Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

εε LIBER DE UTILITATE

praeterea quaererem , dementis esset, in pecuniis coacervandis tantam operam ponere

Cur igitur divitias parant, voluptati Vero succensent, cujus potissimum eausis locupletes homines esse cupiunt 8 Nam & qui pe- Cuniae parcunt, ab omni sumtu liberali abstinentes , avaritia sua delectantur, & hoc ipsum ingentem voluptatem existimant, sumin tuosas voluptates aspernari . Videmus igitur , voluptatem ab omnibus coli, volentiis bus , invitis, laudantibus, vituperantibus. Quapropter danda opera est ut illecebra hujusmodi, quae, insita naturae, ad fruendum voluptatibus invitat , recte uti possimus reamque tamquam equum indomitum & lascivientem, freno injecto, in gyrum rationis compellamus. Id poesis egregie praestat, quae adolescentulos in omne genus delecta. tionis effusos, utilibus & suavibus fabellis . a teneris, ut a junt , unguiculis, formandos & erudiendos suscipit , eos in ossicio continens & studio Virtutis , non ademta prorius, sed commutata voluptate . Hora tium de hac re non pigeat audire, cujus haec verba sunt Epist. r. lib. 2.

Os tenerum pueri balbumque poeta fgurat . Torquet ab obscaenis jam nunc sermonibus aure rMox

82쪽

Mox etiam pectus praeceptis format amicis, peritatis invidiae corrector irae Recte facta referte orientia tempora notis Inseruit exemplis r inopem solatur m aegrum. Si verum igitur esset, quod olim Epicurus effutiebat, delectationem quae ex libris poetarum colligitur, totam esse puerilem, poesis nihilominus magni aestimanda foret: ratio enim puerorum recte instituendorum, apud viros prudentes & reipublicae administrandae peritos ingens omnino pondus habere debet . Sed quum a prima illa rudique aetatula discesserimus , plures alios in. Veniemus quibus poetae non contemnendam utilitatem afferre possint . Hi sunt vulgares homines neque doctrina exculti , in quorum pectoribus multa reliqua sunt quae puerilem stultitiam sapiant. Nam, ut Vere

Graeci , ἰδιούπις πῶς ἁπαιδά ς , τοπον τινῶπας ἐπι ' omnes rudes ac litterarum imperiti ,

quodammodo pueri sunt. Si quis autem disciplinas populo profuturas nihili aestimatis maximae hominum parti consultum effe

non Vult.

83쪽

CAPUT V. Ars Poetarum administra es Cisitis Disciplin . Cur Poetae Dramatici δὶδάσκαλοι a Graecis appellati. Guid sit docere fabulam, ad- mersus Casauboni sententiam declaratur. μὰ - ratius explicatus. Mores personarum in D mate plerumque bonos esse oportet , aut si mali sui, cum supplicio m ignominia conjunctos . Usoricorum vitium in hoc genere

notatum. Sententiae acutae perturbatis . gendae non sunt. Ipsum elocutionis genus quo utuntur Poetae, morum emendationem efficit.

Posis ad Philosophiam manu ducit. Magni Poetae Philosopbi sunt, quamquam id minime profiteantur. Plato, γ vetustissmi quique Philosophorum , fabulis delectati. ATQUE haec altera caussa est de tribus propositis, quamobrem poesis retineri debeat in civitate : quod nimirum ei vilis disciplinae ministra sit, moresque hominum corruptos , dummodo recte tractetur, sapientibus fabulis emendet : integros autem & innoxios, cujusmodi sere sunt puerorum , ne corrumpantur prohibeat. Id optime

84쪽

ptime animadverterunt Graeci Veteres , ut narrant Lucianus eν πι, γυμνασίων , &Athenaeus lib. a. Teste autem Strabone lib. I. Geographiae, civitates Graeciae pueros ante omnia in poeticis instituebant , ἡ 4υχαγωγίας χαρον , , non delectationis tantum causta , sed praecipue propter modestiam. Idem scriptor assirmat, poeti-Cam artem a Veteribus primam philosophiam appellatam fuisse ; utpote quae a prima statim aetate vitam hominis formet , doceatque mores, affectus , & actiones . Enimve. ro Dramatum scriptores, ut de his potissimum loquamur, tamquam scopum & finem , civium institutionem, morumque e. mendationem sibi proposuerunt. Quod quum verum omnino sit , falli tamen existimo Gerardum Ioannem Uossium, qui ejus rei argumentum putat, quod poetae dramatici peculiari quodam nomine appellarentur , nempe doctores & magistri , ac docere fabulam dicerentur. Hoc enim ad

finem & propositum , meo judicio , nihil pertinet. Aliud sane prorsus est docere histrionem , quomodo personam sibi

commissam agere ac tueri debeat , aliud.

