Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1αε LIBER DE UTILITATE

libri primi λατυπωσu exstat impavidi homi nis & invicti, mortalia omnia prae virtut despicientis: Vir bonus m sapiens audebit dicere, Penthera Rector Thebarum, quid me perferre patiquσIndignum coges ' Adimam bona. Nempe pe-

- , rem , Lectos, argentum e tollas licet. In manicis

Compedibus saevo te sub custae tenebo. Ipse Deus simul atque volam me solvet. opinor , Hoc sentit; Moriar. Mors ultima linea rerum est. Neque solum injustos & ossicii desertores metus essicit, sed etiam miseros & calamitosos. Primum quia, quum sola virtus beatos e ficere possit , necessario in miseriam incidit qui virtuti nuntium remisit: deinde quia secundae res praesentes parum admodum illos juvant qui semper impendentium ma lorum timore cruciantur . Operae pretium est audire saepius memoratum Horatium

Ode r. libri 3. Districtus ensis cui super impia

Cervice pendet, non Siculae dapes Dulcem elaborabunt saporem , Non avium citharaeque cantus

Somnum reducet - - - -

His versibus poeta respicit ad historiam de Diovi

122쪽

po ETICES. CAPUT VI. Io Dionysio Syracusarum tyranno; qui Damois cli familiari suo conceptis Verbis dejerabat, se beatum non esse, propterea quod in summa potentia , bonorumque omnium abunis dantia quae vulgus magno aestimat, domesticorum insidias, civium odium ac seditiones, gladios , Venena, subitam denique rerum commutationem dies noctesque formidaret : non aliter ac si quis mensae lautissima

assidens, gladio supra caput e saeta equina suspenso, cibos & pocula vix attingere audeat , quod eum jam jam casurum semper cogitet, sibique cervices praecisurum. Quanta igitur veterum Graecorum , qui civitates & respublicas in iis regionibus condiderunt , easque optimis legibus instituerunt, sapientia fuerit, vel ex hoc intelligi potest, quod spectacula ipsa ad laborum& curarum laxamentum inventa , moribus etiam utilia esse voluerunt , Tragoediam praecipue: quum Viderent, populum esse φιλοθεαι Me, nempe horum spectaculorum sum. mopere avidum atque studiosum. Nihil porro magis utile ae salubre civibus , eorumque libertati existimaverunt , quam si eos docuissent, magno & invicto animo esse , ad pericula, caedes, Vulnera non expallescere

123쪽

1o8 LIBER DE UTILITATE

mores tyrannorum odisse, fortunas non adis

mirari , nihil denique metuere praeter Vitium , scelus, flagitium, atque ex iis ortam ignominiam & servitutem. Ιccirco Tragoediam tyrannicae vitae speculum esse statuerunt , ut qui ad eam spectandam convenissent , nihil tyrannis vel apud deos imis mortales , Vel apud genus humanum tuti esse, facile cognoscere possent: & simul in quae nefaria scelera prolabi soliti sint , opum ac potentiae quaerendae & conlervandae gratia r quam insatiabilem crudelitatem exiserceant , ut quum civium sanguine expleri nequeant , in amicos etiam, cognatoS , fratres denique , parentes ipsos ac liberos, gladios & sicas distringant : quanta superinbia , libidine , avaritia aestuent : quantas cum bonis, sortibus, temperantibus inimicitias gerant; ut tamquam incendia, pestilentiae, vastitates, publico generis humani malo nati atque educati esse videantur . Quae quum ita sint , missas propterea faciam varias & discrepantes Ludovici Castelvetrii & aliorum interpretum opiniones de hac Aristotelea definitione Τragoediae , & ab illarum enumeratione atque explicatione abstinebo. His enim auditis, adolescen-

