장음표시 사용
401쪽
3ρα DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA De eo ergo nemo dubitare potest , Principes hic in te ris Dei partes agere, quum ex Apostolo noverimus , quod iule , qui resisti potesati , Dei ordinationi resfyhi'. Quia vero
qui agit partes alterius, necesse non est, ut agat in omnibus, quae sub potestate illius continentur , sed una in re agere potest , quin in altera agat; ideo ut omnis deceptioni locus torulatur, videndum est , quibus in rebus quispiam voluerit , ut alter sui partes ageret. Hoc autem ex nullo alio principio m
lius intelligi potest, quam ab eo ipso, qui sui vices peragen das commiserit. Suppositione ergo falsa Hennigesius laborat, dum infert Principibus ius in Sacra a Deo commissum fui ita, ex eo quod illi hic in terris Dei vices gerant , ipseque Deus
in Sacra summum jus habeat. Si nulla alia res praeter Sacra- fuisset, in qua Deus Principibus suas vices committere posset, vel una simul & aliarum rerum , & Sacrarum suas partes peragendas demandare debuisset; tunc sane Hennigesii argumentatio concluderet: at vero tantum id a veritate abest, ut ipsius Dei testimonio , non dubio illo quidem , aut obscuro , sed omnino evidenti , atque manifesto perspectum habeamus, Deum suam vicem in rebus Sacris & Principibus nullo modo commisisse , & aliis revera demandasse . Illud ergo nunc , ut Praetereamus, Christum , quamvis suam Ecclesiam in iis omnibus locis extendendam instituerit , in quibus potestates civistes dominabantur, Apostolis praecepisse , ut , illis licet rcpugnantibus, legem Evangelicam promulgarent, eamque auctoritatem , quam Petro singularem , ceteris Apostolis communem ad suae Ecclesiae regimen contulit, nullo modo impertitum fuisse Principibus, instituisseque propterea tale regimen, quod
civili nullo modo adversaretur, neque eidem civile opponeretur a ; ut hoc, inquam , totum omittamus , atque etiam
taceamus , quae de Monarchico Ecclesiae regimine , deque Ecclesiastica republica, & Hierarchia in superioribus libris fuse disputavimus , quoniam Henni gestus, quamvis Christianus, O non dubitans de auctoritate Divinarum Scripturarum , nihil supradicta omnia facere videtur , &. humana ratiocinati
402쪽
LIBER XXX. CAPUT IV. ne , quae falsa stippositione laborat , contra nos agit ; ab eo nunc quaerimus , an fortasse putet , Christu in tum in prima, institutione suae Ecclesiae, tum proxime sequentibus temporibus , nemini commisisse, ut stas vices in Ecclesia ageret, mi Lseque propterea tunc temporis Ecclesiam inordinatam quamdam multitudinem hominum, quae non haberet, a quo in stafide, dogmatibus, praeceptis, cultu, ritu, atque caeremoniis regeretur, ac fortuito inde casia contigisse, ut una persisteret, propagaretur, atque contra se insurgentes potestates praevale ret: id sane in nullius sani hominis mentem venire posse arbitror . Suas ergo vices hoc quoque intervallo remporis quoad haec omnia, quae ad sitam Ecclesiam spectabant, quibusdam Christus commisit. Principibus istic id muneris non contulit rnisi iis suas vices in Ecclesiae utilitatem contulisse dicamus, qui ipsam Ecclesiam persequebantur . Aliis ergo contulit . Qua propter ut dici posset, nunc Principes in Ecclesia agere Christi vices in illis , quae ad ejusdem Ecclesiae regimen spectant,
duo nobis comperta esse deberent: r. id muneris iustuli
Christum ab iis , quibus & initio Ecclesiae dedit, & toto illo
tempore sartum tectumque servatum voluit, quo Principes nondum Christianae religioni nomen dederant: a. illud non in alios, quam in Principes transtulisse . Neutrum horum dici potest. Nam quae fuit Petro collata potestas, cam a Succetaribus
illius Christum aliquando lamitisse non legimus, inque illis semper perseverasse novimus: itemque ab Episcopis Successis. ribus Apostolorum illud regimen , quod super Ecclesiam Ap stolis dedit, Christus nunquam abstulit, atque Episcopi usque modo in Ecclesia sitam praefecturam habuerunt. Ex quo sane consequitur, Ecclesiae regimen nunquam datum fuisse Principibus . Quod est enim uni prius datum, postea alteri conserri non potest, nisi a priori auferatur. Principes deinde quando Christianae religioni nomen dederunt , in cius sinum sese recepere, subjeceruntqtie legibus, quas Ecclesia sequebatur, atque sitis filiis sequendas proponebat, non vero ipsam Eccle.
sam suo dominio Muaxerunt. Hoc enim si fecistent, Eccle-
403쪽
3 IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINAsia amplius una non esibi, sed in diversos distracta foret Principatus, atque diversis propterea legibus uteretur. Qua ratione Principes curare possint, immo & debeant, ut a populis sibi subjectis debitus Deo cultus deferatur, recta fides servetur, nihilque eorum fiat, quae verae religioni adversari possunt, non est, cur nunc exponendum agrediamur.
