Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

oa DE IORE, ET LEGUM DIs CIPLINA A arbitrio dimittendum esse proclamas Τ Quae tamen omnia is istis legibus comprimi, mittamum, atque saluberrimum est. Dedit quidem Deus homini liberam voluntatem, sedis nec malam voluit esse impunitam Unde S. Augustinus. vult contra Donatistas, Reges ea ratione, qua sua auctorita

te utuntur contra eos, qui peccant contra commune bonum,

uti quoque contra alios debere , qui verae Religionis lane

desertores, atque illam oppugnant. Per hoc autem Princi pes in Sacra nullani auctoritatem sibi vindicant, sed cum sui praeclarissima laude, maximaque apud Deum copia meritorum evadunt defensores Christianae Religionis. Quae autem Gio tius ex altero Augustini loco, quem tamen non citat , in medium adducit, id unum praeseserunt, Reges quoque sua exteriori politia in id maxime adniti debete, ut verus Dei cultus introclueatur in populos, atque Dei blasphemia tolli tur. Epistolay8. ad Bonifacium num. 8. aliast esst. 23. , idem contendit Augustinus: inquit enims Nam & temporibus is Prophetarum otiines Reges, qui in populo Dei non prolimis buerunt, nec everterunt quae eontra Dei praecepta fuerantri instituta, culpantur; & qui prohibuerunt, & euerterunt, se super aliorum merita laudantur M. Laudantur sane, te quidem jure trieritoque, etiam nostri Principes, dum quae contra Dei praecepta instituuntur , prohibent, atque evellunt, neque tamen dum istud faciunt, in rem Sacram immittunt suam

manum, sed ipsi quoque propria auctoritate ad piopagationem

verae Religionis tuam opetam virtuose, laudabiliterque navant . S. Isidorussententi . lib. cap. 1 f. sub distiplista stellis uis furiectas seuli te res i. doeetr a. nonnunquam easdem intra Ecclesiam adeptae potestatis culmina tenere, se disciplio nam Ecclasiasticam muniant. . . . ut quod non psalvalet S cerdos escere per docti suae sermoliem, potestas hoc impe-- ret per disciplinae terrorem e post tento Pilaeisses ita nimnet: de hare sun et , quae Geotius pro se in medium adducit Cognoscant Pthicipes seculi Deo se debere rationem reddere proner Ecclesiam , quam a Christo tuenis dam suscipium . Nam stre augeatue pare , di dM lina Ec-

412쪽

LI BER XXX. C APUT V. Αο3 , clesiae per fideles Principes, sive solvatur; ille ab eis ratio. se nem exiget, qui corum potestati suam Ecclesiam credidit Principe4 ςrgo Ecclesiam tuendam , non vero informandam a Christo suscepisse , Isidorus affirmat: commisisse potestati eorum, ut illam querentur, non vero directioni, ut guberararent , . que moderarentur, quum sub disciplina Religi iiis ipsi quoque contineantur , atque intra, non vero supraia Ecclesi m adeptae potestatis culmina teneant. S. Leo Magnus epist, I 39. cap. 3. D 'quidem ad Leonem Imperatorem habet : μ Debes incunctanter advertere, Regiam potestatc si tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae ,, praesidium esse coratam Verum anne ita ad Eeclosiae pra sdium, ut rem eius Sacram curaret, atque disponeret ' Misnime gςntium: sed ut sua potentia ausus nefarios eontra Eoclesim reprimeret; Ut f inquit J ausus nefarios comprimen. ., do, δι-quae bene iunx statuta defendas , & veram pacem in bi , quae turbata sunt, restituas . s. V. Quae de labiectione ad lateas potestates, dequo earum ministerio, atque munere Ro--. cap: I3. legimus, causim nostrorum Adversariorum nullo modo juvant.

