Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

34 LIBER DE UTILITATE legerit, non sint pulcher ima si eum rebus omnibus , & cum generibus universis comparentur . Quemadmodum enim genus generi praestat dignitate , sic etiam quae pulcherrima sunt in superiori genere, pulchritudinem superant eorum quae generis inserioris pulcherrima habentur . Et fortasse poematis genus omnibus aliis generibus dignitate anteferendum, si verum fateri volumus , unum est , nimirum heroicumr quo tamen semper poeta non utitur , neque enim deceret. Veneres igitur omnes, Omnes dicendi virtutes poeta persequitur. Ac primum singulas Voces modulatur: sonoras e- absurdas rejicit, vel abdit in carmine quantum potest: ingentem earum sonum

a leni & exili subtiliter distinguit : translatas propriis concinne admiscere novit: omnem earum decorem attente considerat. Tum pedum rationem habet ac numerorum:

deinde ad versus faciendos animum appellit, quid cuique formae conveniat, diligenter inquirens . Quod vero pertinet ad res ipsas,

pulchras tantum ac magnas, quantum argumenti ratio patitur., adhibere consuevit rdeinde iisdem rebus nonnisi pulchra & admirabilia tribuere: quae si sorte non supperant,

72쪽

POETICE S. CAPUT IV. s tant , fingit ea sepenumero , atque opetranslationum , παρεκβασεων, comparationum,

producit ac praesto esse facit. Nam, ut ait Plautus in Pseudolo, Act. T. Sc. q.

-- - - Poeta tabulas quum cepit sibi,

Quaerit quod nusquam est gentium, reperit

tamen ς

Facit illud veri mile quod mendacium es . Reliqua porro quae pertinent ad excellentiam sermonis, omnia scrutatur, omnia in medium adducit: varios apte disponendi &continuandi modos, figuras & alia ornamenta complura, de quibus in p sentia dicere , non est instituti nostri. Haec igitur multiplex rerum vocumque pulchritudo , postquam industria poetae unum in locum advecta & comportata est , ejusque orationem , tamquam uberrimus quidam fons, irrigavit ; miram & paene divinam efficit αρμονίαν, cui nulla par alia inveniri & excogitari possit . Quapropter ipsius poetae animus primum demulcetur, Sc quodammodo extra se rapitur; nec se amplius continet, sed Bacchantium more incitatus sertur: deriinde auditores ejus lectoresque, amabili hac insania correpti , quo illos ducit suavitas carminum libenter sequuntur , curarum im

73쪽

38 LIBER DE UTILITATE

memores ac molestiarum omnium, quaecum.

que hominum vitam sollicitam & infestam reddunt. Nunc illud exponendum videtur, quom modo res Vulgares poetico amictu indutae, humilitate deposita, ex vilibus admirabiles fiant: quomodo item visu & auditu foeda , horribilia, formidolosa, si a poeta ingeniose describantur, voluptatem parere possint. Unde vero potius incipiam afferenda causissa, quam ab iis quae de hoc argumento a viris totius naturae prudentibus, quum antiquis , tum recentioribus, tradita sunt Sciendum igitur est, eam sensuum externo rum esse rationem, ut rerum singularium notitiam in animis nostris imprimere , speciemque illarum optime signatam relinquere nequeant, nisi mens ipsa vigilet ac diligenter attendat: ex qua mentis attentione forisma seu species generalis educitur, quae scientiae postea semen & origo est. Quo magis

autem res nobis proximae sunt, δc nobiscum familiariter versantur, eo minus illas animadvertimus , & levius ab ipsis commoVemur: mens enim ab iis quae raro accidunt, Vehementius pertrahitur atque excitatur: ea nimirum insignes notas circum se habent , qui.

