Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

gε LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ vitiosa sunt, ita philosophi, qui sunt medici animorum , animos perturbationum aestu inflatos ac depravatos , consiliis, praeceptis , exemplis, tamquam optimis pharmacis &saluberrimis , quieti , moderationi , tranquillitati restituant. Quo pertinent Versus Horatii Epistola r. libri 1. Fervet avaritιa , miseroque cupidine pesius PSunt verba oe voces, quibus hunc lenire dolorem PQyis, o magnam morbi deponere partem . Hoc tamen diligenter animadverti debet ;purgationem affectuum non esse illorum exstinctionem atque internecionem; cujus ope

Stoicis jactatam , doloris nimirum & reliquarum perturbationum Vacuitatem, perveniri possit; verum temperationem tantum &sedationem e ut seri & indomiti affectus , qui homines transversos agunt , & a recta rationis via secum abripiunt, cicures fiant,&, quasi frenis injectis, in gyrum prudentiae compellantur. Nam alioqui affectus a stirpe evellere, iisque omnino carere, naturae hominis adversatur. Immo videre est nonnullos ita ad misericordiam, metum , iram, pudorem, alium denique animi motum proclives, ut nullo studio, nullis prae-

102쪽

POETICES. CAPUT VI.' grptis institutisque philosophiae hasce perturobationes satis regere possint, atque in ossi- Cio continere . Nonnumquam enim ab iis ante Occupantur quam cavere & providere queant: morbi enim semina in ipsis latent, quae, tamquam ignis e silice , inflictu rerum externarum subito exsistere atque erumapere solent. Hoc pulchre admodum significavit Lucretius lib. 3. his versibus: Sis hominum genus es . quamvis doctrina politos Conseituat pariter quosdam, tamen illa relinquis Naturae quo usque animi vesigia prima. Nec radicitus evilli mala posse putandum es, cuiu proci ius hic iras decurrat ad acres,

Ille metu citius paullo tentetur at ille Tertius accipiat quaedam clementius aequo. Inque aliis rebus multis disserre necesse es Naturas hominum varias , moresque sequaces.

Et sane quum Horatius exclamat in Epistola ad Pisones v. 3or. O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam gid certe non vult, quicquid bilis habeat in corpore, ipsum sibi detrahere, ac foras pellere : sed tantummodo humorem illum

σωις medicamentis imminuere , ne si prae ter modum abundaverit, saeviat atque esse

103쪽

88 LIBER DE UTILITATE

vescat, non sine magno mentis & sanitatis incommodo. Respondet igitur purgatio animorum & perturbationum purgationi corporum & morborum. Quae purgatio nisi homine vivo per sapientiae studium absoluta esset, crediderunt veteres, eam fieri &perfici oportere apud inferos , ut Plato MPlatonici praecipue litteris tradiderunt. HanCopinionem pulcherrimis versibus exposuit Virgilius aeneidos lib. 6. Igneus es ollis vigor, o caelestis origo

Seminibus , quantum non noxia corpora tardant , Terrenique hebetarat artus , moribundaque

membra.

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque .

neque auras

Dispiciunt clausae tenebris ρο carcere caeco . Quin o supremo quum lumine vita reliquit, Non tamen omne malum miseris , nec funditus omneSCorporeae excedunt 'ser e penitusque necesse es Multa diu concreta modis inolescere miris . Ergo exerceutur poenis, veterumque malorum - Supplicia expendunt. aliae panduntur inanes

Suspensae ad ventoso aliis sub gurgite Gasio. , Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. Quisque suos patimur manese exinde per amplum Mittis

104쪽

POETICE S. CAPUT VI. D. Mittimur Eldisum, o pauci laeta arva tenemus. . Donec longa dies perfecto temporis orbe Concretam exemit labem, purumque reliquit AEtherium sensum , atque auraismplicis ignem . Interea, dum homo ViVeret, magnam Vim ad concitandas , & levandas etiam perturribationes animorum , in cantu & musicis

modis positam esse, antiqui sibi persuaserunt. Scimus profecto, harmoniam Phrygiam id

peculiare habuisse, ut audientes in furorem induceret: Doricae contra, quae gravissima omnium erat maximeque sedata, proprietatem fuisse, ut affectiones moveret quidem, at simul temperaret atque leniret. Ferunt,

