장음표시 사용
91쪽
6 LIBER DE UΤILITATEIllud etiam Tragici & Comici poetae animadvertere debent , quod ab scriptione
hac nostra non alienum est; perturbationibus animorum exprimendis haudquaquam convenire frequentes γνώμα : sunt enim γνῶ- avi opuS ratiocinationis; quum ex generali
pronuntiato singulare aliquid colligitur .
Quis autem nescit, rationi & perturbationi parum admodum convenire ' Amantes , verbi caussa, dolentes, irati multa proferre solent εμ παραλογισμου, nempe ex falla specie rationis, paucissima εκ Mογισμῶ, nempe ex
justa & legitima ratiocinatione .. Decebit propterea , hujusmodi personis tribuere ea veritate abhorrentes , quae illarum affectionibus blandiantur: populus enim earum falsitatem facile intelligit, quum videat ex quo sonte prosectae sint. Decet Virgilium 4. aeneidos ex Didonis desperantis persona
haec pronuntiare: - - - - Iam jam nec maxima Iuno,
Nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis . Quamquam id religioni veterum contrarium erat, qui scilicet Iovem rebus humanis consulere opinabantur, Iunonem autem IovisuXorem esse, a proavis acceperant. Iccirco
si quis δογμα, hujusmodi pernegare in ani
92쪽
mum induxisset sobrius, nullaque animi verihementi perturbatione externatus, is nimi rum violatae religionis, & βλασφημί-ς magistratibus poenas dedisset. Non tamen existimandum est, hanc morirum popularium emendationem, de qua superius dicebamus, solis fabulis essici: nam& elocutio poetarum, voluptate administra, feritatem ab hominum animis depellit, eosque cicures, mansuetos, & ad virtutis ac sapientiae praecepta cognoscenda reddit idoneos . Sublimia enim sectantur philosophi , ardua , inaccessa: propterea vulgus in aditu
ipso & limine philosophiae , metu quodam
atque horrore concutitur: neque mirum;
quum videat sibi a sensibus & corpore longe recedendum, ut ad aeterna & caelestia possit ascendere. Non est enim cujuslibet, sed ejus tantummodo qui assidua meditatio. ne & exercitatione robur animi sibi comparaverit, philosophiae strenuam operam dare . Id animadvertit Μacrobius, vir Platonicis decretis egregie imbutus , libro I. Commentariorum in Somnium Scipionis cap. 8. Verba ipsa recitabo: Fortitudinis es, non
terreri animam a corpore quodammodo ductu
philosopbis recedentem, nec . altitudinem perfectae ad
93쪽
ad superna ascensonis horrere. Principio igitur Oportet Poeticen praesto esse, quae animum pavore debilitatum, & quid aggressus fuerit secum reputantem, jucundo colloquio reficiat; tum fabularum & numerorum suavitate proposita, dubitantem & viribus suis dissidentem confirmet paullatim, &, ut ita dixerim, tollat in currum, eoque tandem perducat, quo ipse numquam, sine adjumento , perVenire potuisset. Huc pertinent versus Lucretii ex libro 4. de R. N.
Nam veluti pueris absinthia taetra medentescuum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore, Ut puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum tenus ς interea perpotet amarum snth; laticem , deceptaque non capiatur gSed potius tali tactu recreata valescat Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque iidetur
Trisior esse, quibus non es tractata I retroque Volgus abhorret ab hac I volui tibi suaviloquenti Carmine Pierio rationem exponere noseram, Et quas musta dulci contingere melle Si tibi sorte animum tali ratione tenere Hresbus in no Iris possem , dum percipis omnem Naturam rerum I ac persentis utilitatem .
94쪽
POETICE s. CAPUT U. 7o Quod si poetarum lucubrationes eo non numquam tendere videntur , ut vitia potiusquam virtutes doceant , id artis utilissima laudibus nihil detrahit : nam artifices ipsi culpandi sunt, qui re saluberrima ad pestem& perniciem hominum abuti non veream tur. Nonne aliquando etiam philosophi abis surdis & impiis opinionibus, tamquam Ve.
nenis malis , mentes imperitorum inficere atque a Veritate abducere conantur his
praesertim temporibus , quibus docti & se. pientes sere haberi non solent nisi qui stre. nue ac sortiter deliraverint . At hoc phi.losophis tam augusto nomine indignis vitio vertendum est, non ipsi philosophiae. Agn scant igitur sapientiae amatores Apollinem
Iovis μεγο πολιν ἡ μεγαν σαώεργον , magni gubernatoris magnum minVirum oe ad utorem.
