장음표시 사용
111쪽
hortellii sententiae valde suffragatur Μ. Tulinlius in calce Orationis pro Sex. Roscio Amerino ; ita enim ibi loquitur de temporum Syllanorum crudelitate: Hanc tollite excivitate, judices, hanc pati nolite diutius in hac republica versari , quae non modo id habet in se mali, quod tot cises atrocissime suis
tulit , verum etiam hominibus lenisimis ad mit misericordiam consuetudine incommodorum. Nam quum omnibus horis aliquid atrociter feri videmus, aut audimus I etiam qui natura
mitissimi sumus , assiduitate molesiarum senis
sum omnem humanitatis ex animis amittimus .
Cicero tamen his verbis non loquitur de
caedibus fictis & simulatis, quae in Tragoedia spectari vel saltem audiri solent , sed
de veris facinoribus , quae tunc a Syllana factione in republica quotidie committebantur e neque misericordiae purgationem laudat, sed potius vituperat; hunc enim affectum vocat sensum humanitatis; ut iccirco qui misericordiam deposuerit , ex homine in feram mutatus videatur. Interea fatetur, quod ad Robortellii sententiam facit, misericordiam adimi consuetudine incommodorum : &, illos qui atrocia facta saepenum ro videant vel audiant, etiamsi natura mitissi-
112쪽
POETICES. CAPUT VII Htissimi fuerint , sensum omnem humanitatis ex animis amittere . Ob eam caustam
Romani gladiatorum pugnas, & bestiarum
venationes in amphitheatris edebant , ad quae spectacula populus omniS concurre bat , ne mulieribus & Vestalibus virginibus quidem exceptis; ut nimirum caedibus assidue videndis sorti atque invicto animo essent, neque sanguinem aut vulnera deinceps horrerent. Agere enim & pati sortia Romanum erat, ut ait Μutius Scaevola Poris senae regi Etruscorum apud T. Livium lib. a. Historiarum. Hunc morem gravissimis verbis detestatur Prudentius poeta Christianus lib. 2. contra ' Symmachum praesectum urbi, maxime in Virginibus Vestie dicatis Ejus versus proserre non piget. Inde ad confessum caveae pudor almus, di expers Sanguinis it pietas, hominum visura cruentos Congressuu mortesque m vulnera vendita passis De Iatura sacris oculis . sedet illa verendis. Vittarum insignis phaleris , fruiturque Iani is oo tenerum mitemque animum sconsurgit ad ictus:
Et quoties victor ferrum jugias inserit, illa Delicias ait esse suas, pectusque jacentis
Virgo modesa jubet converso pollice rumpio Ne lateat pars ulla animae vitalibus imis,
113쪽
sS LIBER DE UTILITATE Altius impresso dum palpitat ense secutor. In quibus Prudentii versibus quid ea verba significent, oe vulnera vendita pastu, obiter explicare mihi libet . Olim, qui egestate
laborabant, & durum tamen ac serox antis mi ingenium possidebant, ut haberent unde manducarent, auctorabant se ludo gladiat rio ; cujus turpissimi auctoramenti verba eis rant, Uri, Vinciri, Ferroque Necari, teste
Seneca Epistola 37. Id Propertius Elegia 8. libri 4. sic expressit: cui dabit immundae venalia fata saginae. nempe ad lanistam erat hie magister ludi gladiatorii in saginam se conjiciet . Fata
igitur data venalia saginae, ut loquitur Pr pertius , mones m vulnera vendita passu, quod ait Prudentius, unum & idem sunt. Setina porro a Propertio vocatur immunis da , quoniam ultimam coenam gladiatorum , quae illis ante pugnam apponebatur, Misceti anea dicebant . Origo nominis ea fuit,
quod gladiatores postero die pugnaturi ci-
hos omnes appositos in unum catinum miscerent, atque ita manducarent. Id testatur Scholiastes vetus Iuvenalis ad Satyram Iir. Nunc ad propositum revertamur.