124쪽

po ETICE S. CAPUT VI. rosties discendi cupidi ex incertis fiunt inceratiores & fortasse illarum nulla scopum &veritatem attingit. Quid ego ipse de tota

hac re sentiendum existimem, declarabo. Tragoedia Graecorum inventum est. Graris

pe statum popularem , Vel optimatium gubernationem . Hujusmodi rerumpublicarum CorruptoreS, Venenum , pestis ac pernicies tyranni sunt. Oportebat ergo, ut in civitatibus Graeciae populus Vel optimates , ad quos pertinebat communi saluti ac felicitati consulere , maxime postquam Philippus Μacedoniae rex , Magni Alexandri pater, libertati Graecorum insidiari coepit , odio

tyrannorum tempestive imbuerentur: quod

odium facile admodum conelliant scelera illorum audita, lecta, sed praecipue in Tragoediis ante oculos posita . Quamobrem Tragoedia , poema ad populum emendandum, bonisque moribus & civilibus expoliendum a legum latoribus & philosephis compara. tum , δἰ ἐλεου P eo, id est ministerio misericordiae ac metus, horum & similium aD sectuum purgationem efficiebat, quemadmodum docemur ab Aristotele . Sed oportet

125쪽

DO LIBER DE UTILITATE

animadvertere, Δεον κώ φόβον apud philoso. phum eo loco, res ipsas quae a tragiciS poetis tractantur, suapte natura miserabiles ac terribiles, mea quidem sententia , significare. Spectatores enim , quum Viderent, atroces calamitates Viris potentia atque imperio per

superbiam & libidinem abutentibus plerumque accidere , deorumque providentia fieri

ne iis peccantibus impune sit , misericordiam purgabant seu moderabantur, eam intra justitiae limites continentes . Μalorum siquidem & sceleratorum poenae debent ae

quo animo spectari , neque justos homines

ulla aegritudine assicere e contra , illorum misereri oportet quos Virtute atque innocentia praestantes,.injuria tyranni persequuntur& vexant; neque tamen spem abjicere , ut dii aliquando eos liberaturi vel ulturi sint. Hic porro est rectus & sapiens usus misericordiae. Quum viderent pariter, in ipsos reges ac tyrannos imperium esse Iovis, ut loquitur Flaccus Ode r. libri 3. & raro antecedentem scelestum deseri a poena, quamquam ea tarde incedat, ut quasi clauda vi. deatur ; quod idem ait alio loco ; metum

praeterea purgabant ac temperabant, ut deinceps non tyrannos atque illorum potentiam

126쪽

POETICE s. CAPUT VI. HItiam timerent , quae tam fragilis & fluxa esset, ac siepius paucarum horarum spatio evanesceret: sed potius deos rectores orbis terrarum, scelerum vindices, malorum iniis micos , bonorum defensores: itemque culpam , flagitium, scelus, quae homines deo. rum vindictae obnoxios essiciunt, eosdemque in amplissimo dignitatis gradu collocatos &pulchre stantes , tamquam repentino turbine , ad sordes, ignominiam , miserias, calamitates dejicere 1olent . Sic regitur porro ac temperatur metus. Populus igitur, qui

monstrantibus philosophis ad Tragoediam

spectandam frequens convenerat ut docereis tur, ea demum acta doctus a theatro dissicedebat; tant umque aberat ut casus atroces& miserabiles in scena propositi spectatorum animos frangerent ac debilitarent, ut potius domestico aliquo insertunio demissos & oppressos erigerent atque excitarent. Hujus rei, Praeter Ceteros, testem locupletem habemus Μ. Antoninum imperatorem philosophum , cujias verba sunt libro II. Eorum quae ad se ii sum, σμήμαm 6. Πρωσον αἱ ταλ

127쪽

ita LIBER DE UΤILIΤATE μέζονοι σκηνῆς ' id est: Primo Tragoediae iuve-diae sunt quae casuum oe eventuum homines commonefacerent , quo γ tua sic feri nata monerentur g nec quibus in scena oblectaremiis , ea in scena majori gravatim sustineretis. Μajorem scenam vocat Antoninus vitam, sorum , civitatem , publicam rem privatamque . Ita magistratus pacis tempore civibus magis morigeris , imperatores in bello militibus fortioribus, & ad subeunda pro patriae salute pericula paratioribus utebantur. Ab hac populari Tragoediae schola profectos crediderim Athenienses illos Harmodium & Aristogitonem τυραννω-νhu, qui quum mirifice inter se amarent, & eorum alter ab Hipparcho tyranno Pisistrati filio atroci injuria affectus fuisset , conjuratione facta Hippa chum occiderunt, atque ita civitatem dominatu regio liberaverunt, ob id egregium facinus etiam statuas primi omnium promeriti . Neque solum istos, ut opinor, ad praeclara quaeque suscipienda Tragoedia erudivit , sed praeterea quotcumque factiosis ac turbulentis hominibus in civitate sortiter obstiterunt, vel Persarum regibus potentissumis, quamquam militum numero & navalibus copiis longe impares, terra marique