Hac enim de re infra acturi sumus. Illud solummodo praeterire non possumus , Hennigesium suae sectae pravo errore du- ctum falso putare, in Sacris litteris contineri omnia, quae ad Religionem Christianam pertinent, nullamque propterea rationem Sacrae Traditionis habendam esse. Singulari libro hujusmodi errorem nos jam refutavimus I :
S. I. Tatus, seu verae reipublicae ratio , quae Ecclesiae rebo bui debet, nullo modo patitur, ut regimen Eccl sae, singularis ejus potestatis habita ratione, civili Principatui subiiciatur. Illorum errorem nunc refutandum aggredimur, qui ius etiam in Sacra laico principi tribuendum contendunt. Hoc sane est , quod praeter alios Grotius De Imperio Summarem p resatum eirca Sacra, Gerardus Ioanne Vossius in Dissertatione epistolica De jure magistratus In rebus Aelesiasticis a , Henni-gesius De summa Romanor. Imperat. potesate , & Buddeus in
Insitis. T GL Dogmat. lib. s. cap. q. g. as . , ac in Institu fheoL AD L par. a. cap. 3. sect. 7. contendunt. Quoniam Ueuro hi nullum genus argumentorum omiserunt quo suum errorem tuerentur ; ideo ad pleniorem relatationem singill tim hae de re tota agendum est a nobis. Quia vero nunc de Ecclesia loquimur, quatenus non collegii sed status, & verae
reipublicae rationem habet, estque in ea Hierarchia , sive S
404쪽
LIBER XXX. CAPUT V. 3ς seer Principatus ; ideo nunc primo de eo agemus , quod contra nostros Adversarios volumus argumento accepto ab ips notione status , seu reipublicae , quam Ecclesiae omnino convenire jam ostendimus i . Status ergo, seu respubliea n cessario exigit, semel ac ad eam rationem attendatur, iuxta
quam status , seu respublica esse dicitur , ut alteri Prineipν tui subjecta non sit, atque non solum proprias leges habeat, sed etiam sui auctoritate editas, & quidquid ipsa sanxerit, atque constituerit servandum ab iis, qui sibi subiiciuntur,
iudicio alterius principatus obnoxium non sit, multoque munus subdatur potestati ejus. Nam ratio discriminis inter mulegium , & statum, seu rempublicam in eo posita est, ut coi legia , si quid est illis regiminis, potestatis, atque legum ,
a Principe rei civilis halaeam 3 contra vero status, seu respublica quidquid ejusmodi habet, a se habet a . Semel ac ergo
compertum sit, sicuti revera est, Ecclesiam status, seu reipublicae veram habere rationem, inde necessario consequitur,
ut quae sunt propria sui regiminis , quatenus est status , scurespublica, alteri regimini subjecta esse nullo modo possint. S. II. Ratio Hierarchiae, seu Sacri Principatus, quae t Ecclesia admitti debet, nullo modo patitur, ut Ecclesiae r simen , lingularis ejus potestatis habita ratione, civili Principatui subiiciatur. Hierarchia , sive Sacer Principatus in aliqua societato esse non potest, semel ac quae Hierarchiae, seu Sacri Princi patus propria esse dicuntur, atque revera sunt, alterius p testati sit antur. Semel ac enim id fiat, tota Hierarchiae, seu Sacri Principatus ratio destruitur, quum nihil amplius remaneat, circa quod ipse Principatus versetur, atque jus suum exerceat. At vero in Eccleta est Hierarchia, sive S cer Principatus, & quidem ex Divina institutioner igitur ob hanc quoque rationem, Ecclesia, si ad singularem p testatem ejus attendamus, civili Principatui subjecta esse
405쪽
3ρ6 DE IuvE, ET LEGuM DISCIPLINAS. III. Ecclesiam quoad Sacra civili Principatui subiectani esse cum Sacris Litteris evidentissime pugnat. Ad hanc rem demonstrandam nihil aliud requiritur, nisi
ut jam dicta breviter attingamus. Ut euntes docerent gentes servare omnia, quaecumque ipse praeceperat, Christus ina davit Apostolis , monuitque eos, ne cogitarent quomodo loquerentur, dum propter suum nomen, atque promulgationem suae Divinae legis in conciliis, & in synagogis vapul rent , atque starent ante Reges , & Praesides in tesimonium BG i . Quemadmodum enim ipse missus a Patre fuerat, ita se mittere illos ad docendum omnes gentes, Christus superaddidit, ne dubitare de ea potestate possent, qua usuri erant in exercitio sui muneris . Apostoli autem sui Sanctissimi
praeceptoris mandata servantes , . laevis dura sustinuerunt
