장음표시 사용
141쪽
i 16 LIBER DE UTILITATEque tamen existimandum est, solam in Coamoediis apertam obscoenitatem probae ac pudicae juventuti detrimento esse : sunt alia plura specie venustatis, elegantiae, leporis, humanitatis fallentia, insidiarum plena, veneni ac pestilentiae, quibus poetae nequam hoc tempore gratiam populi aucupantur , &moribus perniciem inserunt. Quid enim lan frequentius quicquam audias in hodieris nis Comoediis, Fabulis Nemorensibus seu
Pastoralibus, Dramatis ad musicam accommodatis, poematum genere corruptissimo , quam pietatem, innocentiam, Virtutem a
personis colloquentibus derideri ac ludibrio haberi y peccandi licentiam semper colore aliquo excusari, vel jocis & facetiis obtegi atque elevari y Laeditur prosecto ab his
verecundia, aut periclitatur saltem, omnibus libidinis atque intemperantiae conatibus& dolis oppugnata & labefactata e ver bis , inquam, & sententiis venenum sub melle celantibus, eX quibus, tamquam extenuissimo amictu aliquo, vitium satis pellucet, ac non obscura turpium Voluptatum significatione mirabiles sui amores exsuscitat. Dictitant enim pessimi poetae per histriones ipsis deteriores, utendum aetate es.
142쪽
POETICES. CAPUT VII. ra se; vitae fructum vel maximum in eo conis
sistere, ut quis genio indulgeat, neque dulcia & voluptaria in senectutem differat ;severitatem , graVitatem , pudorem, infamiae iugam , religionis etiam curam, si diis pla-Cet , res nempe injucundas, tristeS, asperas, hominibus impedimento esse, quominus bonis praesentibus frui atque uti possint i abisjiciendas propterea & seponendas, non secus ac onus gravissimum, & molestam sariscinam, sub qua serentes laborens atque opis primantur . Addunt idemtidem, nihil prodesse formam virgini aut nuptae, si amatoribus careat e mulieri caVendum esse , ne
uno tantum laudatore aut cultore contenta
sit: quot enim proci ad ipsam accesserint , tot eam pulchritudinis suae ac venustatis certissimos testes habituram. Praeterea deo hortantur adolescentes, ne studiis & vigiliis pallorem contrahere velint , ne gloriae splendore ducantur, ne senilem prudentiam praemature affectent: quae res ipsos mulier- Eulis odiosos , amoribus ineptos , hominibus elegantioribus graves omnino effectura sit . Alias aetates alia decerer interea dum sanguis servet, dandam operam , ut laetitia , po
tu ciboque liberali, Venere , otio , somno
143쪽
quam longissime bona aetas protrahatur, contemtis rumoribus & sabulis invidorum: hoc enim Vitae genere utentem vix intelligere quando obrepat senectus; quae demum quum advenerit , memoria praeteritarum Voluptatum oblectari & recreari poterit . Cavendum itaque homini non stulto, ne illum aliquando poeniteat, se genium suum in Vita fraudasse, bonaque sibi a natura oblata vel superbe abjecisse , vel imprudenter distulisse. His vocibus, his praeceptis ex hara Epicuri depromtis hodierna theatra serct
personant: in hac schola erudiuntur adolescentes, hic docentur virgines a teneris unguiculis incestos amores meditari, hic adulteriorum exempla nuptis proponuntur ; discunt enim , quomodo custodum & mariti cura falli possit , quomodo admittendi amantes , qua ratione species quaedam exterior pudicitiae servanda sit , ac simul remotis arbitris libidini atque intemperantiae frena laxanda. Haec, proh pudor; spectantur promiscue ab omnibus apud Christianos, a diuntur , leguntur, ediscuntur , ω inhaerescunt penitus in mentibus : quum ' praeserintim eodem accedat musicae & saltationis lenocinium , quo nihil ad virile animi robur