ope sabulae ab histrionibus actae docere po-

E 3 pulum

85쪽

να LIBER DE UTILITATE

pulum, quomodo Virtutem adipisci, vitium contra declinare possit . Δ καματικοὶ utroque munere fungebantur; verum ob illud prius tantummodo διNσκαλοι & doctores fabularum dicebantur: quum sabulas quidem docerent,

fabulis vero docerent. Hunc tamen erro.

rem , si error dicendus est, hausisse videtur Uossius ex cap. 7. Animadversionum Isaaci

Casauhoni ad librum 6. Athenaei , qui , Criticus alioqui doctissimus , pluribus locis

veterum scriptorum abutitur ad eam opinionem tuendam. Verba sane Harpocratio. nis de hac re in Lexico decem Rhetorum , meae sententiae potius favent. Sic enim ait

η ταγονδιαν. id est, Attici proprie doctores dicunt poetas Disbramborum , vel Comoediais rum , vel Tragoediarum. Hoc igitur doctoris nomen tribuebatur poetis hujusmodi quod histriones docerent , non quod populum . Nam Dithyrambi certe nullos docebant mores, nisi sorte pravos & incompositos, quales ebriosorum & comissatorum solent eme . Turpe autem fuisset , ob eam caussam doctorem vocare qui Dithyrambum scripsisset . Verum quum etiam Dithyrambus ageretur ,

86쪽

po ETICE s. CAPUT U. . 72ae triplici instrumento imitationem absolve ret, nempe rhythmo seu numero, concentusive harmonia, & praeterea metrico sermo. ne, quemadmodum Tragoedia & Comoedia; iccirco histrione indigebat, qui a poeta doceretur. Horatius quoque Dithyrambum si gnificavit Ode I9. lib. 2.

Bacchum in remotis carmina rupibus

Vidi docentem c credite posteri NFmphasque discentes, aures

Capripedum Sat rorum acutas. Dithyrambus enim carmen erat Baccho di catum. Propterea consentaneum fuit, Bacchum ipsum inducere ejus poematis rationem& modos in silvis docentem . Idem poeta in Epistola ad Pi nes v. 288. dixit de Tragoediis & Comoediis Latini seu Romani

argumenti: Vel qui Praetextas, vel qui docuere Togatas . Porro quum Dramatum scriptoribus civium institutio, morumque popularium emendatio proposita esse debeat, iccirco qui artis poeticae praecepta tradiderunt, quum de moribus personarum in Dramate verba faciunt, Oportere dicunt, eos bonos ac frugi plurimum esse. Videmus enim, pictores libentius exerceri in pulchra aliqua facie pingen-

E 4 da,

87쪽

1 LIBER DE UTILITATE da, quam in turpi . Cur igitur & poeta

bonos moreS non potius imitabitur , quam perditos & dissblutost Prosecto si maxima utilitas horum studiorum in eo consistit, ut poematis legendis, audiendis , praesertim Vero spectandis virtus commendetur , & pOpuli vitia corrigantur, quod ostendendum

suscepimus; nemo negaverit, hunc fructum certius & uberius colligi ab imitatione morum bonorum, quam malorum. Non est tamen existimandum, malis moribus nullum relinqui locum in Dramate . Necessarium eis

nim aliquando est ut scelesti & flagitiosi homines, cum quibus honesti & virtute praediti assidue bellum gerunt, in scenam indu- eantur : quod quum fit, convenientes iis

mores, orationem, sententias tribuere oportet, ne Violetur πνέπον, & poeta jure ac merito, ineptiarum accusari possit. Parcius

tamen omnino describendi sunt hujusmodi homines; quum bonis exemplis Drama potius abundare debeat: neque animorum pravitates , & pessima ingenia copiose adeo &exquisite ob oculos ponenda sunt , ut vel poeta se malum ostendat, & malorum imitatione gaudentem, aut spectatorum moribus vitium & labes inseratur: quod sane facilis

