장음표시 사용
151쪽
- - - in vicum vendentem tus odores,
Et piper , m quicquid chartis amicitur ineptis.
Id verissimum est: non invitus fateor. Pecincet hoc tempore oportet , aliorumque peccatis faveat, qui comicus excellens haberi cupiat. Quum enim praeter modum vitia Creverunt, assentatores postulant, quorum
fallaci oratione titillentur ; objurgatoribus quidem ac reprehensoribus silentium imponunt. Fuit olim tempus quum populi judicia non adeo perversa essent et propterea quod in hominum mentibus latent semina quaedam & scintillae virtutis atque honesta- tis. Haec judicia jampridem corruperunt nequissimi poetae, editisque turpibus fabulis, omni opinionum pravitate spectatores imbuerunt , ut jam nullo pacto ad sanitatem , revocari pose videantur. Nihil igitur mirum est si Comoedia haec recens tantopere advertetur pietati ac philosophiae, neque ulla spes emendationis se se ostendat: quis enim lanam fuco medicatam elui umquam vidit, ac pristinum candorem recipere ρ Quois 'circa facilius existimo poemata hujuscemodi omnino tollere, ac theatra ipsa diruere, ut homines in posterum ineptire ac ridere no
lint, quod monstri ac prodigii simile es
152쪽
POETICE s. CAPUT VII. II set quam ita scribere Comoediam, ita populo syectandam proponere, ut ex ea CiUiritas , Virtus, honestas nihil detrimenti capiat . Periculum tamen faciendum censeo
ab iis qui multum ingenio ac judicio Valent, num Comoedia scribi possit quae misceat utile dulci Lectorem delectando pariterque monendo, atque adeo viris gravibus & simul juventuti placere possit, rerum ac Ve borum turpitudine omni procul amota, jocorum delectu habito, ceterisque servatis quae poetam frugi servare oportet. Si quis hoc in genere se exerceat, solidam & veram laudem consequi poterit: novam enim viam ingredietur, a paucissimis adhuc tentatam, & sibi, quod ajebat Lucretius, jure accommodaverit,
Avia Pieridum peragro loca, nullius ante rTrita solo; jumi int ros accedere fontes, Atque haurire , juvatque novos decerpere fores , Insegnemque meo capiti petere inde coronam de prius nulli velarint tempora Musae. Facillimum enim est vel mediocribus ingeniis vetitos amores, lenocinia, serviles Obscoenosque sermones, joca illiberalia, impura denique argumenta in scenam inducere :Omnia haec vulgata sunt ac trita cui enim
153쪽
non dictus Wias' At risum excitare simul. que pudori & bonis moribus parcere: vitia non docere fingendo, sed irridendo in contemtum & odium adducere , id vero excellentium poetarum fuerit, qui ex dissicili &laborioso, eodemque utilissimo scribendi genere gloriam quaerant. Haec habui quae de re longe gravissima, quantum praesentis instituti nostri ratio sinebat, breviter dicerem;
non quod pravam theatrorum consuetudinem mutatum vel emendatum iri sperem : hoc
enim pusillis viribus nostris opus est prosecto majus t verum ut id quod sentio, lectoribus meis candide aperirem, ac simul Christiani doctoris ossicio iungerer, qui nefario scelere se obligaret nisi ea quae sunt
in artibus & disciplinis fidei suae commissis
vitiosa, reprehendere ac notare, sed probare potius, vel etiam silentio praeterire vellet. C A
154쪽
POETICES. CAPUT UIII. rasCAPUT VIII. Ilias atque Od sea , duo poemata Homeri ,
tamquam speculum vitae humanae, ex Horatiiae Iani Vincentii Gravinae sententia proponuntur , accuratius examinantur . Aio. reipublicae imaginem ρο civilium negotiorum repraesentat e Odrisea res domesicas , oe conis suetudinem privatorum. Hoc examen lati Lme persequimur . Cur Homerus improborum etiam mores interdum expresserit. Comoediae nonnumquam bonos imitantur. Dilbrambioe Nomi quales personas imitarentur. AEthenaei locus explicatus . Tragoediae G-maedia praecipua disserentia . Philosophisi
mores tragicis personis non conveniunt.
