Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

37x DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA sicuti illa, qua regimen Ecclesiasticum continetur . Habet Iase quidem civile regimen armorum apparatum , ceteraqu omnia, quae non solum ineutere timorem , sed etiam vim i ferre possunt; at, sicut inquiebat Apostolus II. Corinth. cap. Io. v. q. & seqq. Arma militiae nostrae non carnalia sunt. sed pori tentia Deo ad destructionem munitionum. consilia destruen-ri tes, & omnem altitudinem extollentem se adversus scienis riam Dei & in promptu habentes ulcisci omnem inob se dientiam . Constat ergo Ecclesiasticum regimen supra civile longe praecellere , si ad utriusque institutionem attendatur. S. II. Si attendatur origo potestatis illius , quam regimen Ecclesiasticu in in se continet , hujusmodi regimen civili regiamini praeferendum esse constat. Humana sane non est sed Divina tota illa potestas,qua Ecclesia regitur,atque gubernaturmam ita Christus ad Petrum loquiatur dum illum Supremum Ecclesiae caput se constituturum proinmisit i Tibi dabo claves regni caelorum e &quodcumque, ligaveris super terram , erit ligatum & in caelis , & quod is cumque solveris super terram , erit solutum &in caelis . Ceteris autem Apostolis in hunc modum loquutus fuit, qua do eis Ecclesiam regendam commisit a : Data est mihi omnisti potestas in caelo , & in terra et euntes ergo docete omnesis gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiri-

si tus Sanctit docentes eos servare omnia quaecumque mandasse vi vobis Non sua ergo potestate, & auctoritate Praesules, atque Pastores Ecclesiam regunt, sed potestate , atque auet ritate Christi, ipseque propterea Christus quamvis abscesse rit a nobis, tamen nunc quoque est caput Ecclesiae. Quand quidem , sicuti animadvertit S.Gregorius Magnus in Praefatio. ne in librum Iob num. r . Redemptor noster unam se pers is nam cum Sancta Ecclesia, quam assumpsit, exhibuit: de ipso

fi enim dicitur 3 : Des caput omnium nsrum; & de Eccle. ἡ sia ejus scriptum est : corpus Christi, quαι es Ecclesia

382쪽

LIBER XXX. CAPUT IT 373

explieans haec verba Ioannis cap. I S. v. 3 6.: reguum meum nouest de hoc mundo, haec recte animadvertit: Unde & hic non is ait: reguum meum non es in hoc mundo , sed non es de hoe munis is do. Et quum hoc probaret, dicens εἶ si ex hoc mundo esset

gnum meum, miriuri mei utique decertarent, ut non traderer ,, Iudais . Non ait r nunc autem regnum meum mn es hie ; sed

is non es hine. Hic cst enim regnum ejus usque in finem secu- se Ii , habens inter se commixta EiZania usque ad messem μ. Quae est autem in seculi Principibus potestas ad regendos p pulos sibi subjectos, a Deo quidem est, ea tamen Divina non est, sed ipsi Principes quod faciunt in sua tota ratione regiminis, propria auctoritate faci mi, nec opus est, ut aliquid Divinum in eis recipiatur, quo jus acquirant ad eam potestatem, quam exercent . Si ergo attendatur origo potestatis illius, quam Ecclesiasticum regimen in se continet, hujusmodi regimen civili regimini praeferendum csse constat. S. III. Habita ratione eorum, circa quae versatur potestas Ecclesiastici regiminis , est ea longe praeccilentior altera potestate , quae est propria civilis regiminis . Tota ratio , quae respicit custodiam tum rectae fidei, tum honestatis morum Ecelesiastico regimini commissa est: ad illud

spectat tum administratio Sacramentorum, tum cura ceter rum omnium, quae sub nomine Sacrorum veniunt : quidquid sanctius , majorique veneratione , atque reverentia dignum

in Christiana Religione occurrit , est illud totum Ecclesiastici regiminis gubernationi commissum. Hinc Gelasius I. Imper torem Anastasium ita monuit I r Duo quippe sunt, Impe- se rator Auguste , quibus principaliter mundus hic regituris auctoritas sacra Pontificum , & regalis potestas . In quibus, tanto gravius est pondus Sacerdotum , quanto etiam pro se ipsis Regibus Domino in Divino sunt reddituri examine ra- ω tionem . Nosti enim , fili charissime , quod licet praesideas

ri humano generi dignitate , rerum tamen Praesulibus Divin m rum devotus colla submittis , atque ab eis causas tuae salum tisci Epist. . ad eumdem mo a. Concu.edit.Harduisu colum. a. Diuili ou by Corale