88쪽

POETICE S. CAPUT V. Ifacillimum est . Assentior enim libentissime philosopho nostrorum temporum longe clarissimo Leibuitio in Theodicaea, parte Σ. , cui scilicet commune peccatum Historicorum videtur, mali potius quam boni rationem habere, atque in sceleribus defcribendis diu

tius commorari. EXistimat porro vir sapiens, Historiae ac Poeseos munus esse praecipuum , prudentiam ac virtutem exemplis docere: vitiorum deinde imaginem ita eL fingere , ut adVersus ea magnum odium &gravis offensio lectorum auditorumque concitetur Si verum lateri volumus, hoc sae

pissime delinquunt poetae Itali & Galli qui

Comoedias & Fabulas pastorales quas Vocant , scenae ac populo committunt. Adeo enim adolescentulorum & muliercularum mutuis amoribus, deliciis, corruptelis imitandis dant operam, ut nihil aliud ipsis propositum esse videatur quam nerVos omnes

virtutis elidere, juventutem quasi Venenis malis imbutam, Ecclesiae ac Reipublicae inutilem , vel etiam onerosam & perniciosamessicere , virginibus & nuptis pudorem adimere , audaciam & licentiam addere, virile

robur frangere, pravae Voluptatis regnum , in quo virtus consistere non potest, amplificare

89쪽

4 LIBER DE UTILITATE

ficare ac stabilire. Si quis igitur poeta dramaticus hominem scelestum & nefarium loquentem atque agentem induxerit quomodo seri consuetudo malorum, non est ei obli-

Viscendum poenarum quas ille diis hominibusque dare debet. Iccirco ad exitum fabulae ipsum infelicem finget, puta extorrem patria, spoliatum imperio ac potestate, Vel capitali supplicio affectum, ut homines nimirum intelligant, quem fructum pariant lscelera atque flagitia: pietatem, fidem, pudorem, abstinentiam, constantiam, sanctitatem non solum res honestas, verum etiam utilissimas esse: his vero contraria quae sint, quum insignem turpitudinem continere, tum suis auctoribus atque amatoribus pestem ac perniciem demum afferre. Nihil enim adeo mores corrumpit, adolescentium praecipue , qui res pro merito suo nondum aestimare noverunt, quam videre scelerum impunitatem , & bonis male, contra malis bene es se. Poena igitur crimen sequatur, quemadmodum in civitate, sie & in scena. Pr nuntiaverat histrio in Tragoedia quadam Euripidis versiis hoste plenos laudibus divitiarum , ut narrat L. Seneca Epistola et rue. Sine me vocari pessimum, ut dives vocer PAn

90쪽

-, An dives , omnes quaerimus e nemo , an bonus.

& post multa in eamdem sententiam, haec demum subjunxerat: Pecunia ingens generis humani bonum, Cui non voluptas matris, aut blandae potes Par esse prolis , non sacer meritis parens . Tam dulce s quid Veneris in vultu micat, Merito illa amores caelitum atque hominu movet. Quum hi postremi versus recitati suissent, totus populus ad ejiciendum & actorem &carmen uno impetu consurrexit: donec Euripides in medium ipse prosiluit, petens ut exspectarent , ac viderent quem admirator auri exitum faceret: dabat vero in illa fabula poenas avaritiae suae Bellerophontes i. Μagna certe laus est veterum Atheniensium,& aliarum etiam Graeciae civitatum, homines populares in illis ad virtutem ita insti tutos & condocefactos fuisse , ut absurdas impiasque sententias, vel ab histrione in theatro prolatas , ferre non possent, indignasque auribus suis judicarent. Hujusmodi populum hoc tempore optare quam videre facilius est. Μores igitur personarum Draismatis plerumque bonos esse oportet; vel si mali nonnumquam fuerint , cum supplicio di ignominia conjunctos.

Illud

SEARCH

MENU NAVIGATION