74쪽

ΡΟΕΤΙ CE s. CAPUT VI. soquibus a quotidianis & frequentioribus distinguuntur & separantur. Iccirco solem orientem occidentemque pauci sere sunt qui mirentur: idem si sereno caelo deficiat, omnium ora oculosque in se convertit. Eamdem ob caussam corpora Vel φανόμμα in sublimi suspensa, quae Graeci μετεωρα Vocant, curiose admodum intuemur ; terrestria corpora negligimus, maXime quae prope nos posita sunt. Id notavit etiam D. Augustinus Tractatu 8. in Ioannis EVangelium num. Guis es enim , ait, qui considerat opera Dei, quibus regitur adminiseratur totus hic munisdus , oe non obsupescit obruiturque miraculis PM cousderet vim unius graui , c uslibet sominis , magna quaedam res es, horror es consideranti. Sed quia homines in aliud intenti perdiderunt considerationem operum Dei, in qua darent laudem quotidie creatorie tamquam se maυit sebi Deus inustata quaedam quae faceret , ut tamquam dormientes homines, ad se colendum mirabilibus excitaret. Fit etiam propterea ut plerumque alienorum animorum cognitionem facilius nobis comparemuS, nostrum ignoremus. Iam si aliquis cupiat morum & perturbationum humanarum scientiam adipisci, prosecto veritatem ipsam, &

75쪽

66 LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ

homines, quibus mores & affectiones accidunt , contemplari debet: neque hujusmodi notitiae depromi aliunde potant quam ex rebus consuetis & familiaribus , circa quas

praecipue tota hominum Vita versatur; ad cujus emolumentum atque utilitatem cogitationes nostras omnes tendere & collineare

oportet. Illud tamen incommodi secum sertcontemplatio hujusmodi, quod usitata & Ω- miliaria singulas ipsorum proprietates menti nostrae, suapte vi & facultate exhibere non possunt: propterea quia res passim occurrentes praeterire ac minus observare soliti sumus . Caussam Vero putant esse, quod res quaelibet vulgaris cum pluribus aliis conjuncta & colligata sit t iccirco imaginem sui simplicem ac separatam in animo nostro eL fingere non possit . Sensus igitur ille interior ad quem rerum imagines seruntur , quum ab earum aliqua percellitur, in ceteras quae conjunctae sunt, continuo distrahitur & dissipatur. Ita mens pluribus imaginibus eodem tempore occupata , VireS Ο-mnes suas cogere atque adducere nequit ad unam rem attente perVidendam: neque acule cogitare ; ex qua deinceps cogitatione nascatur scientia proprie dicta . Res quidem

76쪽

ΡOETICES. CAPUT IU. 6x universae hominum sensibus objectae, & circa ipsos assidue volitantes, occasionem affetarunt sciendi : quis neget y nos tamen , si propius accesserint, minus in iis percipimus Veritatis notas r quemadmodum litterae minus videntur si , omni sublato intervallo , ipsis oculis imponantur. Contra, si novitas quaedam rei objectae comitetur, admirationem statim excitat, cujus vi mentem ab aliis imaginibus avertit , & ad unam tantum considerandam trahit: quapropter mens in corpore illo, novitate induto, multa discernere incipit quae antea minus animadverterat , illudque penitus introspicere, ac pro merito suo aestimare. Quamobrem Chaeis rea Terentianus adolescens in Eunucho Act. a. Sc. 3. ita de Virgine pulchritudinis inis

usitatae IO faciem pulchrams deleo omnes dehinc ex animo mulieres r det cotidianarum harum formarum.

& paullo post:

Haud semilis virgo es virginum Moserarum -

------ nova figura oris - - - - coloν

verus, corpus solidum oe succipienum in . .

Quoniam igitur naturalia & humana , insensus quotidie incurrentia , mentis attentio

77쪽

tionem effugiunt; iccirco grato quodam colore novitatis vestienda ac perfundenda sunt, quem admiratio consequatur. hoc enim pacto multa jam in iis aspicientur quae antea Non cernebantur . Poesis vero doctus ille artifex est qui hujusmodi colorem novit rein hus inducere: dum enim fabulas fingit, earumque subsidio veritatem exprimere atque imitari studet , res natura viles vulgares inque , arte administra novas & inexspecta. tas concinnat. Omnes porro mirantur, &jure quidem , naturalia quae sunt , ea per artem essici posse: tamquam si arborem Ιndicam in Italico aut Gallico solo radices egisse, ac fructus protulisse viderent: & sane insolitum est ac παρα εγοσδοκίαν , rerum universitatem intueri, non elementis , non primis corporibus , - non materiae necessitate,