144쪽
ΡOETICE S. CAPUΥ VII. raphangendum & enervandum accommodatius excogitari potest . Nam qui cantilenis &citharis immoderatius indulget, sicuti Plato animadvertit libro 3. de Republica , --
.uχμητώ ' liquefacit dissolvit animum, donec oninis siliis vigor contabuerit penitus , tamquam si nervos ex illo exciderit , segnemque bellatorem essecerit. Plutarchus autem in eo commentario quem inscripsit ἐρ-κὸν, scilicet amatorium, musicam & saltationem appellavit σου λογου ἡδύσμα , orationis condimenista I monuitque sapienter , ejusdem λογου ἀπο&ycον , nimirum quod in oratione frugis rum es , atque ad erudiendum idoneum, his condimentis fieri κινητικώτερον, nempe magis dicax ad hominum animos permovendose con
tra , quod zdin sermone βλάπων est , videlicet noxium, oe moribus perniciosum, fieri α- φυλακτοτερον , id est quod minus caveri possi. Evenit enim saepius, ut impiae, falsis , impurae sententiae, metri, saltationis, harmoniae lenocinio conditae, impietatem , falsitatem, nequitiam suam facile occultent , &ad incautorum animoS certius penetrent , illosque administra suavitate omnino depra-
145쪽
r o LIBER DE UTILITATE veni: quemadmodum boleti, aliaque genera ciborum pessimi succi & alimenti , si condita, &, quod ajunt , emendata inserantur , avidissime ab edacibus devorari solent, iisque cruditatem, pituitam, sebres,
varios morbos, mortem denique adducunt o
Quae tamen pestis capitalior , ut ajebat Q. Fabius Μaximus, homini a natura data est, quam corporis Voluptas ρ Hujus avidae libidines , quum temere atque effrenate ad potiundum incitantur, homines ad omne malum facinus suscipiendum impellunt. Ne quid enim dicam de rei familiaris jactura , de morbis & languore inteminperantium , de ceteris incommodis quae ad singulos tantum vel ad privatas familias pertinent ; nonne ex hoc potissimum sonte
proditiones patriae manant , rerumpublica Tum eversiones , clandestina cum hostibus
colloquia λ cujus rei exemplum in Scylla , Nisi Μegarensium regis filia , Μinois hostis amore capta, item in Tarpeja virgine Vestali, quae arcem Capitolinam T. Tatio regi Sabinorum prodidit, quum eum deperiret , fabulae atque historiae prodiderunt Porro, qui turpem voluptatem colunt , ii
mentem atque raIionem, unum excellentissitamum
146쪽
mum Dei munus , quo separamur a seris, obcaecant prorsus & perdunt. Cur igitur c mici poetae , vel similium Dramatum scriptores , in hac peste alenda , acuenda, amisplificanda , confirmanda , tantopere laborant λquum etiam sine hujusmodi stimulis atque illecebris, homines ut in lucem editi ac sul-cepti sunt , in omni continuo praVitate , & in summa opinionum perversitate Versenis tur quod etiam Cicero agnovit initio libri tertii Tusculanarum Quaestionum . Coinmicos quosdam videas poetas levioribus tantum vitiis , & vix nomine vitiorum dignis , mirum in modum infestos; ceterum ad graviora & capitalia dormitantes & conis niventes . Μolierius, verbi caussa, Gallus Comoediarum scriptor celeberrimus, id optime animadvertit Iacobus Benignus Bos suetius , vir dignitate , eloquentia , eruditione pluribus aliis praeserendus, in libello quo
nostrorum temporum Comoediam insectatur Μolierius, inquam, per caussam deridendi suspiciones maritorum , & nonnullas feminarum ineptias, id agit omni studio & contentione , ut uxores intelligant, quantum rationibus earum conserre possit virorum perfidiam illicitosque amores dissimulare : do.
