratione submittant, ac cives suo Principi, aut in fidem eorumdem suam ultimo referant. De fide ergo h benda a Doctoribus Fideles edocentur, eisdemque etiam se, liciuntur uti rectoribus a Deo sibi datis , quibus quoad omniam uncra Christianae reipublicae gubernentur . f. XII. Pulandorfius falso supponit nullum in Ecclesia vinculum esse , quo status illius connectatur.

- Quum itaque ita citati opusculi g. 3 . auspicatur

, , in Eeclesiis particularibus ingens difformitas a statu adp ,, reat ; disquirendum cst, utrum forte istae Ecclesiae inter si se junctae magnum aliquem statum absolvant . Omnibus

Ecclesiis statum aliquem non constitui, perspectum esse affr- mat ex institutione Christi dicentis r Ite in mundum uniruem sum, praedicate Eυangelium omni creatura. Nam neque ce tus locus designatur, ex quo ipsa ratio regiminis diffund tur in ceteras partes , neque cuipiam , aut aliquibus regandi alios munus committitur, neque modus ostenditur, quo coleri eum ipsa sede regiminis communicare possint, quae quidem communicatio fieri non poterat, ut obtineretur, tum habita ratione totius orbis , tum etiam dissidiorum, quae erant inter civitates. Esse quidem Fideles unum corpus,

baptismate hausisse unum spiritum , haberi oportere instar

unius ovilis, quod uno pastore regatur, omnes vocatos in unam spem vocationis, ac, propterea unam eorum. fidem esse , unum baptisma , unum Dominum mutua invicem charitate manere unitos , atque vocari fratres, ex Sacris Litteris nos certo quidem novisse concediti verum sunt haec

Tom. IV. . i. o. . Domnia

356쪽

3 6 DE IURE, ET LEGUM DIs CrPLINA is omnia inquit vincula sacrosancta, sed ad constituendum, is & connectendum aliquod corpus mysticum, non ad reis gnum aliquod de hoc mundo idonea . Et possint haecis omnia inter se communia esse illis, qui in diversissimis st is tibiis degunt; quum nihil horum dependentiam aliquamis ab imperio hominis notet, involvat . Singularibus Ecclesiis non constitui status singulares tandem aliquando Pulandorfius contra nos, sicuti saepius focit, amplius non urget, sed ad illud ostendendum sese veristit , neque etiam universali Ecclesiae convenire rationem sta

tus . At vero in Christiana republica est sane designatus certus Iocus , a quo suprema ratio regiminis in ceteras partes e tendatur: nam Christus supremum visibile caput totius Ecclesiae Petrum constituit, atque Petri succe res eumdem super universam Ecclesiam locum tenent i . Ab eo ergo loco, in quo Petri successires degunt, suprema ratio regiminis in totam Ecclesiam derivatur, indeque est, ut omnes Fideles cum successoribus Petri tum fidei , tum comm nionis unitatem servare debeant a . Est quoque in republiaca Christiana nonnullis deniandatum ex Divina institutione munus regendi alios r commisit enim Christus Episcopis , ut suam Ecclesiam regerent , Presbyteris autem tam supratasium corpus Verum , quam supra mysticum facultatem contulit . Aliundc autem Fideles eamdem fidem profitentur ,

eorumdem Sacramentorum usu, ceu nexu quodam mutuo

inter se colligantur, unum idemque doctrinae pabulum habent a suis pastoribus , atque ita fit, ut sicuti pastores cum Supremo totius Ecclesiae capite tum fide , tum communione conjuncti sunt; ita etiam omnes Fideles confugantur. Non solum ergo falsum est, fieri non posse, ut omnes Fideles, quaquaversum per totum orbem diffusi, cum ipsa sede regiminis communicare non possint, quemadmodum Pulandor-fius eontendit, sed revera communicant, & secundum eam quidem rationem, qua nulla magis conjuncta esse potest,