Verum coloribus, aut caelo, quod pictoris est ac statuarii ; vel numeris & verbis, quod poetae solent, sermatam. Species igitur novitatis magnam prosecto Vim continet ad mentem excitandam, ut ea res objectas accuratius & subtilius contempletur : propterea mores hominum, in theatris, quam in Ero & angiportis , innotescunt magis. Ex illo etiam sonte non mediocris Vol ptas

78쪽

ΡΟΕΤICES. CAPUT IV. 63ptas manat : quod quum in fictis rebus it. maginem veritatis agnoscimus, puta in Euclione aut Pyrgopolinice personis Plautinis mores avari hominis & militis gloriosi aD fabre delineatos; ejus quod in Vita continis gere solet , statim reminiscimur, tum speciem verbis inclusam cum ea quae in thesauro. memoriae servatur, comparamus ; &similitudine inter illas deprehensa , earum singulas proprietates notare & colligere instituimus . Dum autem haec mentis quasi trutina examinantur , humanissima completur animus voluptate.

Ceterum , quod res natura miserabiles, terribiles, indecorae, si apta ratione poeticis numeris condstar fuerint , nos delectent magis , quam immoderato dolore, metu, Vel indignatione assiciant, caussam hanc esse dicunt sapientes, praesertim Vincentius Grais vina e tristibus etiam affectionibus admixtam esse voluptatem, quum scilicet ab rerum imaginibus lenis quidam motus in a--nimo excitatur, qui blande nervorum & cerebri fibras titillat , damni opinione procul amota, ut in casu ficto: quae opinios adesset, non titillaret quidem, sed vehemenlitus distraheret corporis particulas: id

79쪽

ει LIBER DE UTILITATE

autem fieri sine molestia & cruciatu non potest. Praeterea , quum ob aliena mala dolemus , aut ob pericula metuimus , aut propter scelus aliquod indignamur, aequi &justi nobis ipsi videmur ; haec autem sermina virtutis quam in nobis agnoscimus , animi nostri facultates ita occupat atque devincit, ut ex ea re mirabilis quaedam oriatur delectatio. Constat igitur, solam similitudinem sontem voluptatis atque utilitatis esse largissimum. Satis, ut credo, adhuc Ostendimus, poetica studia jucunda esse , & quamobrem sint . Nunc philosophis occurrendum, vel potius nonnullis qui se philosophos haberi volunt. Hi siquidem concedunt non inviisti , Poeticen minimam.& effectricem esse voluptatis r tamen propter hoc ipsum eam

calumniantur, nimirum affirmantes, artem

voluptariam in rebus sutilibus ac minimi pretii numerari oportere. Qui utinam flagitiosas voluptates ab honestis discernere ac separare vellent et utinassi turpium delectationum tam inimici essent moribus & re ipsa , quam omnibus omnino verbo adverinsantur . Ego vero eontra, quod honestam efficit voluptatem, id utilissimum civitati. bus

80쪽

POETICE S. CAPUT IV

bus esse judico . Paucos enim Valde mortales invenias qui aspernentur oculis pulchritudinem rerum , non odore ullo, non tactu, non sapore capiantur, eXcludant auribus omnem suavitatem. Hominibus hujuscemodi , nihil umquam corpori, nihil humanitati indulgentibus, Pythagoraei fortasse quidam aut Stoici deos propitios ut verabis utar Ciceronis ex Oratione pro Μ. Coelio, plerique autem iratos putabunt. Ininterrogarem libenter istos voluptatis reprehensores , utrum copias familiares , pecu niam , redditus amplificare studeant: utrum aedium privatarum elegantiam & magnificentiam dolio Cynici anteferesdam existiment : utrum tabulas pictas nobilium arti ficum domi habere Velinta an potius Viatae genus austerum parcum, sordidum elegerint , quod philosophicae severitati conveniat . Verum & philosophos lucri cupidos

atque opum parandarum esse Videas , quas non solum exa rebus aliis, sed interdum ex

ipsa, philosophia coEtrahere sestinant. Divi. tiae tamea cuinam rei praecipue inserviunt nisi .voluptati , quam ipsi rem sutilem &supervacaneam appellanti Certe si vitae necessitatibus remedia & solatia , non aliud E praeo

SEARCH

MENU NAVIGATION