Grotius De Imper. Saran ' Puto . cap. I. num. a. ita eu4postolo in rem se in i colligit: Patris imperium minus cst, is qqλm summη potestaxis: de paterno autem imperio dici. si tur : filii omite parentibus in omnibus. In omxibus autem is sunt etiam sacra, Plane similis est huic nostrae illa Patrumis ratiocinatio, quum eSeo quod PauIus dixit: omnem ania

is mμην summis potest us I, sici debere inserunt iisdem is subiici Sacrorum quoque administros, etia--μ, is Ni V avelim , NiamsiPropheta, inquit Chrysostomus M. ω Cujus vostigia sequens sernordqs in epistola ad Archiepisti scopum a flo-κι , o vestra, psis vos exsipit ob liniverin

Ex eo quod ergo in Divinis Scripturis praeeipiatur filiis, ut parentibus obediant in om--, etiam quoad Sacra filios

413쪽

o DE IURE, ET L EouΜ DISCIPLINA obtemperare debere parentibus, ipse colligit, quia in omnibus sunt etiam Sacra i igitur imperium circa Sacra non erit penes suminas potestates, sicuti ipse contendit in suo opere De Imperi Summari potes. circa Sacra, sed penes parentes, &quidem potior, iure , quam penes. Summas potestates , si ad ipsa verba Divinarum Scripturatum juxta Grotii inter

pretationem attendamus. Nam , ut m omnibus, vel quoad

omisia sint filii subditi parentibus , praecipitur, at vero ut omnes quidem subditi sint superioribus potestatibus, mam

dat Apostolus, non vero in omnibus. Quis autem non novit, quempiam alteri quoad nonnulla subjectum escte posse , quin sit quoad alia multa 8 Quando autem aliquis alteri su tectus dicitur in omnibus, vel quoad omnia , nihil profecto excluditur a subjechtione eius. At filiis praecipitur , ut in omnμhtis , vel quoad omnia subiecti sint parentibus; mandatur autem cunctis , ut subjecti sint superioribus potestatibus, no tamen in omnibus , vel quoad omniar igitur si ad verba Diavinarum scripturarum juxta Grotii interpretationem attendatur, inferendum esset, potestarem circa Sacra esse potius pones parentes, quam penes summas potestates. Hoc autem

totum Grotii systema omnino destruit. omnem ergo animam potestatibus superioribus subiectam esse oportere, Apostoliis quidem dixit, quoad omnia ta men non dixit, immo vero id distincte negavit. Nam in epist

tua Hebraeos cap. Ia v. II. Omnibus , nemine excepto , praecipit, ut suis Praepositis obediant, eisque subjaceant : obedite Praepositis in is , O subjacete eis. De iis vero Praepositis ipse agit, qui loquuti fuerant illis verbum Dei. Vult ergo Apost Ius, Omnem animam superioribus potestatibus subjectam esse: vult quoque ut omnes obediant suis Praepositis , hoe est eis, qui praefecturam in Ecclesiam habent. Ne igitur dicamus, Apostolum quoad omnia duabus simul potestatibus cunctos vo-Iuisse subjecim , est profecto dicendum , ita hanc subjectionem divisisse , ut secularibus potestatibus subiacerent in iis, quae.rem politicam, Ecdlesiasticis obedirent in aliis, quae rem Sacram spectarent. Unde Actorum cap. ao. v. 18. praecipit Epi Diuiliasu by Corale

414쪽

LIBER XXX. CAPUT V. os scopis , ut invigilent gregi sibi commissis , & regant eam Ecclesiam, quam Christus suo sanguine acquisiviti Attendit fi vobis , & universo gregi , in quo vos posuit Spiritus Saninis ctus Episcopos regere Ecclesiam Dei , quam suo sanguinose acquisivit . His enim verbis decernit, illud sane esse Ecclesiae regimen , quod ad Episcopos pertinet . Ex quo cons quitur, ut regimen politicum pertineat ad potestates seculares,& sub illo omnem animam contineri Roman. cap. I 3. Apostolus

constituerit .