357쪽

LIRER XXX. CAPUT L 3 7

se Hane pradicationem inquit S. Irenaeus lib. I. emi. Haereses is cap. Io.num. 2. quum acceperit, & hanc fidem , quemadis modum praediximus , Ecclesia , & quidem in universumis mundum disseminata, diligenter custodit, quasi unam do- ,, mum inhabitans: & similiter credit iis, quasi unam ani- ω mam habens, & unum cor, &consonanter haec praedicat, ,, & docet, & tradit , quasi unum possidens os . Nam etsi si in mundo loquelae dissimiles sint, sed tamen virtus tradi- ω tionis una, & eadem est. Et neque hae, quae in Germa-ἡ nia sunt fundatae Ecclesiae, aliter credunt, aut aliter tr

se dunt: neque hae , quae in Hiberis sunt, neque hae , quae ,, in Celtis , neque hae , quae in Oriente , neque hae, quae in is AEgypto, neque hae, quae in Lybia, neque hae, quae in is medio mundi constitutae : sed scut sol, creatura Dei, in se universo mundo unus, & idem est sic & lumen praedica, ,, tio veritatis ubique lucet, & illuminat omnes homines, quiis volunt ad cognitionem veritatis venire

Quando autem Pusendorfius dicit, vincula Christianae reipublicae esse quidem Sacrosancta, tamen ordinata tantum ad constituendum mysticum corpus , non vero regnum d hoc mundo ; distinguimus : si nomine regni de hoc mundo, politicum regnum intelligat, quale est penes imperantes s culares ; ei assentimur: si autem accipi velit tale regnum, in quo supremus visibilis Monarcha, 8c alii Praesules ad in. star regnorum politicorum non habeantur, quorum sit cum auctoritate, atque potestate regerc alios non solum quoad ea , quae interius credere , sed etiam quoad alia , quae in suis actionibus exterioribus secundum Christianam religionem sedivare debent ; illi nullo modo assentimur. Rursus : quando superaddit, hujusmodi vincula non notare, aut involvere dependentiam ab imperio hominis; distinguimus a quatenus sunt ea constituta divinitus , & quatenus ad spirituale b

num , atque ad aeternam felicitatem alterius vitae per se referuntur; concedimus: quatenus homines per ea vincula in unam societatem visibilem non coadunantur, in qua & Supremum caput, & alii Praesules non habeantur, qui legislativa X x a pote

358쪽

3 8 IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA testate , & ea quidem coactiva, praediti sint i ; ac propterea illis alii omnes obtemperare debeant ; negamus. Vincula ergo Christianae religionis sunt quidem ejusmodi, ut licet non constituant rempublicam politicam; tamen eam sane constituunt, cui ad verae reipublicae rationem nihil deest, quemadmodum ostendimus.

g. XIII. Nullius esse usus, ut Christiani in unum statum coalescant, Pulandorfius falso contendit. ἡ Ut idonei doctores inquit Pusendolfius eii. opust is lig. 3 s. hi Ecclesiis ubique constituantur, iidemque ostes, ficium suum rite obeant, a singulis coetibus longe prom-- ptius, & accuratius effici potest, utpote qui suos norunt, ,, & sub oculos habent, quam ab uno aliquo , utut sapiense tissimo , qui in remotis locis agit . . . . Sed nec propteris lites doctorum Ecclesiae inter se , aut cum aliis opus estis peculiare tribunal erigere , quae nullibi commodius , is quam in ea civitate , ubi degunt , decidi possunt 3 nec se ulla ratio est, ut isti defungere velint judices, quos reliis qui cives agnoscere tenentur . Colorem aliquem habet , is quod jactatur, melius, & firmius unitatem fidei conserv iis ri, controversias componi, ac haereses Compesci, atquυ

se extingui posse, si in unum statum coaluerint omnes peris orbem terrarum Ecclcsiae , & ab uno capite, sive Pincepsis is sit , sive senatus e pluribus constans regantur ,,. Hucusque Pusendorfius contra statum Ecclesiae. Sese deinde vertit contra auctoritatem, & infallibilitatem unius Supremi j dicis quoad totam Ecclesiam, de qua re nos satis superque

egimus lib. 23. , atque nonnulla iterum refricat contra st tum Ecclesiae, tam si ea spe tur , antequam Imperatores