383쪽

374 IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA se iis expetis : inque sumendis caelestibus Sacramentis, eisque, is ut competit , disponendis , subdi te debere cognoscis reliis gionis ordine potius, quam praeesse. Nosti itaque inter haecis ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redμω gi voluntatem. Si enim , quantum ad ordinem pertinet pu- ω blicae disciplinae, cognoscentes imperium tibi aeterna dispomis tione collatum egibus tuis ipsi quoque parent religionis Amis tistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviam re sententiae; quo, rogo te, decet affectu eis obedire , quiis pro erogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis . H oimis de sicut non leve discrimen incumbit Pontificibus , siluiueis pro Divinitatis cultu, quod congruit ; ita his, quod absit, is non mediocre periculum est , qui , quum parere debeant, se despieiunt M. A Symmacho Papa eumdem Anastasium certiorem factum fuisse novimus , dignitatem illius cum sua comparandam non esse, rerumque humanarum ad illum, Divinarum autem curam ad se pertinere i . Gregorius II. in epist la ad Leonem Imperatorem 1 i Audi inquit humilitatem es nostram, Imperator, cessa , & Sanctam Ecclesiam sequem .is prout invenisti , atque accepisti . Non sunt Imperatorum se dogmata, sed Pontificum, quoniam Christi sentum nos ha- ω bemus Et ecce tibi palatii, & Ecclesiarum scribo diser, men, Imperatorum, & Pontificum. Agnosce illud, & salis Vare, nec contentiosus esto. Nam quemadmodum Pon-- tifex introspiciendi in palatium potestatem non habet, acis dignitates regias deferendi a sic neque Imperator in Eccle-- fas introspiciendi ,& electiones in Clero peragendi, neque is consecrandi, vel symbola sanctorum Sacramentorum adminis nistrandi, sed neque participandi absque Opera Sacerdotis Et re quidem vera , sicuti inquit Petrus de Marca De Concord. Sacerae, ct Imper. lib. I, cap. q. num. a. Nullam penes Prinis cipes spiritualem auctoritatem esse , in confesse est apudis omnes , quum ligandi, & solvendi potestatem , & pascend is rum ovium curam Petro, & Apostolis Christus tribuerit, &iis

384쪽

LIBER XXX. CAPUT III. 373,, iis , quos hujus ministerii participes futuri essent . In quom nulla Regum mentio, quibus potestas asseri non potest, quae is omnem naturae ordinem exsuperat , nisi disertissime illis a se Deo collata sit. Christus quidem , quum Ecclesiam suam is institueret, Regum dignitatem non laesit, sed eam non a m xit..... Immo vero Apostolus gladio Principem accingit ad ,, scelerum vindictam, non ad fidei canones sanciendos; it is ut palatium, & tribunal ad eum pertine*nt, non gutem Ec ω clesia,& Cathedra Petri . Si crgo humanis Divina praeferen da sunt; si quae spirituale bonum sibi annexum habent, aete namque felicitatem respiciunt, sant majoris praecellentiae, a que dignitatis prae aliis omnibus , quae spectant ad tranquilli tatem hujus vitae; negari a nemine porcst, regimen Ecclesi sticu in longe esse praecellentius civili regimine, habita ratione eorum, circa quae illud versatur. Quo circa inquiebat S.I annes Chrysostomus Homil. II. in a. epistolam ad Corint&m num. q. non modo majorem , quam provinciarum praesectiis sed etiam quam illi ipsi , qui diademate cinisti sunt, hon m rem acceperunt, qui hoc imperium gerunt et ut qui in m is joribus rebus , & ob majora commoda homines fingant . S. IV. Si Ecelesiastici regiminis tum amplitudo , tum stabilitas attendatur, est sane illud civili regimine praeceruientius .is Ecclesia enim inquit S. Irenaeus lib. I. Cont. Haeresesa, cap. I . num. I. per uniVersum orbem usque ad fines te