Hoc vero est, quod vult S. Ioannes Chrysostomus In e dem quoque loco, quem Grotius opponit, hoc in epist. ad Romanos num. i. omnibus enim indicit , Pauli a ctoritatem sequutus, cujuscumque tandem conditionis ii sint,& quamvis in Ecclesia dignitatem habeant, ut secularibus p testatibus subjecti sint , quia haec subjectio pietatem non se vertit, & ipsa quoque ratio Apostolatus non est talis, ut laicam potestatem subvertat . Hinc ibidem S. Ioannes Chrysostomus animadvertit, Apostolum praecepisse, ut omnis anima seculari potestati subjiceretur, tum ad amovendum eum falsum rum rem, qui invaluerat, Apostolos esse seditiosos , atque studere rebus novis tum etiam ad facilius alliciendos Principes infideles, ut Christianae religioni nomen darent : inquit enim : μ Ita is enim ille Apostolus Principes infideles ad piam religionem is magis alliciebat, & fideles ad obedientiam. Etenim rumor B undique circumferebatur, quo Apostoli ut seditiosi, & noem varum rerum auctores incusabantur, qui ad legum commu-n nium eversionem omnia facerent, & dicerent. Quum enim D Ostendes communem Dominum nostrum hoc suis omnibus B praecipere, eorum, qui Apostolos ut novatores traducebant,

M ora obstrues , & cum majori fiducia pro veritatis dogmatiau bus loqueris Chσsostomus ergo illud quidem voluit, ut omnes laicis potestatibus quoad ea subjecti essent, quae illarum sunt propria 3 ceterum non solum verum Ecclesiae regimenta tribuit, sed etiam illud civili longe praecellentius esse affirm vit : μ At vero inquit Hamil. x s. in a. epist. ad Corinthios

is num. q. hic aliud quoque imperii genus est , ac civili quin dem

415쪽

ἡ dem imperio sublimiu* . Quodnam igitur hoc qst ' Quod

si in Ecclesia viget , cuju4 etiam ipsius mentionem Palilus fan cit, quum ait iὶ: Oberi r Praepositis vcstris,qsubjueete eis. si ipsi enim pervigilant , μή rationis pro Φnima μι voseis res se dituri. Hoc enim imperium tanto civili est excelsiqs, quanis to caelum terra , immo etiam multo praest/nxiu*S. Bernardus in citato loco humilirgiem , & Nudestiata commendat Episcopo,non ita tamen, ut ille sesularibus potesta tibus quoad omnia subesse debeat: inquit enim pum. 3 I. anutequam auctoritatem Apostoli in medium adducat Ut putemis iecure praeesse possitis ; subesse & vos, si cui debetis , non se dedignemini U. Post ea autem verba , quae nobis Qpponuntur, haec statim superaddit: Nolite illorum acquiescere con-

si siliis , qui quum sint Christiani, Christi tamen vel sequi fu cta, vel obsequi dictis opprobrio ducunt. Christus aliter tiis jussit , dc gessi : Reddite , ait, quaesunt C saris Caesari , ctis quas ni Dei, O o. Quod ore loquutus est , mors opere imis plere curavit . Conditor Caesaris Caesari non cuna ius estis reddere censum P exemplum enim dedit vobis, ut vos ita

is 'pratis . Qua ergo ratione Christus secularibWs potestati, bus se rubjecit, vult s. steriiqnim, ut etiam Episςopi subdan, tur . Christus autem nullam quora ea , quae sunt Christianae Religionis subjectionem praesetulit i igitur quoad ista nequeo etiam bpiscopi , si in argumςntaxione S. Bernardi sistamus.

praeferre debςnt. g. UI, Sanctor lin Patrum auctoritate omnino perspectum habemus, n*lam in sacr4 potestatem competero secularibus Principibus . Ne rem j m actam a nobis agamus , ad ea loc Patrum nung apppilamus, quae hujus libri cap. a. S. 3. ,& 6. in mediuinprutulisti ψ . Nonnulla ergo summatim de iis prinio Pauibus vicemus, quo S.3 , deinde dς aliis, quos S. 6. testea adhibη-mM. S. Clemens Romanus Ponti scis munera , quae sunt pro

416쪽

Li UER XXX. CAφUT V. Aorpta tribuit. S. Ignatius in epistola ad Magnessanos, Trallianog, Philadelphenos, & Smyrnaeos rem totam Sacram commissamafirmat Episcopis, Presbyteris, & Diaconis, atque vult, ut eis populus omnis obtemperet, & Episeopis quidem, sicut I eo Dei, Presbytetis ut Apostoloruisti ilico phaesidentibus, Dia eo nis , uti Iesu Christi thinisterium obeun fibu8 . S. Clestiens Aleκand tinus loquens de ghadibuὴ Ecclesit, fres eosti in offll-nes a signat , quos institutos dicit ad imitationem Ah gelicae gloriar, hoe est, Episc6pbfum, Presbyterosum , & Diaconorum . S. optatus Mileuitanus nulla dignitate laico9 in Ecelesia sua aetate suffultos fuisse commemotat , & primas Episcopis, secundas Presbyteris , testias veto in Ecclesia pastes Diaeonistribuit . S. Cyprianus fovere oves , Ae Divino niagistetio instruere das Presbytεrorum , & Diaconoruin Esse ni unus ducit. Origenes ab Episcopis , Presbyteris , atque Diaconibus non solum instri ustione, repetit , sed & correptibiles verbis etiam austerioribus factas agnostit. Concilium Antiochentini Episcopost , Presbyteros , 6e Digeonlis univetis Ecclesiae C tholicae comministros esse testfitur. S. Hier6nymu, loquens de dignitatibus Ecclesiae , inter eas recenset Episcopatum , Pr Sbyteratum , & Diaconatum , idemque etiam S. Augustinus facit . Tam est ergo manifestum , quam quod maxime , proeerto habuisse Patres, nullam in Sacra potestatem Principi labeo convenire pesse . Nunc alia i a patruui, quae g. 6. in medium adduκImuq brevitcr expendamus. S. Iustinus Mastyr praeesse Sacris Synaxibust, Sanctu; amtem Irenaeus princip1tum in Ecclesia Presbyteri, tribuit. Sanuctus Clemens Alexandtinus Phegbyterorum esse at mat & p storalem coram gerere, x nosse anem legurri ferεndaruiti , &ffaeesse Ecelesin ad imaginem boni pastoris . Tertullianus P ce sidentium Eecsesiae mentionem septita facit, atque iniet illos nunquami salaoy feeelisit. Origeste, principem Ecelesiae a Ptin

417쪽

4o8 DD IURE, ET LEGUN DIs C LINAE Principes subjectos facit . S. Ioannes Chrysostomus Episco pis Principatum tribuit . S. Hieronymus primos Ecclesiae gradus in Episcopos, Presbyteros, atque Diaconos partitur. San. ctus Augustinus Praefecturam super Ecclesiam, quam sibi, alii que Episcopis tribuit, a communi conditione Christianorum .distinguit . Tandem S. Gregorius Magnus ad instar Apostolorum Episcopos gradum regiminis in Ecclesia esse consequutos

affirmat.

. S. VII. Auctoritate Patrum suum errorem confirmare Vos sius frustra nititur. . In commemorata a nobis Dissertatione Distinea hare primo pro se opponit ex lologia a. S. Iustini, in qua idem Iustinus se paratum dicit , denuo de Christiana Religione coram Imperatore , loqui et M 4M των λόγων μῖνια ἔργον I . Haec alia deinde ex aliis Patribus in medium adducit. S. Gregorius NaZianzenus oratione 3 I. in fine ita habet : Haec &is laicis praescribo, haec & Presbyteris mando, haec & iis, quia se bus imperium creditum est . Omnes rectae dinrinae opem ,, serte , qui Dei beneficio opem ferre potestis . Non tantas' se vires sermo meus habiturus est , pro Sancta Trinitate bellum gerens , quantas edictum tuum 8 Longa deinde locata, ex S. Augustini operibus Vossius exscribit , hoc est , ex libro

contra Litteras Petiliani cap. 92. , ex lib. 3. Contra Cresconium Grammaticum cap. 3I. De Correctione Donatistarum ad Bonifacium

cap. 6., & cap. I 3. Quibus omnibus in locis id contendit Augustinus, Reges tunc revera, prout sunt Reges, suam operam Deo navare , eique servire , Si in suo regno bona jubeant, is mala prohibeant , non solum quae pertinent ad humanam societatem , verum etiam quae ad Divinam Religionem U. Haec ex Leonis Magni epist. II. ad Theodosium Augustum in medium profert : pro integritate fidei convenit Ghristiani mun Dincipem essesollicitum . Ad epist. as. S. Leonis ad eumdem etiam appellat, atque ex epist. 7s. ad Leonem Augustum haec alia refert: Quum enim Clementiam suam Dominus tanta se sacramenti sui illuminatione ditaverit, debes incunctanterci Citat pag. 37. edit. Com. Disitiam by Corale

418쪽

se advertere, Regiam potestatem tibi non solum ad mundi re-- gimen , sed maxime ad Ecclesiae praesidi uin esse collatam M . Observat quoquc a S. Gregorio Magno Mauritium celebratum fuisse, Quod conservandae Sacerdotali charitari, & custodiae si fidei, rectitudine studii spiritualis, praecipua sollicitudine invigilavit. Ut consulatur epist. 76., & I63. lib. q. S. Gregorii ad eumdem Mauritium lectores monet. Quae Grotius ex S. Isidoro i , ipse etiam pro se opponit . His autem superauedit auctoritatem S. Bernardi Sermone 46. super Cantica ajentis ris Quomodo namque stabunt ordines Clericorum , & adminiis strationes corum , si non Principum , tamquam tignorum se beneficion munificentia sustententur,& potentia protegan-- tur ' Ex Arnulphi Episcopi Lexoviensis sermone in Synodo habito haec dicta in medium adducit. Iustitia Regiae majest, se iis per discretionem scientiae dirigit, & informat. In rmat se ad virtutem, dirigit ad salutem Post haec vero omnia ita Vossius habet : Et quid multis opus est , quum Christianisi Episcopi etiam ad Gentilem Caesarem provocarint' Nam uti Eusebius scribit lib.7. cap. et . ,& Nicephorus lib. 6. cap. II. si quum Paulus Samosatenas a Synodo Antiochena damnatus es Episcopi aedes relinquere successori nollet , non dubitarunt si Christiani Episcopi provocare ad Imperatorem Aurelianum, se qui decrevit , ut illis Ecclesiae domus tribueretur , quibus, eam Urbis, & ceteri Italiae Episcopi adiudicassent M.

At non crat sane , cur Vossius in hisce Patrum locis conis gerendis irrito conatu tantopere laboraret. Nam id tantum ex eis recte colligi potest, voluisse Patres, ut Principes sua potestate uterentur non solum in communem utilitatem vitae prinsentis, sed etiam in obsequium Dei, a quo Principatum recipiunt , ita ut & Ecclesiae commodis prospicerent, & qua ratione possent, ab illa mala omnia averterent , persequutores ejus reprimerent, atque oppugnantes frangerent. Hac enim rati ne futurum affirmabiant, ut Reges verae communi utilitati proespicerent, & quatenus tanta auctoritate insigniti erant, suam Deo operam locarent . Verum nonnulla de illis singulis Patria

419쪽

ro DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINAbus, quos Vossus in sui patrocinium adducit , qua fieri poterit maiori brevitate, videamus.

Haec quidem Iustitius in a. lo gia i num. 3. habet ris Atque ut verum a me dici pateat, paratus suin , si disput

fi liones illae ad vos perlatae non sunt, coram vobis interroga--ἡ tiones iterum proponere. Regium sane hoc etiam opus fue-D rit βασιλιμον δ' ἄν ε γον Eas ergo calumnias, quibus Christiani traducebantur , sicuti infensi humanae societati apud Imperatorem depellere Iustinus sbi proposuerat . Videro

autem hac de re regium sane opus csse dicit , & recte quidem dicit : neque tamen inde consequitur , ut dum hoc illi faciunt, rem Sacram sibi subjiciant. Distinctionem Divinarum Personarum , non vero Divinitatis faciendam osse postquam S. Gregorius affirmavit, verbis a Vosso eitatis indicit tum laicis, tum Presbyteris, tum etiam eis, qui impcrii regimen tenent, ut huiusmodi fidem sequam tur, oinnesque inducit ad rectae doctrinae opem ferendam ea ratione , qua possunt . Inde autem affirmat , ut ipse suo ser. mone pugnans pro sancta Trinitate , non ita valeret , sicuti edictum Imperatoris, quia huius erat non solum magis exten se potestas, sed etiam valde cficax ad timorem incutiendum . . Proscisto inter Sacra locum potissimum habet ipsa fides : hanc tamen S. Gregorius eadem ratione, qua laicis, & Presbyteris, etiam Imperatori praescribit. i S. Augustinus lib. 2. Contra Utterar Petiliani num. 2Io. postquam dixit, quod Omnes homines servire Deo debent, is aliter communi conditione, qua homines sunt, aliter diver-' - sis donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud, superaddit habere Reges, excepta generis humana societa-- te, eo ipso quo Reges sunt, unde sic Domino serviant, is quomodo non possunt, qui Reges non sunt . Quis autem dubitaverit a Regibus Deo serviendum esse singulariter, etiam quatenus sunt Reges, & potestatem . quam habent , in Dei famulatum adhibendam 2 At inde ne fortasse consequitur, rem

i Iuxta edit. Parisiens. au. I7 2.

420쪽

L1BER XXX. C A P U T V. AI tquoque Sacram a Regibus attingendam esse et Vossus sano

viderit. Libro 3. Contra Cresconium Grammaticum num. y6. affirmat Augustinus, Reges ferre leges contra veritatem, dum in errore versantur , contra errorem vero, dum pro veritate deincertant . Hanc in rem affert exemplum Nabuchodonosoris, qui, ut simulachrum adoraretur, pr cepit, quando in err re detinebatur, ab eo autem correctus jussit , ne verus Deus

blasphemaretur. Inde autem Augustinus colligit, Deo servire Reges , In quantum Reges sunt, si in suo regno bona ju- se beant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad hu-

manam societatem , verum etiam quae ad Divinam Religiori nem μ. Promovendae autem Divinae Religioni Reges operam dare oportere , nec quidquam decernere contra cam posse, apud omnes in confesso est. Religionem autem non promoverent , sed perverterent, si eam, quam in Sacra non habent, auctoritatem sibi usurparent I . Epistola I 8 s. ad Bonifacium , alias so. Donatistas conquerentes contra se appellatum eme ad Imperatorem, refellit, indeque illos convincit, quia hoc idem etiam ipsi contra Catholicos non multo ante fecerant : superaddit autem bonum semper utile esse , atque suscipiendum , sive a laica , sive ab Ecclesiastica potestate illud proficiscatur. Post haec num. s. ait, Principem , si virtutem consectetur , justa decernere ; si autem ab illa deficiat, injusta, vel non recta statuere . Haec vero sunt ea, quibus Vosus nititur. ob illa tamen nihil tale in cujusvis mentem cadere posse arbitror , quale in Volsi mentem venit.

S. Leo epist. et . a ad Theodosium Augustum eumdem

monet, decere eum praecipuc, uti Principem Christianissimum, esse de integritate fidei quam maxime sollicitum. Epist. 2 7. 3 Theodosium commendat , quod Catholicam veritatem religi

i Vide quae supra s. q. in explicatione ejusdem loci S. Augustini disseruimus . x Iuxta edit. Occiarii. 3 Juxta eamdem edit. 6 duxta eamdein edit.

SEARCH

MENU NAVIGATION