147쪽
cetque illas, si non praeceptis, at exemplis tamen , adulterium adulterio strenue ac siis denter ulcisci . Nonne hoc est muscas &culices, ut ita loquar , persequi atque interficere ; seris autem bestiis parcere , viperas & noxium quodque serpentium genus non solum intactum abire sinere , Verum etiam alere , soVere , propagare t Nonne hoc est verrucae, e Xanthemati, furunculo medicinam adhibere ; vulnerum & ulcerum foedissimorum curam abjicere , immo Vero , tamquam Veneno addito , insanabilia efficere Haec est nostri saeculi praecipua labes , urbanitati ac morum elegantiae unice studere , summum illi pretium ponere : veram contra solidamque virtutem minimi facere,
jocisque petulantibus apud populum in contemtum adducere; neque ea in peccatorum
numero habere quae cum quodam lepore committantur . Quasi aut homo bellus &elegans, ut appellant, non idem possit esse nequissimus , aut ulla in vitiis & criminibus elegantia fingi possit; quae rationi, decori , ordini, rerum conVenientiae adeo graviter & manifeste repugnant. Quid vetat,
esse aliquem doctum & solertem in palaestra, in armis, in equitando, saltando , Iu-
148쪽
ΡOETICE S. CAPUT VII. III dendo, pernoctando, cum seminis garriendo , alenda & disponenda coma, psallendo, cantitando , sorbillandis potibus peregrinis ;occupatum scilicet in nihil agendo : quae studia sunt hodie adolescentium liberaliter
educatorum : eumdemque inscitia , Vecordia ,
libidine, ignavia , otio , rerum omnium bonarum fastidio, & quae hos moreS plerumque consequi solet , stultissima superbia laborare λ Huic igitur corruptelae blanditur, hanc suadet , laudat , confirmat hodierna Comoedia, & si quod aliud poema est molle , effeminatum, illecebrosum. Nihil contra impedit , aut ego fallor , ut sit alius quispiam harum deliciarum paullo rudior,
maXimo tamen ingenio egregiaque animi Virtute praeditus, quicum priores illi comparati centum aut ducenti non aliter obruantur ac paene eVanescant , quam Pygmaeorum exercitus cum Hercule congressus,
aut Veneri donatae a virgine pupae, si eas adsimulacrum Iovis Olympici collocaveris . Hos tamen heroas levissimi poetae modo aperte, modo latenter & quasi per cuniculos
dictis oppugnant , & naso suspendunt : id quod olim pessimo exemplo Aristophanes adversus Socratem praestitit . Virgilii cultus
149쪽
s 34 LIBER DE UTILITATE& victus ratio aulicis hominibus minus probabatur, si Horatium audimus Satyra 3. libri 1. quod is aliquantum rusticitate peccaret : Virgilius tamen vivit ad hanc diem scriptis editis immortalibus ; reprehensores illi eorumque nomina penitus interciderunt. Horatii versus afferam de Virgilio: Iracundior es paullo a minus aptus acutis Naribus borum hominum a rideri possis, eo quod Rusicius tonso toga defuit, oe male laxus In pede calceus haerete at es bonus, ut melior vir Non alius quisquama at tibi amicus e at ingenium ingens: Deusto latet hoc sub corpore . Quae quum ita sint , nihilominus comiis eae improbitatis patroni dictitare non desinunt, Verborum & sententiarum lasciviam, quibus amatores in Comoediis utuntur , ipso exitu fabulae corrigi satis atque e meu indari . Haec enim omnia, si eos audimus, ad nuptiarum bonum collineant ; & in eo tandem, ut in portu aliquo, aestus juvenilium cupiditatum frangitur, & honestissime conquiescit. Nemo autem ignorat, Comoediae solenne ac ratum esse in matrimonium desinere . Sed hoc etiam desperatum perfu
gium illis obstruit Botaetius paullo ante
150쪽
memoratus . Animadvertit siquidem, amatorios , molles, impurosque sermones , quamquam eos conjugium sequatur, animis adolescentium labem inferre: qui scilicet amotum licentia & hilaritate capiuntur, matri. monium porro, ut rem tristem ac severam,
Oderunt; quum viri & uxoris appellationem ad dignitatem pertinere intelligant, non ad voluptatem . Quod si nuptias non esse fuisgiendas existiment, id solum ex nuptiis appetunt & quaerunt quod pudoris plenum , cum furtivis libidinibus commune , atque adeo erectae indolis homini obtegendum & caute dissimulandum est . Contra autem fieri o. portebat; ut nimirum sanctitas matrimonii ,& magnae utilitates ab illo prosectae potiusimum appeterentur ; mala quae id bonum comitari solent vitio rerum humanarum, ab oculis, auribus, cogitatione quam diligentissime summoverentur .. At si Comoediarum auctores deinceps consulere moribus velint , atque his venenis abstinere , nemo Dramata illorum patienter audiet, nemo plaudet, nemo Clamorem tollet: omnia statim frigebunt, nulla salis mica reliqua erit, ipsi soli in theatris relinquentur, & cum scriptore suo deserentur