is rae seminata , & ab Apostolis , di a discipulis eorum acce- ω, pit eam fidem, quae est in unum Deum . Num. a. Hancis praedicationem quum acceperit, & hanc fidem , quemad- ω modum praediximus, Ecclesia, & quidem in universum . M mondum disseminata, diligenter custodit, quasi unam do- ,, muta inhabitans: & militer credit iis, videlicet quasiis unam animam habens, di unum cor, & con nanter haecis praedicat, & docet, de tradit, quasi unum possidens os . Et S. Cyprianus in lib. De Unisestate Eecis Ecclesia D ,, mini inquit luce perfusa per orbem totum radios suosm porrigit. Unum tamen lumen est, quod ubique diffundi

latur, Diqiti eo by Corale

385쪽

3 6 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA is tur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in unives se iam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiteris rivos latius expandit . Unum tamen caput est, & origo is una, & una mater foecunditatis successibus copiosa M. Est ergo tale Ecclesiae regimen , ut per totnm terrarum orbem ubique propagetur. De stabilitate eius aeque certum est: semper enim cum ea Christus se futurum promisit. Nullum autem civile regimen unquam fuit, quod aeque protenderetur, ac regimen Ecclesiae , sicut etiam nullius est tanta firmitas ,

quamvis illud & longe lateque protendatur, & plurimum sua potentia valeat, ut deficere non possit. Quapropter si regimina , quae magis extenduntur , sunt praecellentiora aliis minus extensis a si etiam firmitas, atque stabilitas est sing laris praerogati Va regiminum ; inde profecto consequitur, regimen Ecclesiae, si ad amplitudinem, & stabilitatem ejus attendatur , esse longe praecellentius civili regimine.

CAPUT IV.

DE EA RATIONE , QUA POTESTAs TUM ECCLESIASTICA,TO CIUILIs sImL RECTE UTILITERQUE CONSISTUNT .

S. I. Hristus suam Ecclesiam in iis omnibus locis extemdendam instituit, in quibus civiles potestates domunabantur .

Matthaei cap. 28. v. Ist. de seq. haec Apostolis Christum . mandasse lςgimus: Euntes ergo docete omnes gentes, baptis is Zantes eos in nomine Patris, & Flii, & Spiritus Sanctii d is centes eos servare omnia, quaecuinque mandavi vobis ris & ecce ego superaddidit, ne auid de rei eventu dubitare se possent vobiscum sum usque ad consummationem seculi . Apostoli autem , sicuti Luca cap. io. v. ao. legitur ; Profe- A cti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, & sermo- D nem confirmante sequentibus signis . Fuisse autem tunc temporis plures in orbe terrarum, qui sunrinum imperium

supra populos sibi subjectos obtinerent, nullus sane negaverit .

386쪽

LIBER XXX. CAPUT IV. 3 7τvetit. Igitur Christus in iis quoque locis suam Ecelesiam ex tendendam instituit, in quibus penes aliquos erat summus

Principatus. i- S. II. Christus in promulgatione suae Divinae legis ubique facienda non solum non exquisivit consensum lateae potestatis, sed hac etiam ea repugante, praecepit, ut illa fieret. 'Postquam ergo Christus monuit Apostolos se illos mis. Iurum esse, sicuti oves in medio luporum, haec ad eosdem habuit i r Cavete autem ab hominibus i tradent enim vosis in conciliis, & in Synagogis suis flagellabunt vos i & ad se praesides, & Reges ducemini propter me in testimonium

is illis, & gentibus ... Et eritis odio omnibus propter nomenis meum ... Ne ergo timueritis eos: nihil est enim operis tum, quod non revelabitur, & occultum, quod non sci is tur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine i &is quod in aure auditis, praedicate super tecta. Et nolite ti- is mere eos, qui Occidunt corpus, animam autem non pos, is lant occidere Suo Sanctis limo magistro Apostoli paruerunt, & quamvis in carcere reclusi, verberati flagellis, de aliorum sibi faeta comminatione malorum, alacres virtute magna usque ad profusionem sanguinis post multa torment fortiter superata testimonium reddidere rosurrectionis Iesu Christi Domini nostri. Tantum ergo abest, ut Christus inapromulgatione suae Evangelicae legis ubique facienda consem sum laicae potestatis exquisierit, ut etiam, hac repugnante,

illam fieri praeceperit. S. III. Nihil ejus potestatIs , quam Christus in hanc rem Apostolis tradidit, laicis Principibus coinmisit, quamvis e supra subditos illorum exercenda esset. Petro promisit Christus suam Ecclesiam supra illum se aedificaturum esse , eique non solum ligandi, & solvendi potestatem fecit, sed etiam praecepit, ut suos statres in fido

confirmaret, atque tum oves , tum agnos pasceret. Apost lis vero ceteris una cum potestate docendi omnes , simul Com. IV. B.b b . etiam ιγ ugit. cap. Io. v. 17. & seqq.