Paullus Benius in allata atque explicata
114쪽
po ETICE s. CAPUT VI. pyopinione Robortellii non acquiescit ; pro
pterea quod Robortellius a purgatione coma miserationis ac timoris, de quibus praecipue agendum erat, totus ad dolorem transiverit. Haec tamen satis gravis & idonea caussa non fuit, aut ego valde fallor, cur Benius Rohortellii sententiam reprehenderet: miseriis eordia enim est λυ η, seu species doloris . Qui enim prospera fortuna utuntur, & boni tamen viri sunt, ob duo potissimum dolere atque angi solent; scilicet , quod ali rum calamitates videant , & propterea tangantur misericordia: deinde , quod fortunae levitatem, & casuum humanorum vicissituadinem reputantes, non semper sibi pulchre atque optime futurum suspicentur; ex qua suspicione oritur timor, affectio molestissima , & quae sola divitum ac potentium se. licitatem turbare 'sunditus & corrumpere possit. Enimvero, misericordiam speciem esse doloris, existimavit etiam Virgilius , cujus est versus ille in libro a. Georgicon, de homine agricola , ab urbanis negotiis remotissimo :Nec doluit miserans inopem, aut invidis babenti.
emadmodum enim familiaris & proprius malorum affectus invidia est; siquidem
Invidus alterius macrescit rebus opimis I
115쪽
etoo LIBER DE UTILITATE '' ita boni miseratione plerumque tangi & commoveri solent. Deinde Benius a Robortellii sententia discedit, quod ipse arbitretur, non expedire, misericordiam & metum depelli ab animis hominum , quum sint utiles affectiones , immo ad virtutem servandam, & vitia declinanda necessariae. Sed sortasse mansuetudo quidem & lenitas in virtutibus, vel saltem in affectibus utilibus, numerari debent, non item misericordia proprie dicta. Est enim haec, si philosophos audimus, vitium pusilli animi, qui ad aspectum alienorum malorum contrahitur & frangitur: nihil autem
vetat, improbos etiam, Veraeque Virtutis o mnino expertes misericordia commoveri . Sane videmus aniculas & mulierculas quae
sceleratorum hominum suppliciis & lacrimis
moveantur. Hae nimirum, si possent, carcerem effringerent, cruces evellerent, neque
lictores neque carnifices esse in ciVitate paterentur. Μisericordia igitur proprie dicta inconsiderata quaedam affectio & ἀλογος voeari potest, quum fortunae tantummodo , non etiam caussae ac meritorum rationem habeat . Contra , mansuetudo, lenitas, clementia non
quibuscumque miseris parcunt & subveniunt , sed iis sere quos injuria vident calamitati
116쪽
ΡΟΕΤICES. CAPUT VI Io Ibus afflictos. Μisericordiam Stoici definiunt;
aegritudinem animi ob alienarum miseriarum speciem : vel, rectius, tristitiam ex alienis
malis contractam, quae accidere immerentibus videantur. aegritudo autem , quae morbus animi est , in 1apientem Virum non Caindit i hunc enim serena menS decet, non
obnubila, & perturbationibus agitata . Quum igitur hominis nihil aeque proprium sit ac
magnus animus, nihil autem magnitudini animi perinde repugnet ac metus & maerore quae duo potissimum contrahunt mentem iconfundunt, & consilio spoliant; iccirco di.
cendum est, homini dandam esse operam , ut misericordiam abjiciat, quam scilicet metus & maeror comitantur. Quod si sapienti& constanti viro etiam in suis calamitati. bus retinenda est mentis tranquillitas, &eadem semper facies servandat id autem facere nullo modo posset si tristitiam susciperet, quae prudentiae ac providentiae inimica est: quanto minus ille in alienis aerumnis perturbari debeti Non igitur miserebitur sapiens ; id enim sine miseria esse nequit :i ceterum omnia illa miseris officia praestabit quae misericordes praestare solent ; alio tamen animo; videlicet sereno & quieto, non
117쪽
tristi ac perturbato . Lacrimantibus iccirco subveniet, ut lacrimas abstergant: ipse tamen a fletu cavebit ac temperabit. Naufrago manum porriget, exsulem hospitio recipiet , egenti stipem dabit, non superbo &fastidioso vultu, illum contemnens atque a spernatus cui adjumento est, ut multi solent misericordes; verum tamquam homo homini, & ex communi, non ex proprio. In puniendis etiam sontibus detrahet aliquid de poenarum atrocitate, si non homini, at humanitati ignoscens, & noxiorum etiam cadavera sepeliri jubebit. Illud postremo Terentianum profitebitur: Homo sum e humani a me nihil alienum puto . Distat igitur plurimum misericordia proprie dicta, hoc est cum tristitia atque aegritudine animi conjuncta, a lenitate, humanitate , mansuetudine, Clementia. Haec enim
bona & laudabilia sunt, illa vero vitiosum aliquid in se continet, neque semper utilis reipublicae est, sed haud raro perniciosa. Ea igitur purganda est , nimirum aut omnino deponenda, si fieri potest, aut si persectam illam animi tranquillitatem quam Stoici nimium sortasse jactabant, hominibus assequi
non licet, temperanda certe atque eX tenuan da .