Pythagoram, philosophum illum abstinentia& probitate insignem, quum sorte sortuna

quibusdam adolelcentibus vino madidis ac debacchantibus occurrisset, jussisse cantorem , qui saltationi aptum concentum inchoaVerat , mutatis modis Doricum canere e quumque ille Pythagorae obtemperasset, adolescen-

Ies nova cantus ratione ac modorum comin

mutatione usque adeo resipuisse, ut abjectis coronis erubescentes, viri gravissimi conspectum statim declinaverint, ac domum quisque suam se receperint. Neque illud sane dissimile est quod in Sacris Litteris legimus de

105쪽

sio LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ de Davide, sanctissimo vate ac musico, qui

pulsanda cithara, Saulis regis animum vehementer perturbatum, & scelerum furiis agitatum, sedare tantisper ac mulcere solitus erat: ut enim fateamur, id a Deo optimo Μaximo Davidi , ob ejus virtutem atque innocentiam, datum fuisse, nihil ta

men Vetat, naturalem musicorum modorum

vim & facultatem conditori omnium rerum Deo ad illam aegritudinem levandam Sc Obtundendam inservisse. Porro, quum antiquis temporibus iidem essent Μusici qui Poetae, ut non semel in Acroasibus nostris ostendimus, & ideo poesis eum arte musica plurimum commercii, & cognationem quamdam habere videretur; iccirco putaverunt, etiam poesi vim καθαρτικει seu purgativam inesse, qua tantopere musica excelleret: neamo enim ignorat, hasce duas disciplinas amice conjurare, & alteri alteram quasi mutuas operas praebere . Atque haec inter alias caussa est, cur Tragoedia si legatur tantummodo, sine apparatu, concentu, hypocrisi, multum de facultate sua amittere videatur. Verba enim a poeta composita, quamquam

elegantia & suavia, non ita sensus intimos pervadunt, & ad animum usque descendunt,

106쪽

ΡΟΕΤΙCES. CAPUT VI. si quemadmodum si musicae lepore ac jucundiqtate condiantur: & rursus harmonia, nullis verbis, nullis sententiis subjectis , aures quidem titillat, & κινησιν quamdam efficit, sed

inanem ac sterilem: sentiunt enim audientes se commoveri ; Verum quo tendat, quo ferat hujusmodi motio, prorsus ignorant. Quod si concentui addatur sententia aliqua παλτιμ, mundo poetico , ut ita dixerim, ornata atque expolita, jam delinimentum illud ac pharmacum auditoribus medulliatus propinabitur utor Enniana locutione quod non solum κίνησιν , sed etiam κάθαρσιν aegrorum animorum perficiat.

Quare autem philosophus , omissis aliis poeseos generibus, purgationem hujusmodi, Tragoediae potissimum tribuit ὶ quae tamen

ἡδυσμένν λοπ , nempe oratione musicis mois

dis condita , non semper utitur , sed tam tum in cantico & choro Τ An quod Tr goedia proponat exempla calamitatum alienarum , eaque in theatro spectanda exhiis beat hinc enim fieri videtur , ut spectutores a cogitatione malorum quae ipsi pa- tiuntur, ad breve tempus abducantur, dum aliorum infortunia considerant ; atque ita recreentur , & miseriarum levamentum a

107쪽

sa LIBER DE UTILIΤAT Eripiant. Propter hanc sane caussam Timoin cles comicuS, apud Athenaeum libro 6. exta stimavit, magnum commodum a Tragoedia

afferri civitati. Nam si quis, ajebat, cum egestate conflictatur , huic valde proderit Telephum exsulem in Tragoedia contemplain ri , mendicum , & stipem ostiatim rogantem. Insanivit ne quispiam aut per inter ualla quaedam delirio ac furore tentatur is Orestem & Alcmaeonem furentes aspiciens, morbi sui solatium capere poterit . Eodem pacto caecitas oedipodis , orbitas Niobes, debilitas Philoctetae, senectus oenei calamitosa iisdem infortuniis affectos juvare ac solari poterit . Haec vera quidem sunt, sed minus tamen facere ad institutam quaestionem videntur Paullo Benio ; neque enim misericordia & metu , sed usu rationis potius atque prudentia essicitur , ut qui aliorum aerumnas audiunt & spectant , discant solari suas, & aequiori animo ferre . Praeterea , si Benium audimus , non est hoc proprium Tragoediae, sed exempli , docere homines quomodo adversam sortunam fa-.cilius pati possint: licet autem unicuique ad

historiarum monumenta confugere, quae abundant omnis generis exemplis , unde quilibet