387쪽

3 8 DE IURE, ET LEG stri Dys CIPLINA etiam ligandi , atque solvendi facultatem dedit t . Nihil autem hujusmodi potestatis Principes laicos a Christo aliqua do recepisse legimus , quamvis nullo modo dubitari possit, quin Christus suam Eeclesiam in iis omnibus Ioeis extenden-Am instituerit, in quibus laica potestas dominaretur a . V rum est igitur, nihil ejus potestatis, quam Christus in rem istam , de qua agimus , Apostolis tradidit, laicis Principiabus commisisse, quamvis ea supra subditos illorum exercenis

da esset . g. Iv. Propter haec omnia Christus nihil detraxit de a ctoritate regiminis civilis. Apostolus de obedientia, atque subjectione praestanda, Princibus ita absolute pronuntiat Raman. cap. Ia v. I. & seqq.,, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita siti non ,, est enim potestas, nisi a Deor quae autem sunt a Deo , ordia se nata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi r si sistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem aequia fi runt . Et S.Petrus in I. epistola cap. a. i 3.&seqq. Subie is cti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive si Regi, quasi praecellenti, sive Ducibus, tamquam ab eois missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, si quia sic est voluntas Dei Modo vero ita ad rem nostram. Tam S. Petrus , quam S. Paulus dum loquuntur. de subiecti & obedientia praestanda Principibus , nulla adiecta conditi ne, nullaque etiam eorum facta mentione, quae , promulgata Evangelica lege , servanda ab omnibus inium fuerant; item omissa omnino ratione tum ejus potestatis, quae Petro, uti Supremo Ecclesiae capiti, tum Apostolis, uti praecipuis Christianae fidei promulgatoribus , magistris, atque praesulibus collata fuerat i tandem ne indicata quidem ea obligati ne , qua Christiani suis Praesulibus in rebus ad Christianam religionem spectantibus omnino morem gerere debebant this, inquam, Umnibus praetermissis, cunctas animas pol

i Vide quae hae de re tota lib. 48. disseruimus. 0 Hij

eap. s. I.

388쪽

LIBER XXT CAPUT IV. 37statibus sublimioribus, & quidem id praecipiente Deo, 'subdi.

eam esse debere, assimant, decernunt, atque statuunt, nistamque exceptionem admittunt: igitur civile regimen, pro

mulgata Religione Christiana, in eo statu permansit, in quo antea erat. Neque enim Sancti Apostoli affrmare sine ulla conditione potuissent, Potestatibus omnes esse subiectos oporaetere, si in mundum Christiana religione semel inducta, e sua Ilae conditione excidissent, amississentque aliquid potestatis, quod eis antea conveniebat. Christus ergo nihil potestatis a civili regimine detraxit tum in institutione suae Ecclesiae, tum in iis omnibus , quae ad ejusdem Ecclesiae regi me

spectant. g. V. Christi institutione Ecclesiasticum regimen cum c

vili ita est unitum, ut neque istud illius, neque illud istius j eisdictioni obsit. Ecclesiam esse statum, seu rempublicam, quae sane sine regimine sibi proprio nulla haberi potest, itemque hierarchiam, quae est Sacer Principatus, in Ecclesia contineri, atque vi iulius in eadem Christiana republica laIcos Clem esse subjectos , nunc, quemadmodum aequo jure possiimus r , uti

rem certam assumianus. Hoc ergo verum Ecclosiasticum regia men cum vero civili regimine Christum absque aliquo utriusvis detrimento consociasse, unicuique exploratum esse debet.

Nam Christus suam Ecclesiam in iis omnibus locis extende dam instituit, in quibus civiles potestates dominabantur; in promulgatione suae Divinae Iegis ubique facieiula non solum non exquisivit consensiam laicae potestatis, sed etiam, hac imulta , voluit ut illa fiereti Principes laicos ab ea potestato exclusit, quam in hanc rem Apostolis tradidit, quamvis supra subditos illorum hujusmodi potestas exercenda Bret i & t men propter haec omnia Christus de auctoritate eirilis regi nis nihil detraxit a . Consequi autem ex hisce omnibus, Christum Ecclesiae regimen cum civili ita univisse, ut neque