118쪽
po ETICE s. CAPUT VI. ro da. Non est autem quod miremur, de mi- .sericordia ita statuere philosophos , quum
tamen Sacrae Litterae misericordiam tribuant Deo optimo Μaximo, eamque immensam, & nullis finibus circumscriptam. Haec enim philosophorum doctrina Sacris Litteris non adversatur, immo cum iis mirifice consenistit. Deus enim Optimus Μaximus ita misericors est, ut miseris ope sua praesto sit, eosque a calamitatibus liberet quibus premuntur ; supplicibus praeterea quos delicto.
rum poenitet, clementer ignoscat: non tamen tristitiam ullam vel aegritudinem ex hac benignitate sua contrahat, quae in beatam illam naturam cadere nulla ratione possunt . Μisericordia igitur quae Deo tribuitur , ab ea quae hominum vulgus afficere solet, quam longissime distat, etiamsi uno atque eodem nomine appelletur: & iccirco Deo magis accedet vir sapiens, qui tranquillus& hilaris miseros adjuvat , quam e plebe homo id faciens dejecto animo & perturbato . Diximus de misericordiar jam de metu nonnulla dicamus. Metus igitur, quemadmodum eum definit Aristoteles libro a. Rhetoricorum, es aegriaturi quaedam vel perturbatio ex opinione imis G 4 pen.
119쪽
pendentis mali, quod aut interitum nobis, aut Eolorem ferre possit. Hunc etiam affectum , hominis vulgaris esse, pusillo animo , neque doctrina satis exculti, ea indicant quae statim sequuntur eodem Aristotelis loco . Neque enim , ait philosophus , omnia mala timentur , ut ne quis injusus fiat, . Dei hebeti
tardoque ingenio e sed ea tantum quae vel magnos dolores , vel intcritum afferre possum.
Quid igitur , si haec vera sunt , sapientiae magis inimicum , quam timor & metus Profecto , mala gravissima nihili aestimare,
neque solum non reformidare ac refugere,
sed etiam ultro appetere atque eligere, stoliditatis & dementiae plenum est : gravissimum autem malum est iniquitas & vitium, quae nobiliorem hominis partem depravant e proximum autem huic inlestia, error, falsae opiniones: metus igitur, qui circa haec versari non Elet , sed circa leviora mala, quae si cum his imparentur, vix mala dici & haberi possunt , affectus est sapientia dc virtute alienissimus . Necesse porro est, meticulosum hominem injustum etiam esse . Caret enim sortitudine , qua tyrannis &potentibus iniqua jubentibus vel rogantibus obsistat : minas illorum pavet, inimicitias pluri
120쪽
ΡΟΕΤICES. CAPUT UI. Iosplurimi facit; contumelias, Verbera, exstistium , bonorum publicationem , cruciatum , mortem postremo sermidat: qua mollitie animi atque infirmitate fit, ut ab omni officio desistere, ac scelus omne suscipere sit paratus, ad haec nimirum declinanda atque effugienda. Homini timido frustra illud Sa
lyrici occinas: Summum crede nefas animam praeferre pudori , Et propter vitam vivendi perdere caussas. Neque igitur miles bonus, neque judex aequus, neque idoneus paterfamilias esse poterit : uxorem, liberos, amicos, vicinos, cives denique suos non tuebitur, neque ab
iis injuriam propulsabit , religionem ipsam
prodet, corpori suo, agello , pecuniae semper cavens, ne quid ea detrimenti capiant,& leporis Vitam agens, ut in Graeco proverbio est. Propterea timori cum honestate animique magnitudine perpetua lis est. Vir enim sorti animo atque magno, ut ait Horatius Ode 9. libri A. Duramque callet pauperiem pati, Pejusque isto sagitium rimet, Non ille pro caris amicis, Aut patria timidus perire. Apud eumdem vero poetam Epistola r6.