DEINCEPS pulcherrimum exemplum
emendationis morum , & purgationis affectuum , duo poemata Homeri , nempe Iliadem atque Odysseam, statuere decrevi, ut magis magisque utilitas elucescat quae ex Optimorum poetarum lucubrationibus colligi potest. Homerum enim tragicorum parentem existimavit antiquitas, eumque Polemophilosophus ἐ- Σοφοκώα, epicum Sophoclem,
155쪽
t o LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ appellare solitus erat. De hoc summo poeta vere pronuntiavit Horatius Epist. a. lib. r. Trojam belli scriprorem , maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi cui quid sit pulchrum , quid turpe , quid utile , quid non , Plenius ac melius Ch sippo Crantore dicit. Cur ita crediderim , nisi quid te detinet, audi . Fabula qua Paridis propter narratur amorem , Graecia Barbariae lento collisa duello, Stultorum regum populorum continet aestus. Antenor censet belli praecidere caussam. Quid Paris ' ut salvus regnet, vivatque beatus, Cogi puse negat . Nestor componere litesister Peliden sesinat m inter Atriden.
Hunc amor, ira qu3dem communiter urit utrumque.
siuicquid delirant reges, plectuntur Achivi. Seditione , dolis , scelere, atque libidine, ira
Iliacos intra muros peccatur m extra.
Rursιs quid Girtus oe quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulixen. cui domitor Trojae, multorum providus urbes Et mores hominum inspexit, latumque per aequor, Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
156쪽
po ETICE S. CAPUT VIII. I I Sirenum voces, o Circae pocula nostessuae si cum sociis stultus cupidusque bibisset ,
Sub domina meretrice fuisset turpis excors e Vixisset canis inmundus, vel amica luto sus. Nos numerus sumus , o fruges consumere nati, Spons Penelopae, nebulones, Alcinoique
In cute curanda plus aequo operata juventus PCui pulchrum fuit in medios dormire dies, di Ad frepitum citharae cessatum ducere curam . Homero igitur propositum fuit duabus fabulis humanam vitam describere . Ac primum in Iliade reipublicae imaginem & civilium negotiorum, tamquam in tabella pictam, repraesentare instituit: deinde in Odyssea res familiares & consuetudinem privatorum. Ιllic bella , magistratuum rationem , artemque gubernandi; hic patrum , matrum, filiorum,
servorum ingenia, ε ολίω σου οἰκονοφHis, totam familiae curam , diligenter expressit. Homeri porro temporibus quod animadvertit Ianus Vincentius Gravina Graecia omnis divisa erat in parvas civitates, sive respublicas , quarum singulae suum sibi regem praeficiebant, eique non immoderatam, sed patriis legibus definitam circumscriptamque potestatem tribuebant: ab his autem legibus eorum gubernatio pendere omnino debebat, teste
157쪽
i a LIBER DE UΤILITATE teste Dionysio Halicarnasseo. Propterea IJoamerus illos justitiae legumque administratores appellavit. Ad hos pertinebat bella gerere , civium controversias disceptare , jus dicere, sacris praeesse. Amor vero libertatis , quo unusquisque populus flagrabat, metus potentiae quum finitimorum , tum etiam suorum regum, saepenumero discordiam atque inimicitias inter vicinos populos , necnon inter regem & populum excitabat. Ηomerus iccirco, qua erat animi sagacitate , quum praevideret, ex his sontibus, discordia nempe civitatum , & multitudine imperantium , perniciem Graeciae aliquando ortum iri, gentem suam edito poemate admonere voluit, quam tristis esset exitus discordiarum, & rursus, quantae utilitates in universos derivari possent si omnes Graecorum civitates animis & opibus inter se conjungerentur : futurum enim ut Asiaticorum reis