Dumque illi rerum sublimium, & vitae saepe inutilium contemplationi vacant , boni
communis immemores , sinant poetas frugi in vacuam quasi possessionem venire, sinant populo consulere , & animorum sanando. rum curam & provinciam suscipere . Porro , quemadmodum in depellendis corporis morbis plurimi resere , quo medico utaris,
familiarine ac facili, cujus ipse aspectus de lectet
95쪽
8o LIBER DE UTILITATE lectet aegrotum, bonamque spem habere j beat ; an vero ignoto, austero, Vultuoso, fronte contracta , qui adventu suo aliquid mali ominis afferre videatur: ita quum aD sectis animis medicina est adhibenda , in hujusmodi remediorum auctore maXima profecto momenta sunt . Grave molestumque vulgo est nomen philosophi: nimirum quia popularis improbitas virtutis ae sapientiae fulgorem lippis & conniventibus oculis intueri non potest , ut Vespertiliones ac noctuae lumine solis offenduntur: est enim Omnino asperum & injucundum , intelligere quibus bonis careas, & simul desperare illa
te umquam assecuturum. Iccirco neque pauper divitem , neque privatus magistratum , neque deformis sermosum , neque temperantem intemperans, neque sortem & militarem virum libenter videt qui imbellis est . Ob hanc potissimum cautam philos phia popularibus hominibus parum accepta, immo etiam suspecta est; si quis eam aper te , sine suco & fallaciis profiteatur. Conistra poetae libentissime audiuntur, amantur, in deliciis habentur: neque enim censuram&objurgationem fronte praeserunt , sed caute dissimulant: & in eorum carminibus apparet
96쪽
PoΕΤICE s. CAPUT V. grVoluptas, tamquam in cortice; latet virtus& sapientia , sicut in medulla. Falluntur enim qui putant, optimum poetam non es in se philosophum: consentiunt mirum in moridum Poetice ac philosophia ; & ii quos poetaS Vocamus , nomine hoc populari &minus invidioso contenti, fabularum suaviatate praeceptorum temperant acerbitatem rquete sane prima fuit & antiquissima philo. sophandi ratio, ad simplicium hominum viis
tam & mores accommodata . Propterea quum vetus illa simplicitas discuti coepta, . est , & quidam emunctae naris in fabulas penitus inquirere Voluerunt , obscuritatem illam aegre serentes, non ita velum abjecit philosophia , ut sine omni apparatu & orinnamento mysteriorum se nudam populo exinhiberet. Testantur id scripta Platonis, quae multum ex poetica illa philosophia retinue. runt . Inducit enim Plato Iovem aurigantem , & Volucri vectum curru, exercitum deorum in undecim acies distributum , e rumdem convivia , Jovis ac Veneris nuptias , quo tempore furtim congressi Porus 3c Penia Amorem genuerunt. Audias in
Phaedone, ubi egregius ille philosophus dii-
97쪽
s, LIBER DE UTILITATEtionem fieri Acherontis & Pyriphlegethontis r audias in decimo de Republica libro suavem de Clotho , Atropo, Lachesi narrationem e alia praeterea veterum poetarum figmenta , quae non ab ipso Platone excogitata , sed ex libris illorum in hujus dis.