108쪽

ΡOETICES. CAPUT UI. libet remedia sumat propriis malis levandis& mitigandis idonea. Sed, pace Benii l quar , exemplis quidem magna vis inest ad

leniendas humanas perturbationes non tamen exempla quocumque modo propositarem adeo dissicilem aeque praestant. Interest enim plurimum, an historica vel etiam familiari narratione reserantur , an Vero , tamquam si in praesentia res gereretur ,

culorum aspectui subjiciantur . Hoc sane longe validius & essicacius est: debetur a tem non simplici narrationi, non historiae, sed Tragoediae potissimum. At neque conces, serim Benio , confugere ad historias omnibus licere : .est enim hoc illorum tantum qui litteras didicerunt , videlicet paucorum hominum , si cum illitteratis. & rudibus comis

parentur : ad theatrum vero pergere, ibisque sedentem casus humanos in Tragoedia contemplari, populi est universi, mercato. rum, artificum, rusticorum, muliercularum; ad quos omnes, fruεως, atquei utilitas Traisgoediae pervenit & propagatur , Timocles igitur sapienter hoc poematis genus laudinvit , ut civitati salubre atque frugiferum. Iamblichus tamen Pythagoraeus in libro de Mysteriis AEgyptiorum cap. 11. rem pro

pius

109쪽

y4 LIBER DE UTILITATE pius fortasse attigit, & cum Aristotelis doctrina consensit . Animadvertit enim, humanarum affectionum eam esse naturam , ut

si comprimantur omnino & quasi suffocentur, paullo post insurgant acrius , non se cus ac flamma vi compressa, risusque cohibitus e nactae autem libertatem erumpendi& expandendi se , modice discurrant , &impetu ipso delassentur , adeoque breviores fiant i postulant enim pasci aliquantum &expleri r quocirca , blandiendo tantum &suadendo, non vi adhibita, conquiescere Q. lent. Putat igitur Iamblichus, in spectaculis Comoediarum ac Tragoediarum homines, dum aliorum affectibus intersunt, ab iisque normam & eXe Ium petunt, suis consulere, atque illos in ordinem redigere, unde modestius agant, & quodammodo expientur atque purgentur. Existimat etiam sed non sine maximo errore ac pernicioso, ut postea suo loco sum ostensurus turpibus audienis dis nos a labe ac detrimento liberari posse quod colligitur ex factis inhonestis & sagitiosse nova enim ea facta non accident homini qui saepius mentionem illorum fieri

audiveriti quae autem noVa non sunt, minus delectare atque animum capere consue.

110쪽

POETICES. ; CAPUT VI. ysverunt . Haec est Iamblichi sententia de perturbationibus, doctrinae Stoicorum plane opposita, qui statuebant, posse hominem aD

sectibus omnino spoliari , & ad persectam

constantiam animique tranquillitatem indu stria & studio pervenire . Non tamen id Iamblichus explicavit , quod in praesentia quaerimus, cur metui potissimum & miseri. cordiae, hujusmodi purgatio tribuenda sit ;vel, ut rectius loquar, an Verum sit, eam ex duobus memoratis affectibus proficisci. Franciscus Robortellius Utinensis, Vir pro. be doctus, in Commentariis ad librum Aristotelis de re poetica, opinatur, Tragoediis audiendis & spectandis perturbationes hasce duas misericordiam & metum detrahi atque purgari. Dum enim homines his recitatio. nibus & spectaculis intersunt., multa ceris nunt & audiunt miserabilia, dolenda, me, tuenda , eaque ad veritatem ipsam accedentia : propterea paullatim assuescunt dolere, misereri, timere. Quo fit ut quum aliquid

ipsis humanitus evenerit , non tam vehementer doleant ac timeant e necesse enim

omnino est, ut qui ob nullam calamitatem antea doluerit, magis deinde doleat si quid illi adversi praeter spem acciderit. Huic Ro

SEARCH

MENU NAVIGATION