a Principibus, potiusquam, sicut illi sibi praecipiebant, a proemulgatione Evangelicae legis, de ab inducenda in omnibus Divinorum observatione praeceptorum abstinerent; immo ad ultimum profusione quoque sui sanguinis quod contra mamdata Principum evulgaverant, fortiter confirmarunt. Haec omnia ex Sacris Litteris nemini comperta esse non possunt. Modo vero ita . Si spectemus potestates, quae tempore Ap stoloruin in mundo dominabantur, quatenus eae politicum in se regimen continebant, aeque a Deo erant, ac illae sunt,
quae subsequentibus Ecclesiae temporibus idem politicum,
atque civile regimen tenuerunt. Nam Apostolus non esse potestatem a Deo affirmat, vultque , ut potestatibus subditistit omnes non tantum propter iram, sed etiam propter comscientiam , atque Principes non sine causa gladium porta tradit, ex eo quod sint ministri Dei a . Idololatrae autem, atque infideles tunc erant, qui civilis reipublicae gubern cula tenebant. Si ergo Paulus loquitur de reverentia, subjectione, atque obedieutia praestanda etiam Principibus, qui tunc dominabantur, atque hujus rei fundamentum in eo
ponit, quod omnis potestas a Deo sit, quod Principes sint
406쪽
LIBER XXX. C A P u T V. 3 7 ministi iDeI, quod Dei ordinationi resistit, qui potestati re sistit; est inde per se perspicuum potestates, quae tempor Apostolorum in mundo dominabantur, si eas spectemus, quatenus civile, atque politicum regimen in se continebant, aeque a Deo fuisse, ae illae sint, quae subsequentibus Ecclesiae temporibus imperium civile tenuerunt: Iuramus inqui se bat Tertullianus Apologetici cap. 3 a. sicut non per geniosti Caesarum , ita per salutem eorum, quae est augustior omniari bus geniis ... Nos iudicium Dei suscipimus in Imperatoriri bus, qui gentibus illos praefecit: id in eis scimus este, quod is Deus voluit, & pro magno id iuramento habemus At. vero Apostoli non solum sine consensu illarum potestatum,
quae tunc dominabantur, sed etiam eisdem contradicenticentibus, Christianam religionem in hunc mundum invexo runt, remque omnem Sacram curarunt: ne ergo dicamus , illos Sanctissimos viros egisse, contra ac stibi divinitus traditum acceperant, atque docuerant, & contra Divina praecc-pta sese potestatibus , uti Dei ministris , subiicere noluisse , immo contra eas rebellasse, aliosque omnes, quos, editis miraculis, ad sibi parendum inducebant, in idem crimen adduxisse; est prolatio dicendum, nihil juris circa Sacra inesse in civili potestate Unum reponi ad haec omnia posse videtur, hoc est, Prinaxipes semel ae Christianae religioni nomen dederunt, in Sacra acquisivisse illud jus , quod in Ethnicis Principibus esse nullo
modo poterat . Verum enim vero nndenam Adversarii nostri id sibi compertum habent i Valet enim semper contra illos ea argumentatio, quam contra Henni gestum supra institui . nius 1 . Deinde dum Adversarii nostri id juris potestatibus civilibus vindicare contendunt , eadem ipsa loca ex Apostolo in medium proferunt , quae civile regimen etiam apud Ethnicos Principes fuisse demonstrant, atque omnibus subjectionem erga eos praecipiunt. Id facit Hugo Grotius De Imper. Summari Potes. circa Sacra cap. r. b. a. , facit Buddeus in Institui. Ne log. Dogmat. lib. 3.- . S. 23. , quoque cum eisdem hae in re - ω Cap. preced. Disiligod Corale
407쪽
3ρ8 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA in re consentientes faciunt . Si ergo iisdem Sacrae Scripturae locis evincitur, Principatum a Deo esse , vel penes Principes Christianos , vel penes Ethnicos ille sit ; si compertum est, omnes secundum Divinam ordinationem obedire oporte Principibus, sive Ethnicis , sive Christianis; aliundeque nullam aliam potestatem Principibus collatam Iegimus, dum Christianam religionem amplexi fuerunt ; inde sane consequitur, ut etiam Christiani Principes omnem profecto civilem potest tem habeant, sicuti Ethnici habuerunt, nullam autem in S, cra , quemadmodum in ca Ethnici non habuerunt. QuidqNonne Principes, atque Imperatores dum ethnicam superstitionem abjecerunt , Christianae militiae nomen dedere, ei, inquam , Christianae militiae, quae non illorum auctoritate ponebatur , sed Divina jam posita erat, eademque Divina alictoritate, non tantum praecepta fidei, & morum constituta, sed etiam certos Praepositos designatos habebat , a quibus quoad omnia regeretur , atque gubernaretur Qui autem alicui militiae nomen dat , ei sane subjicitur , non vero supra nego ita illius auctoritatem acquirit . Postremo Christiana religio, antequam Imperatores eam