istud illius, neque illud istius iurisdictioni obesset, nemo non B b b a videre

389쪽

sgo DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA

videre potest . Nam si jurisdictio civilis regiminis iurisdictioni Ecdlesiastici obesset: tune absque sui praejudicio Christiana religio in eas regiones invehi non potuisset, quae civili regimini subestanti at sine sui praejudicio invecta esti igitur iurisdictio civilis jurisdictioni Ecclesiasticae non obest. Simili ratione si jurisdictio Mesesiastici regiminis jurisdictioni civilis

regiminis opponeretur, semel ac ea in illa loca invecta fuisset, quae ad ditionem Principis laici pertinerent , istius iurisdictio minui debuisset: quod sane nullo modo factum fuit. g. VL Quia sunt diversa munera regiminis tum Ecclesia stici, tum civilis , ideo regimen, quod Christus in instituti ne suae Ecclesiae constituit, civili non adversatur, neque cruvile Ecclesiastico. Voluit Christus, ut Apostoli, etiam repugnantibus seculi Principibus , commissum sibi munus obirent, receptaeque potestate utcrentur , quamvis aliunde omnibus praecep

rit , ut seculi potestatibus subditi essent , atque indixerit, eum, qui cisdem restiterit, Dei ordinationi resistere . Si ergo laico Principi obsistendum fuit ab Apostolis , atque simul ei Ddem obtemperare cum ceteris aliis etiam Apostoli debebant a argumento id esse debet munera civilis regiminis, quod est penes Principes, & Ecclesiastici, quod erat penes Apostolos, diversa esse, indeque factum , ut regimen Ecclesiasticum civili nullo modo adversaretur. Et re quidem vera Christus Apo- έeolis praecepit, ut laicis potestatibus contradicerent, ac nihili eas facerent, si illa: sese opponerent promulgationi Evangelicae lagis r ceterum quoad adia, quae neque tul hujusinodi promulgationem, neque ad cetera omnia, quae ad illam referuntur, aliquo modo spectarent, Iaicis Principibus tum Ap itolos , tum alios voluit esse subiectos . Christus inquitis Gelasius Papa m Gra L pMA A Wasium ) memor fragilitatisse humanae , qaod suorum saluti congruerat, dispositione m se gnifica temperans, sic actionibus propriis, dignitatibusqueri distinctis officia potestatis utriusque discrevit ψ suos volensis medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus is inter i ; iude Christiani Imperatores pro aeterna vita Pont,

390쪽

LIBER XXX. CAPUT IV. 38r,, sicibus indigerent, & Pontifices pro temporalium cursu, rerum Imperialibus dispositionibus uterentur e quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, & ideo 1 is militam Deo minime se negotiis secularibus implicaret: ac viari cissim non ille rebus Divinis praesidere videretur, qui esset negotiis secularibus implicatust ut & modestia utriusquo

.is ordinis curaretur, ne extolleretur utroque suffultus, &is competens qualitatibus actionum specialiter professo aptam retur a H.

S. VII. Fieri non posse, ut iisdem in locis duo simul regimina consistant, quorum sint diversae actiones , munera, atque potestas , omnino adversatur experientiae omnium

temporum.

Si ad primam originem ascendamus, qua homines, i ter se inita societate , unum sibi aliquem praesecerunt, qui omnibus dominaretur, rursusque ab illa prima origine omnes aetates decurramus, & ad hanc usque nostram descendamus, illud sane nobis omnino perspectum erit, in civitatibus, pro vinciis , atque regnis plures magistiatus semper fuisse , qui

rem civilem ita curarent, ut unus uni rei, alter alteri secum dum diversas actiones , munera, atque potestatem p sid ret , atque totius reipublicae administrationem ita distrib tam comperiemus 3 ut quae unus magistratus ordinare, atque constituere valeret, alter non posses : decernere autem hie alter posset, quae ille unus non valeret. Ex hoc autem factum fuisse, ut omnia perturbarentur, atque gentes , & regna iapace, atque tranquillitate non essent, nemo unquam dix rit. Nam hac sane ratione tranquillitati eorum projectum suit, provisiunque necessitatibus, quibus ut unus tantum magistratus subvenire posset, non ita facile erat. Tantum ergo abest, ut repugnet, duo simul regimina, quorum sint dive sae actiones, munera, atque potestas, in iisdem simul locis Consistere, quin potius est id sane ad tranquillitatem popul

rum , rerumque confusionem vitandam non solum utile, sed etiam necessarium. S. VIIL

SEARCH

MENU NAVIGATION