putationes derivata fuisse, minime dubium est . Iudicio autem virorum sapientissimorum , occulta illa & dissimulationis plena
in tradenda Veritate reverentia , qua utebantur antiqui , pluris facienda est quam eorum qui postea secuti sunt philosophorum
audacia & impudentia. Σublimium enim rerum & divinarum, quas propter imbecillitatem suam hominis natura contingere aut in tueri nullo modo potest, speciosior interpres sabula esse videtur quam oratio nuda & aperta. Deinde cons Verunt homines quae in propatulo exposita sunt, ea minoris aestimare, abstrusa vero & ab oculorum arbitrio procul remota, tamquam augusta & sacra, revereri vehementer atque admirari. Amant eis nim res occultas, propterea quod eas ratione investigare, & quaerere conjectura possunt: quum vero aliquid invenerint diu quaesitum , opus quasi suum amplectuntur & carum habent: quae res incredibilem essicit voluptatem . C Α-
98쪽
CAPUT VI. AH Iotelis quedam verba posita in definitione Tragoediae considerantur. Quomodo Tragaeo dia misericordiam o metum , smilesque per turbationes purget, accurate di uiritur, mcopiose explicatur. Muscae mis ad concitanodos animos m leniendos. Paulli Benii, Jamblichi PFthagoris, m Francisci Robortellii M sententiae de hoc loco Ari otelis expositae . Prudentius declaratus. Robortellii opinio deis sensa. Misericordia proprie dicta, noxia es a Meticuisse homines, infelices etiam sunt araque injusti . Finem quo Tragoedia tenderest apud Graecos, odium fuisse adversus νωnnos eam iccirco tFrannicae vitae speculum appellari posse. Peculiaris haec ρο nova sententia , nosera es.
HI c vero locus est dicendi περλ-
παθων καθάρσεως , nimirum de perturbationum sive affectionum animi purgatione : quomodo scilicet poematis audiendis, legendis , spectandis , Tragoedia priecipue, mores auditorum , lectorum , spectatorum emendentur , animique sanentur ; id quod F et olim
99쪽
R. LIBER DE UTILI ΤATE olim existimavit Aristoteles. Absolvit philosophus in libello superstite περὶ ποιητι ἐς definitionem Tragoediae his verbis : Δἰ ἐλάου
θαρσιν ' id est, Per misericordiam metum perturbationes h usmodi purgans. Haec verba propositum Tragoediae finem comprehendunt :docet enim Aristoteles , tragicum Drama excitandis misericordia & metu, harum aD sectionum ope, ipsas, & hujuscemodi alias perturbationes animis, hominum penitus in-1itas, tamquam pharmaco saluberrimo coria xigere , mitigare, atque purgare. Quae tamen verba philosophi neque enim dissimulabo quum varie omnino a Variis acincipiantur & explicentur, crucem interpretibus fixerunt, multasque perplexas & judicatu dissiciles controversias inter viros doctissimos exsuscitarunt. Dissicultas Vero explicationis aucta propterea & eXaggerata est , quod uberrima illa Aristotelis de perturbationum purgatione disputatio, quae, ut ipse testatur libro de Republica 8. olim exstabat υν πῖς τε, ποιητιχῆς, cum duobus libris
posterioribus hujus operis injuria temporum amissis penitus interciderit : quemadmodum& illa omnia quae de Comoedia & jocosa
100쪽
ΡΟΕΤΙ CE s. CAPUΤ VLloquendi genere idem praeceperat. Unum ugitur hoc tantummodo nobis reliquum est , ut , non secus ac illi qui lumine solis de-
sem, manibus iter praetentant , conjectura& divinatione utamur ad eruendum & inistelligendum, quid sibi voluerit Aristoteles
his verbis addendis in Tragoediar definitione . Sumit profecto tamquam certum & ab omnibus concedendum , esse quamdam κάθαρσιν π , purgationem affectuum & perturbationum animit deinde , hanc stibsidio poeseos, ac Tragoediae potissimum essici posse. Tum aperte decernit, purgari affectus per miserationem & metum , neque omnes promiscue , sed tales, vel hujuscemodit ait
enim, τοιή- παξ-άτων. Incipiamus a significatione harum Vocum, purgo seu καλα--, & purgatio seu κάθαρσις. Purgare igitur est a sordibus liberare, item sordes ipsas eluere : dicimus enim purgare alvum , pisces , locum , forum , urbem, nec non purgare bilem, pituitam, & alia similia. A sordibus, pravisque humoribus corporis translata fuit haec vox ad vitia & turbidos motus animorum;
quod videlicet sicuti medici succis quibusdam & medicamentis affecta & impura corpora sanare solent, detractis quae nimia &