128쪽

POETICE S. CAPUT VI: ira mortiferas plagas & sempiternam turpitudi.

nem inflixerunt. Μagnae profecto utilitates illis temporibus in rempublicam universam ex Tragoediae sonte manabant. Haec potissimum caussa fuit, quamobrem tragici poetae , qui palmam ferre in poematum certaminibus vellent , huc studium omne atque ingenii vires conserrent, ut quam maXime populo prodessent. Omnes propterea ineptias a Tragoediae finibus ablegaverunt; omneS O- rationis flosculos, cincinnos, delicias, argutias, quibus pueriles & otiosi animi delectantur , de industria vitaverunt, severo& gravissimo stilo usi, qui rerum Veritatem

eXprimeret , argumentorumque ac personarum dignitatem deceret . Hinc Sophoclis, poetae atque imperatoris, magnificum illud,& tamen sobrium ac temperatum dicendi genus : hinc Euripidis crebrae, moratae, Utiles , atque ex penu philosophica depromta sententiae : hauserat enim Euripides ab Anaxagora physico sapientiam non vulgarem, atque ex condiscipulatu Socratis & familiaritate multum prosecerat . Explicatum est,

nisi fallor, quomodo accipienda sint verba illa in definitione Tragoediae ab Aristotele proposita , ita ελεου εἴ-, per misericordiam H D

129쪽

ts4 LIBER DE UTILITATE

metum: scilicet, per eos eventus miserabiles & formidolosos in scena spectatos , qui suapte natura misericordiam & metum excitare quidem solent , sed quum jure ac

merito scelestis hominibus ac tyrannis accidant , immerito autem probis ac piis, eo pacto spectatores assiciunt, ut non sine duinctu rationis misereantur & metuant, aliosisque etiam motus & habitus animorum quia timore & milericordia pendent, regant Scmoderentur. Nemo igitur Platonicae disciplinae nimis addictus, tamquam probrum A ristoteli objiciat , eum docuisse affectiones

irritare ac exulcerare, ut hunc deinde motum purgatio consequatur t hoc autem esse clavum clavo pellere, ut proverbio sertur , adeoque periculosae plenum opus aleae r non enim hoc Aristoteles, opinor, voluit, sed illud potius quod hactenus enucleare conatus sui. C A

130쪽

CAPUT VII. Quod poematum genus in Platonis republica

locum habeat. Imitatio pravorum civitatibus noxia . Chrisianis hominibus neque Tragoedia , neque ustata Comoedia, neque Pa- soralibus Fabulis opus esse. Cur Ecclesia Patres tantopere Dramata improbarent. Hodiernae Italorum Comaediae futiles atque ineptae . Virtutem in iis derideri, vitia pro- poui suaderi. Musicae oe saltationis lenocinium quantam perniciem moribus assis rat . Corporeae voluptatis detrimenta . Comiacos poetas levioribus tantum vitiis iratos , gravioribus propitios videri . Bossuetii de hac re judicium. Urbanitati ac morum eis . legantiae hoc saeculo unice studeri. Quomodo poetae amorum licentiam in Coma diis, alisque improbitatem excusent . Periculum faciendum , utrum Com Pria novo more scribi

possit, quae castor atque utilior futura set. ATQUE haec quidem pertinent ad A.

ristoteleam Tragoediae definitionem explicandam , Graecorumque legumlatorum &magistratuum consuetudinem commemoran-

SEARCH

MENU NAVIGATION