emplecterentur , vel hic in terris habebat, a quibus regeretur, vcl non habebat. Hoc alterum dici non potest , licet ex Sacris Litteris perspectum non haberemus , quibusnam Christus suam Ecclesiam regendam comm serit. Quandoquidem nulla societas, quamvis non mulin in dis- fusa sit, diutius consistere non potest, si eos non habeat, a quibus regatur. Unde Christianam Religionem, quamvis ubique ejus praecepta servarentur , sine rectore , atque moderatore perstitisse eo toto tempore, quo Imperatores nondum nomen illi dederant , in nullius sane mentem cadere potest . Habuit ergo tunc quoque Christiana Religio suos Prafectos, qui rem Sacram Curarent, atque cum potestate moderarentur. A nullo autem alio principio id habuit, quam ab ipso Christo, quem admodum auctoritate Divinarum Scripturarum perspectum est. Verum anne Christus potestatem eorum , quibus suam Ecclesiam regendam commisit, tandiu perdurare constituit, quoadusque Imperatores Christianam Religionem amplecterentur
408쪽
LIBER XXX. CAPUT Ranne illam potestati Imperatorum in posterum subjiciendam decrevit Τ anne suae Ecclesiae ordinem mutatum voluit, quando Imperatores quoque filii illius evaderenti Nihil horum omnium sane minus . Igitur cuiusdam semilii instar habeatur oportet, Imperatores jus in Sacra inde acquisivisse , quia Christianae Religioni nomen dederunt. Est ergo omnino perspectum, quod volebamus , hoc est, Ecclesiam quoad sacra civili Principatui subjectam esse, cum Sacris Litteris evidentissime pugnare. S. IV. Ius in Sacra laicae potestati convenire , inde omnino falso quispiam collegerit, quia in Sacris Scripturis traditum habemus, Reges, suae etiam potestatis habita ratione, Deum
colere debere. Hoc argumenti genus tum milius in Dissertat. episorie De Iure Manstratus in rebus Leelesiast. , tum GrOtius De Imper.
Summari Potestat. circa Sacra cap. I. g. 6. contra nos urgent.
Ille ad Ffal. a. appellat, in quo v. Io. & seqq. Reg S monentur, ut non solum ipsi pietatem eolant, sed etiam a suis subditis cointi eam faciant. Auctoritate v. 7., & NA. 74.v. . id confirmat, atque eamdem in rem affert clogia tributa Magistratibus Maia cap. s. v. 23. , 5e Ual. 8 I. v. 6. Grotius autem ex eo quod legatur Deuterendim. cap. I I. v. I s. Reges debere obfem re totam legem Diianam , Iosue cap. r . v. 8. , servire Domino, PDI. I I. v. I a. CBristum osculari, infert , Ab iis actum illum, exigi, qui proprie est Rcgis, usum scilicet Imperii circa ea, is in quibus Religio consistit . Id confirmat auctoritate A gustini haec habentis contra Cresconium lib. 3. cap. 3I. In hoc se Reges , sicut divinitus eis praecipitur , Deo serviunt , ilia ies quantum Reges sunt, si in suo regno bona jubeant, milia is prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam socie-M ratem,verum etiam quae pertinent ad Divinam Religionem '. Superaddit alia loca Augustini , de singulariter appellat ad epist. 98. , alias a 3. ad Bonifarium . Isidori quoque Episcopi Hispalensis Sentent. lib. 3. cap. si . , & S. Leonis Magni ad Leonem Augustum epist. 7 s. auctoritate in rem suam utitur . Bus deus in Institui. Neol. Dogmat. lib. s. cap. q. g. 26. rem eam
dem, ac Vossius, & Grotius, ex Sacris Scripturis conficere i
409쪽
4oo DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA de nititur, quia cx iis esse compertum dicit , Ecclesiam notia esse rempublicam, sed collegium. In Buddeo refellendo non est, cur immoremur, satis enim supra ostendimiis i , veram reipublicae rationem Ecclesiae tribui oportere . Sacrae Scripturae loca , quae Vossus pro is in medium adducit nihil minus praeseserunt, quam quod ipse
vellet. Nam a. v. II. & seqq. praecipitur Regibus, ut quam debent, eruditionem acquirant, quia terram judicare debent: ut Domino serviant in timore r ut illi exultent cum tremore : ut apprehendant disciplinam, ne quando contra eos Dominus irascatur: PDL23. v. 7. ut attollant suas portas, quia in eas intraturus est Rex gloriae. Quibus sane verbis futurum significatur, ut Deus in toto mundo colatur: quod quidem ne contingeret, statuta quoque principum Ethnic rum impedimento erant ; proptereaque praecipitur eis, ut suas portas attollant, hoc est, quae divinitus tradita erant,
fide suscipiant. Est deinde manifestum hic nomine Principum daemones , vel malos homines intelligi posse sa) , Val. 7 .