Christianae religioni nomen darent, quam postquam dederunt ἰde quorum falsitate abunde constat ex iis , quae S. & seq.jam disseruimus. Quod ergo Doctores, hoc est Episcopi, a singulis coetibus , & quidem etiam hac , vel illa ratione eligantur , vel eligantur ab uno, aut a pluribus , quibus merita personarum

etiam

359쪽

LIBER XXX. CAPUT I. 34ρ etiam longe diistarum perspecta esse possunt, nihil sane refert ad eam rationem status, quem Ecclesia in se continet. Inde vero est , ut non una semper hac de re in omnibus t eis Ecclesiae disciplina fuerit, sed citra nullum detrimentum ejus regiminis , quod Ecclesiae proprium est, modo unum, modo alterum servatum fuerit. Fidei vero unitatem servari, non dicam melius, atque firmius, sed unica ratione posse, si in unum statum omnes Ecclesiae per Orbem terrarum co lucrint, non aliquem colorem, sed omnino manifestam evidentiam habet i . Nunc illud tantum a nobis urgendum esse putamus , semel ac inter duos, vel multos contentio aliqua oriatur, nullum ei finem imponi posse , si supremum aliquod tribunal non habeatur, cujus auctoritati tum illi, tum isti morem gerere, atque omnino acquiescere debeant.

Sed de re ista satis.

CAPUT IL

ου DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA. I. L I Ierarchiae notio traditur, atque explicatur. Utrum Hierarchia dicenda sit Principatus saerorum, vel fere Principatus, haud aeque certum est apud omnes. Petae vius de Neologisis Dogmatibus lib. a. de Angelis cap. a. num. a. Hierarchiam Principatum sacrorum dicendam esse tuetur juxta Maximi sententiam initio Seoliorum in Missem Dion i Hieram ctiam . Ex antiquis, quemadmodum etiam idem tavius o servat, Hierarchiam sacrum Principatum dici oportere , as firmat S. Thomas I. par. qu. IO8. art. I., Gulielinus Pariaris s. par. a. de iure. cap. I A., Dionysius Carthusianus art. I s. ia cap. 3. Dionysii, ex recentioribus autem Celi lius lib. i. de Melesiastea Hierarchia cap. a. , Hallerius item de Ecclesiasica Hierarchia lib. I. sect. a. cap. I. , & Mamachius

Id constat ex iis, quae IIb. I s. cap. I. disseruimus, tum ipsius traditionis habita ratione, tum eorum omnium principiorum de quibus singillatim egimus, quae cum hac nostra veritate necessariamsonnexionem habent.

360쪽

33 3 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINAchius Or R., Antiquit. ciri n. lib. q. cap. 3. g. q. V

cum autem graecarum , quibus Hierarchiae nomen componitur , si ratio habeatur, sacrum Primipatum eo significari, Hallerius observavit , atque exemplis in medium adductis, essici a Petavio non potuisse, ut sacer Principatus non λgnificaretiir, Mamachius animadvertit . Istorum nos sententiam sequimur, atque Hierarchiam rum P ine'atum dici debere , inde quoque putamus , quia Hierarchia constat personis in Ecclesia Catholica singulari auctoritate, atque dignitate praefulgentibus, quemadmodum a Tridentinis Patribus se fa 3.can. 6. hisce verbis definitum legimus : Si quis dixerit ilia is Ecclesia Catholica non esse Hierarchiam, Divina ordinatio-- ne institutam, quae constat ex Episcopis , & Presbyteris, si & Ministris, anathema sit μ . Principatus autem ad personas referendus est, non ad ea, quae Principatui subjiciuntur. Refertur autem ad personas, si acer Principatus, ad ea autem, quae subjiciuntur, & materiae loco haberi debent , sisacrorum Principatur Hierarchiae nomine intelligatur.

Si ergo Hierarchia per se spectetur , definiri potest gubernandorum Sacrorum potestas, & functio , sicuti a Maximo initio Seboisertim in caelestim moriss Hierarchiam traditum accepimus, itemque etiam praefecturam Sacrorum, cujus quidem praefecturae in Ecclesia diversi sunt gradus, quibus curandintiam Sacrorum diversa potestas , variaque jura sacrarum functionum obeundarum respondent , ut constat in Episcopis, Presbyteris, atque innistris . Summus autem in hac Hierar chia magistratus obtinetur ab Episcopis, atque imprimis a Rinmano Pontifice. Eorum autem habita ratione , in quibus Hierarchi tamquam in sua materia versatur, non solum Antistites, atque administros Ecclesiarum in se complectitur , sed etiam alios,

qui iisdem1 Antistitibus, atque administris subjecti sunt. Quum

enim Hierarchia sit sacer Principatus , atque Principatus duo sane complectatur, hoc est, & Principem, qui dominatur, &eos omnes, supra quos idem Princeps dominatur; consequens inde fit, ut Hierarchia non solum Antistites , atque administros Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION