Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

DE Iu RE, ET LEGUM DISCIPLINAS. VIII. Semel ac agatur de iis, quae ad diversum omniano regimen spectant ; tunc absolute necessarium est, in iis. dem locis esse diversa regimina, quae respondeant diversitati

rerum.

Si ea spectemus, quae sunt regiminis civilis, quamvis

inter diversos magistratus divisa esse oporteat, ut tutius , facilius , atque commodius expediantur; tamen habita ration ejus potestatis , quae ad haec omnia requiritur, nihil obstat , quin uni magistratui tota res civilis commissa sit. At vero idem censendum non est, semel ac agatur de iis, quae ad disversum omnino regimen spectant. Tunc enim non ea quidem ratione duo regimina constitui debent, ut tutius, facilius, atque commodius, recte componi, atque ordinari illa omnia possint, quae eisdem sunt subjecta regiminibus, sed ut ea, quae non cadunt sub auctoritate unius regiminis, determinari possint potestate alterius regiminis, sub quo cadunt. Construthi tune sane debent duo distincta regimina, quorum unum neque attingat, neque attingere possit, quae sunt alterius regiminis, & hoc quoquc alterum regimen, quae sunt illius, in se neque complectatur, neque complecti possit. Haec a tem duo regimina iisdem in locis constituantur oportet, se mei ac in iis occurrant, tam quae uni, quam quae alteri regumini esse solummodo subjecta debeant. Tune enim si haec duo regimina simul non habeantur, unum ex hisce duobus necessario consequitur ; hoc est, vel unum regimen suae potestati submittet, quae esse illi submissa nullo modo possunt , atque ita uti infectum habendum erit, quidquid circa illa

statuerit, atque determinaverit, vel quae sunt alterutrius rogiminis , omnino neglecta remanebunt. Si ergo de iis ag tur , quae ad diversum omnino regimen spectant, tunc a

silure oportet, in iisdem locis diversa regimina esse , quae ro spondeant diversitati rerum. IX. Regimen tum Ecclesiasticum, tum civile in iisdem

iocis esse oportet.

Christus suam Eeclesiam in iis omnibus locis extendendendam instituit , in quibus potestates civiles dominaren

tur r

392쪽

LI BER XXX. CAPUT IV. 383tur i r eam vero, quam tum Principi Apostolorum, tumis omnibus Apostolis in institutione suae Ecclesiae potestatem contulit, seculi Principibus nullo modo impertitus fuit; imismo vero voluit, ut Apostoli ea potestate, quam sibi commis. sam receperant, etiam invitis , atque repugnantibus iisdem Principibus, uterentur et . Propter hoc tamen Christus de auctoritate Iaiei regiminis non solum nihil detraxit, sed etiam effecit, ut regimen Ecclesiasticum cum laico, & laicum cum Eccsesiastico consociaretur, di neque istud illius, nequo illud istius jurisdictioni obesset 3 . Hoc autem inde habetur, quia sunt utriusque regiminis diversae partes , diversa munera , diversa potesias M. Aliunde autem necessario requiritur, ut in iisdem locis sint diversa regimina, semel ac in eis habeantur , quae nonnis a diversa potestate expediri potant 1 . Si igitur Christus in iis quoque Iocis Ecclesiam extendendam instituit, in quibus potestas civilis dominaretur: singularem focultatem dedit Apostolis, quam non solum seculi Principibus impertitus non fuit, sed etiam , ipsis invitis, eam exerceri u luit t aliunde vero inde factum non fuit, ut potestas civilis aliquod detrimentum passa sit, sed una potestas cum altera mirabiliter consociata fuit, quia utriusque diversa sunt munera : quum nomine regiminis civilis potestas Principum, nomine Ecclesiastici illa potestas intelligatur, quae a Christo est in Ecclesia : inde profecto consequitur, tum Ecclesiastu eum, tum civile regimen in iisdem locis esic Oportere. Eo vel maxime quia id haberi debet, semel ae ipsa iuversitas rorum diversa etiam regimina necessario requirat. Omnino autem diversa inter se ede, quae haec utraque potestas complectitur , ex ipsa Christi institutione novimus . g. X. Quia unus tantum tenere debet imperium illud, quod sumnum dieitur, nullo modo sequitur, rem Sacram aibvili potestati subiectam esse debere-Grotius De Imperio summarum potesuum circa 'Sacra cap. I. S. I. & 3. argumento accepto ab ipsa summa potestate,

393쪽

38 IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA evincere contendit, rem quoque Sacram ad civile regimen pertinere. Et sane inquit ipse g. 3.) eximi quidpiam ab se imperio summae potestatis nulla ratio patitur . Nam id se ipsum, quod quis eximi volet, aut nulli imperio huniano se subjectum faciet, aut alterius , quam summae potestatis res qui nulli imperio subjectuin volet, praeterquamquod ex-

is emptionis probandae onere adstringentur , quam probare nunquam poterit, manifestam etiam in rebus exemptis is statuet confusionem . . . Si ea, qu. e summae potestati su

is ducit , alterius imperio subiicit i jam in uno populo duas is escit summas potestates, quod ipsius summitatis naturae

se minime est consentaneum , immo ei repugnat , quoties is vox illa non negativo tantum, sed de in ativo significatues, suinitur is . Hoc autem ea argumentatione confirmat, qua Tertullianus Cont. Hermogenem usus fuit, dum refelleret materiae aeternitatem, quam ille propugnabat, Haec ost autem a gumentatio Tertulliani: Deum unum esse oportet: quia quod is summum sit, Deus est. Summum autem non erit, nisi is quod unicum fuerit. Unicum autem esse non poterit, cui

se aliquid adaequabitur et adaequabitur autem Deo materia, B secundum Hermogenem quum aeterna censetui . Fallitur sane Grotius in notione ipsa summi, & adhue magis magisque fallitur, dum summi suam falsam notionem . Tertulliani argumentatione confirmare nititur. Ipse ergo in S. r. nomine summae potestatis aeque personam, ac coetum intelligit, ut innuat , quemadmodum ipse sese explicat, se Non Reges tantum proprie dictos , quos absolutos plerique is appellant, hoc nomine venire, sed in Aristocratica repuisse blica optimates , sive ille senatus , sive ordines, seu qu se cumque alio vocabulo nominentur M. Optimates enim, sive coetus, sive ordinos nomine summae potestatis intelligi non possunt: nam , quemadmodum nos sane pluribus jam demonstravimus t , summa potestas penes unum sit oportet, atque semel ac penes unum non sit, summa amplius non erit. Hinc recte Tertullianus: Summum non erit, nisi quod unicum

394쪽

, LIBER XXX. CAPUT IV. 383μM: O uricum es e non poterit, cui aliquid adaequabitur. Plaee autem ratio , quae sane firmissima est, tota facit contra eam summi notionem, quam Grotius posuit. Unde Grotius in eo quoque fallitur,quod summi suam falsam notionem Tertulliani auctoritate confirmare nititur. At vero quum Grotius sibi in animo proposuisset, non solum regimini Monarehico, sed etiam Aristocratico rem Sacram submittere , consequens inde erat, ut in summi notione , in qua reposuit vim suae argumentationis, omnino falleretur. Quiddam summum cons quens erat, ut etiam in regimine Democratico ipse constis tuereti nam sub nomine cujusdam caetus venit quoque populus ad rem publicam curandam simul congregatus e quo sane constat, Grotium sua illa summi ratione formas regiminum inter se omnino diversas pro una, atque eadem habuisse. Neque minus Grotius erravit in iis omnibus, quae ex ex summi notione collegit. Eximi quidquam ab imperio Summa potesatis ratio nulla patitur , ipse inquit: verum anne ratio nulla patitur, ut ab imperio summae potestatis quidquam detrahatur, cujusvis tandem generis illud sit 8 Licet illud non cadat, aut cadere possi sub imperio summae potestatis Τ Pr fecto semel ac de hominibus loquamur , qui est in uno aliquo genere summus , in aliis omnibus esse summus neque debet, neque vero potest. Summa sit quispiam alicujus scientiae peritia praeditus , anne in omnibus scientiis summe instructum eum esse oportebit Regulas cujuspiam artis summa perfectione quispiam noverit, anne ad alias artes eodem modo sese habere poterit g Summo, ut ad rem nostram propius ac cedamus , in rem aliquam dominio sit qui potiatur , anne & cetera quoque , quae ad illum nullo modo pertinent, sub dominio ejus contineri debebunt 8 SemeL ac contra regulas Iogicae ab uno in aliud genus argumentando descendatur quidvis absurdum , & alienum a recta ratione consequi debet . Hoc sane gravissimo defectu Grotii argumentatio laborat i nam ex illa summa potestate , quam Princeps in suo

regimine quoad ea omnia habet, quae sub civili potestato cadere possunt, infert rem quoque Sacram jurisditioni ejus Tom. IV. Ccc sub

395쪽

386 DE IURE, ET LEGUΜ DIs C PLINA subjectam csae debere . Profecto ut ex notione suinini id evinisceret , oportebat, ut antea ostenderet, rem Sacram esse talem, quae ex sui natura sub civili regimine caderet, nulloque modo a jurisdietione ejus subtractam fuisse . Hoc autem neque ipse ostendit, neque ullus unquam ostendere poterit.

Nam, ut nunc commemorare omittamus, quae supra

lib. II., & seqq. fuse disputavimus, quibus sane ostenditur , Ecclesiae regimen a civili omnino distinetum, atque diversum esse; hoc eodem in capite iam consecimus, Christum voluisse , ut sua Ecclesia etiam in ea loca extenderetur, in quibus potestates civiles dominarentur: Apostolis praecepisse , ut, renuentibus etiam seculi Principibus, legem Evangelicam ubique promulgarent i nihil ejus potestatis contulisse Principibus, quam Apostolis contulit, quamvis nihil inde detractum fuerit de auctoritate civilis regiminis , sed regimen cruvile cum Ecclesiastico , & Ecclesiasticum cum civili mirabiliter consociatum manserit. Aliunde autem ex sui natura non solum non repugnare ostendimus, ut in eisdem locis duo simul regimina consistant, quorum sint diversae actiones, m nera, atque potestas, sed etiam id ad tranquillitatem populorum quam maxime conducere ; immo semel ac de iis again ur , quae ad diversum regimen spectare tantum possunt, a,

solute necessarium esse , ut in iisdem locis diversa regiminia sint, quae rerum diversitati respondeant r . Si igitur de eo summo agatur , quod sub sua potestat & omnia complectitur, & non complicti non potest, quale

est solummodo Deus; tunc sane valet illa argumentatio, quam Grotius ex notione summi deducit: at si sermo habeatur de eo summo, quod in aliquo tantum genere tale sit,

cujusmodi sane est illud, de quo nune agimus, nihil absurdius Grotii argumentatione fingi potest. Hinc est, ut Tertulliani argumentatio firmissima sit, quia de illo priori summo ipse agit: Tertulliani autem auctoritate Grotius abutitur, duinab illo summo Tertulliani ad suum summum descendit, illisque eadem tribuit, ac Tertulliani summo necessario tribuenda sunt. S. XL

396쪽

LIB ER XXX. C A P UT IV. 3879. XI. Ex imperio unius voluntatis supra Omnia membra corporis colligi non potest, Imperio civili cuncta, ctiam Sacra subjecta esse debere. Hoc exemplum Groti iis in medium adducit i , & ex eo colligit, quidvis etiam Sacrum civili potestati subdi oportere . At uti certum ab eo assumitur, quod oportebat, ut ostenderct , hoc est, quemadmodum animae subjecta sunt omnia membra corporis, & nullum aliud principium ista ha-b ent, a quo regantur ; ita etiam uni tantum civili regimini subdita esse debere membra societatis , nullumque aliud praeter istud superesse , a quo etiam regi debeant. Profecto Christus quam tum Principi Apostolorum singularem , tum omnibus Apostolis communem potestatem contulit, nullo modo Principibus impertitus fuit, eamque voluit, ut Ap stoli in iis quoque locis exercerent, in quibus Principes d minabantur : hujusmodi vero potestatis non solum nihil contulit Principibus , sed voluit, ut eisdem etiam contradicent, bus, Apostoli commissa sibi facultate uterentur a . Propter haec omnia tamen Christus de auctoritate civilis regi minis ni hil detraxit, sed Ecclesiasticum cum civili, & civile cum Ecclesiastico mirabiliter consociavit 33. Quapropter cx institutione Christi non eodem modo membra politicae societatis ad regimen civile referuntur, ac membra physica corporis ad voluntatem : illa enim praeter eam subjectionem , quam ad civile regimen quoad ea omnia habent, quae societatem politicam respiciunt, sunt etiam subdita alteri regimini, stibquo Christus non solum ipsa membra posuit, sed etiam civiles potestates . Quemadmodum ergo, quamvis una volu tas, atque una anima sit , quae supra totum corpus domin tur ι tamen sunt distributa ossicia membrorum , ipsaque anima quod ab uno exigit, ab altero exigere, non potest; itais licet sit unum totius reipublicae corpus, quia tamen munera

ejus non solum sunt inter se distincta, atque diversa, sed

etiam sub uno eodemque regente principio cadere non pos-C c c a sunt,

i De Imperio Sum. Potesatum circa ocra cap I. b. 3. cc Hujus cap.

397쪽

388 DE IURE, ET LEG ΠΜ DIICIPLINA sunt,& quidem ex institutione Iesu Chrassiti; hine est, ut istud

corpus, hujusmodi munerum habita ratione, non uno eo

demque gubernari regimine possit. Hinc a Gelasio Papa Imperatorem Anastasium ita re,c monitum fuisse legimus i .is Duo quippe sunt, Imperator Auguste, quibus principalia is ter mundus hic regitur , auctoritas Sacra Pontificum , is & Regalis potestas. In quibus tanto gravius est pondusis Cerdotum , quanto etiam pro ipsis Regibus Domino in Di- ω vino reddituri sunt examine rationem. Nosti enim, filiis clementissime, quod licet praesideas humano generi dignia

,, late , rerum tamen Praesulibus Divinarum devotus colla ,

is submittis, atque ab eis causas tuae salutis expetist inque is sumendis coelestibus Sacramentis , eisque , ut competit, is disponendis , subdi te debere cognoscis religionis ordine is potius , quam praeesse . Nosti itaque inter haec ex illorumis te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi volun- M talem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicaeis disciplinae, cognoscontes imperium tibi aeterna dispositio.

is ne collatum, legibus tuis.ipsi quoque parent Religionisse Antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videanturis obviare sententiae ; quo, rogo, te decet affectu eis obediis re , qui pro erogandis venerabilibus sunt attributi myst

se riis 8 Proinde sicut non leve discrimen ineum bit Pontifi- . cibus , siluisse pro Divinitatis cultu , quod congruit: ita si his: quod absit non mediocre periculum est, qui, quum is parere debeant, despiciunt, & si cunctis generaliter Sa- is cerdotibus , recte Divina tractantibus Fidelium convenitis corda submitti; quanto potius sedis illius Praesuli consenis sus est adhibendus, quem cunctis Sacerdotibus & Divin, is tas summa voluit praeeminere, & subsequens Ecclesiae gen si resis jugiter pietas celebravit 8S. XII. Duobus imperantibus in republiea semel constit iis , quorum unus non subdatur alteri in sua ratione regimunis , pugnantia praescribenda esse populis , nullo modo com seqititur. Si pli. a Epistiq. ad eumdem Tom. s. Concit. edit. Harduint vo

398쪽

LIBER XXX. CAPUT IV. 38st si plures in republica sint Summi imperantes , inde futurum , ut imperata contraria , contrarietatem implicantiatas habeantur, Grotius contendit r r unde ad hoc malum toniendum factum dicit , ut paternum imperium civili subjicereis tur . Neque est , inquit, cur quispiam reponat , Actionesis esse diversas , alias puta iudiciales , alias militares , alias ,, Ecclesiasticas , ac proinde huius diversitatis respectu pomis ipsum summum imperium in plures dividi, sequitur ex eius is sententia, ut eodem tempore idem homo ab hoc ire jussissis ad forum, ab illo ad castra, ab illo rursus in templum, his se omnibus parere teneatur, quod est impossibile . Quamvis ergo , superaddit , in imperiis uni alicui supremo subordinatis dari possint huiusmodi diversae regendi potestates , qui

Summus imperans ita illas omnes inter se componit , ut sibi mutuo non adversentur ; in Suminis tamen imperiis una tan tum Suprema potestas admitti debet. At vero Grotius non solum hic pervertit veram noti nem Summi, sed etiam rerum inter se pugnantium. Prius iam ostendimus , de altero nunc videamus . Ea profecto inter sopugnantia esse dicuntur , atque revera sunt , quorum unum. destruere alterum nititur , simulque consistere non possunt. Pugnant enim inter se mutuo, qu& supra se invicem praevale re contendunt . Plures ergo imperantes si in republica sint, quorum agendi potestas sibi mutuo opponatur , unaque con tra alteram agat; tunc sane futurum est , ut imperata contra ria, & contrarietatem implicantia habeantur: ceterum si sunt

duae potestates , & quidem unaquaeque earum in suo genero Summa, quae distinctam facultatem, distincta munera, atque distinctas actiones habeant ; tunc profecto tantum habest, ut simul eonsistere non possint, vcl ex eis pugnantia sequantur; quin potius ex huiusmodi dispositione prari larus quidam ordo

consurgit. Ex ipsa enim omnium aetatum experientia comperistum habemus,hac semper ratione ordini rerum provisum fuisse,