v. . illis verbis: ULiquefacta est terra, & omnes , qui ha- bitant in ea: ego confirmavi columnas ejus vel significatur , Omnia regna mundi, atque totam terram in manu Dei
esse , ita ut si Deus velit , omnia ditalvantur , & collique- fiant, vel quid sit futurum extremi judicii tempore designatur 3 . Dum lβιὰ cap. s. v. 2 3. dicitur: Et erunt Regesis tui nutritii , & Reginae nutrices tuae , futurum significatur , ut Ecclesia, ad quam potissimum spectant hujusmodi promtisiones, Reges, & Reginae nutritiorum instar deserviant: quod sane impletum videmus , quemadmodum Calmetius animadvertit , quia Postquam Imperatores, Regesque , ac si Principes illius fidem, & Religionem amplexi, summa lusi beralitate Christiana templa opibus , bonisque locupletave se runt . Ceterum est illud quoque observandum, in hoe Ioia cap. nihil haberi, quod ad regnum temporale Regum .
aptari 1 Hujus lib. cap. i. s. r. &seqq. et Vide exposit. S. Thomae in cit. Psalmum . 3 Vide Calmetium in cit. P . Cominent.
410쪽
LIRER XXX. C A P U T Aoraptari possit. Multa sane loca ejus Apostolus ad Christum refert. Psal. 8 I. v. 6. Regius Propheta ait: Ego dixi: Dii si estis, & filii excelsi omnes Hoc autem singulariter Principibus accomodari non posse , ex litterati ipsa loquution
constat. Quomodo enim Dii, & filii excelsi omnes esse possunt, si illud dictum ad Principes singulariter reseratur i qNihil igitur minus ex hisce omnibus locis colligi potest, quam quod Vossius collegit.
In Divina autem lege praeceptum esse , ut Reges o servent totam Divinam legem , ut serviant Domino , ut Christum osculentur, non erat sane , cur Grotius in rem suam animadverteret. Nam ex hisce omnibus consequitur, Reges, etiam quatenus potiuntur imperio super alios, se vare debere praecepta Dei: at Divino praecepto curam rei
Sacrae aliis ab eis demandatam legimus a r igitur si etiam quatenus imperio potiuntur super alios , Divinam legem se vare debent, ob eam auctoritatem, qua pollent, nullum jus
in Sacra sibi vindicare possunt. S. Augustinus lib. 3. Conta cresconium Donatistam num. 36. illud quidem dicit, Reges suis legibus Christanae Religioni inservire debere, suaque uti potestate contra eos, qui Christanam Religionem subvertunt. Quandoquidem Donatistae conquerebantur,immerito,& contra rationem se pati mala a seculari potestate : unde Augustinus num. 3 . ita Cresconium refellit: μ Aufer itaque de mediose supervacuas invidias molestiarum, quas regalibus iussis pro vestro errore patimini, perparvas, & pro e nullas pro muri gno furore vestrorum , imputantes etiam nobis, quae pro se ipsis terrenis potestatibus, ut vestrorum impetus a sua s se lute depellant , necessitate fiunt, non voluntate μ. Post
haec autem num. 3 6. ca Augustinus habet, quae Grotius commemorat . Postremo num. 16. Cresconium dicentem suo libero arbitrio se relinquendum ita refellit: Frustra dicis: resimis quar libero arbitrio. Cur enim non in homicidiis , & stupris,
is & in quibuslibet aliis facinoribus , & flagitiis libero to