gum potentiae, quae ipsos tandem oppressura videbatur, facilius obsisterent ac repugnarent. Propterea finxit, quo tempore Achilles iratus fuit Agamemnoni , & sociis auxilium denegavit, superiores a pugna fie- pius discessisse Trojanos: postquam vero inimicitias uterque deposuissent, victoriam pe
158쪽
POETICE S. CAPUT VIII. r Ines Graecos fulta . Vidit etiam eximius poeta, interitum populorum a certaminibus, perturbationibus, privatisque studiis magistratuum plerumque originem ducere : haec autem e parvis admodum seminibus erumis pere solere, puta ex amoribus, & ex ea
quae amores comitatur aemulatione ac riva
litate : hi enim morbi animorum ita firmas radices agunt, ita late serpunt in dies, ut a singulis hominibus in familias transeant , ac toti deinceps reipublicae communicentur. Sapienter igitur Homerus & belli originem a raptu mulieris induxit , & offensum Achilli Agamemnonem commentus est, quod is Calchantis auctoritate usus, exercitui pestilentia afflicto persuasisset, restitui oportere Chryseidem patri Apollinis sacerdoti, ut interitus a populo depelleretur : & rursus Achillem ab Agamemnone dissidentem , quod Agamemnon a viro fortissimo praemium victoriae Briseidem puellam pro imperio abripuisset. Qua injuria commotus Achilles diutius a pugnando abstinuit: unde Graecorum calamitates, ac Trojanorum victoriae: do. nec Briseide restituta , Achilles Patroclum amicum,. ab Hectore Trojano intersectum, ulciscendi cupidus, Agamemnoni reconcilia.
159쪽
retur: ex quo magna fit rerum commutatio. Ostendit enim Homerus, homines virtute praestantes a superbis regibus prospera fortuna utentibus fere contemni; summis autem ac difficillimis reipublicae temporibus rationem illorum demum haberi: proposito Agamemnonis exemplo, qui quum ad incitas redactus esset, tum demum a Contu macia & ferocitate desistit , ac de Achille placando incipit cogitare. Hinc porro col
ligi facile potest, suis quemque studiis &
perturbationibus, magis quam publicae utilitati obsecundare : praeterea odium, & poenae de inimico sumendae cupiditatem affectus. esse ambitione ipsa potentiores. Iam in senatu & consilio Trojanorum videas ab Homero describi malorum vim , & adolescentiae temeritatem. inducit enim viros aetate provectos & gubernandi peritos , in deteriorum & juniorum sententiis turpiter acquiescentes: quum enim de reddenda Ηelena deliberetur, Paridis cupiditati & Ω-ctioni obsequuntur etiam prudenteS: Verentur enim omnes, adolescentis impulsu, ne reddita & remissa muliere, timoris & ignaviae nota Priami familiae ac Trojanorum imperio inuratur. Delirare autem, & Pa
160쪽
POETICE S. CAPUT VIII r sridi gratum facere , non sine magna mera cede contingit senatoribus ac toti populo rex hoc enim sente mors Hectoris, &, quod mortem Hectoris consecutum est, urbis exincidium manifesto fluxerunt. Quoniam vero ea quae in terris gererentur , ex aeternis & fatalibus caussis apta &suspensa esse credebantur, Homerus propterea fingit studia, contentiones, odia, dissidia, jurgia, discordias deorum, dum scilicet hi Graecos, illi Trojanos victoriam adipisci volunt: quo sane commento dici vix
potest, quam erudite ac sapienter totam relinpublicae administrationem ob oculos legentium posuerit. Hoc enim pacto videmus quomodo potentiores in civitate, infirmioribus vel faveant, vel adversentur: videmus, bonorum consiliorum foedos exitus, & mal rum prosperitatem non ab hominum arbitrio , sed a nutu sortunae plerumque pendere : Videmus, neque copiis, neque praesidiis, neque virtuti militum , neque prudentiae
imperatorum ita fidendum esse, quin belli suscepti caussa exploretur, honesta turpisne sit, ac Deo praeterea supplicetur, justitiae amatori, & victoriae datori. Existimant viri doctissimi nonnulli , vitio haud vertendum