dum de regendis gubernandisque populis ageretur et . Semel

I De Imperio Sum. Potestat- circa sacra eap. I. s. 3. Hujus

cap. s. 74 l

399쪽

3 o DE IURE, ET LEGUN DIs CIPLINA ae autem de iis agatur , quae ad diversum omnino regimen spectant, non cujusdam recti ordinis gratia , sed absolute requiritur , in iisdem locis diversa regimina esse , quae respondeant diversitati negotiorum et . Neque ex hoc sequitur , sicuti idem Grotius vellet, Ut eodem tempore idem homo abis hoc ire iussus ad forum, ab illo ad castra, ab illo rursus incise templum, his omnibus parere teneatur, quod est impossibi-- le : nam quemadmodum civiles magistratus certam imperii

provinciam sibi praescriptam habent , eisque administratio diversorum munerum commissa est, ita ut unus, quae sunt alterius , vel aliorum nullo modo attingere possit , ac proptereaia

subditi quoad haec, vel illa huic magistratui, quoad alia ait ri obtemperare debeant; ita quoque si de iis agatur, quae sunt Ecclesiastici juris, regimini Ecclesiastico, si de aliis, quae sunt

iuris civilis , regimini civili obtemperare debent . Lapsus ergo Grotius in eo fuit , ut tum diversorum , tum inter se pugnantium unam eamdemque rationem habuerit . Profecto quae inter se pugnant, sunt etiam diversa ; non tamen omnia diversa inter se pugnant ; alioquin haec tota diversitas rerum

inter se pugnantibus constaret. Quum ergo hae duae potest tes, Ecclesiastica , atque civilis inter se diversae sint, & dive se respiciant, ista quae ad civilcm societatem, illa quae ad Dei cultum spectant; ludit sane Grotius suo illo exemplo, quo in medium adducit hominem, qui eodem tempore duo, quae si- in ut eodem tempore fieri non possunt, praestare non valet. Diversae potestates, inquit Grotius, simul facile componi possunt, semel ac una omnium Suprema sit, cui singulae sui, dantur; ceterum potestates duae summae fieri non potest, ut simul consistant: concedo id quidem, si de iis potestatibus sermo sit, quas in suo genere habere quamdam infinitatem suppon,

tur: concedo rursus duas Summas potestates, quamvis eae essent infinitae virtutis, si circa rem camdem versarentur, simul consistere non posse' quia tunc neutra earum summa esset, ex eo quod illarum una tantum non complecteretur ea omnia ,

quae complecti deberet . Ceterum si hae duae potestates avist

400쪽

LIBER XXX. CAPUT IV. 39 Iritatem suam externam habeant supra ea, quae sunt diversi generis , quemadmodum in civili, & Ecclesiastica potestate contingit, nihil sane repugnat, ut simul conjungantur. Non repugnat quidem ex parte ipsarum potestatum, quum ipsae sint ii suo imperio finitae; neque ex parte subjectionis, quam subdisti erga illas habere debent, quia saepissime contingere videmus, quosdam quoad res aliquas uni esse subjectos, quoad alias altori . Ita, ut sistamus in eo exemplo quod Grotius adducit, filius suis parentibus , & Principi subjectus esse debet : Principi quidem uti civis, parentibus autem uti filius eorum, indeque est, ut neque jus parentum in filios ei iuri contrarium sit, quod Princeps in eosdem habet, neque istud illi opponatur. Ad rem vero nostram non pertinet , quod Grotius ex Evangelio nobis opponit, hoc est, neminem posse servire duo. bus Dominis t : de ea enim servitute Christus loquitur, quae

ad ultimum finem refertur . Finis autem ultimus esse unus tantum potest , quamvis ad eum tendamus diversorum observatione praeceptorum.

S. XIII. Quia Principes vicarias Dei partes agunt, eis tria buendum esse etiam id omne potestatis, quod rem Sacram is continet, nullo modo colligi potest. Civilis & Ecelesiastici regiminis nullam consociationem

dari posse, Hennigesus De Sum. Imperat. Roman. potes. circa Sacra cap. 2.I.3. hac falsa ratione contendit. Principes loco Dei in civitate primas partes tenent: Deo autem est jus Summum

in Sacra r hujusmodi ergo jus saltem ea ratione Principibus collatum fuit, ut curam Sacrorum sibi commissam receperint. Iam vero Deus in Sacris Litteris significavit, quibus modis, &qua ratione a nobis se coli vellet. Putandum ergo est , Principibus, qui Dei partes agunt, eorumque quam maxime est, providere , ut Domino suo ab his , quibus praesunt , honor quam fieri potest, exquisitus deferatur , id iuris Deum coni lisse , quo subditos in vera Religione confirmarent , ab omni superstitione , haeresi , vel schismate removerent , nihilquos praetermitterent, quod ad illorum aeternam salutem spectare posse videretur. De

SEARCH

MENU NAVIGATION