Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

1 6 LIBER DE UΤILITATE esse Homero, quod deos hominum similesessinxerit, nimirum iratos, obtrectantes inter se, aliisque pluribus perturbationibus oh- noxios : ajunt enim, culpam in ea saecula potius conserendam esse ; quibus rudes homines, & nondum subtiliore doctrina exculti nullam deorum notionem habere possent nisi ab imaginibus hisce corporeis adjuti &condocefaeti fuissent. Deinde animadvertunt, Homerica numina nihil aliud esse aut significare, quam varias & multiplices rerum universitatis notas & proprietates : quae simul

sumtae , omnes mundi partium naturas &ώσιας exhibeant, itemque morum & affectio. num ας. Immo, ut acutiora ingenia

id quod res esset suspicari, & ad medullam

fabulae penetrare possent, deos' induxit Homerus peccantes aliquando, & diis hominibusque indigna perpetrantes: ita enim coris datis lectoribus manifestum fiebat, illos revera deos habendos non esset nihil enim pravum, scelestum, flagitiosum cadit in diis vinam naturam. Qua sane ratione plures Homerici nodi, multaque antiquorum poetarum aenigmata expediri & dissolvi possitnt. Nam quotiescumque Homerus non sabulose aut poetico more , verum serio & ex animi

162쪽

po ETICE S. CAPUT VIII. I mi sui sententia locutus est , unum Deum posuit, eumque omnia tempora & loca peris vadentem , nullis finibus circumscriptum ,

rerum omnium & naturarum auctorem; cujus personam interdum Iovi gerendam trais dit : praecipue quum eum diis reliquis validiorem facit: ut loco illo quem locum Plato accurate perpendit, ubi catena quaedam aurea in terras a Iove demissa comis memoratur. Quicquid vero in rebus humanis quotidie, vel statis temporibus continingit , bella, pax, imperiorum ortus & ocis casus, id omne, si Homerum audimus, divino decreto examussim respondet; ea ratione scilicet , ut homines, qui singuli avariis cupiditatibus ad varios fines ipsis propositos seruntur , omnes tandem , quamquam diversis itineribus, conveniant eodem et adfati scilicet ut iis temporibus loquebantur

seu divinae voluntatis calcem ac terminum. Haec autem fatalis necessitas tantam vim habere putabatur, ut neque ipse Iuppiter Sarpedonem filium a morte subtrahere potuerit , quum maxime Optaret: propterea quod Iovis potestas fato connexa erat , fatum porro vetabat, Sarpedonem amplius vivere .

Sie Hectore paullo post morituro, Iuppiter

163쪽

1 8 LIBER DE UΤILIΤΑΥΕ antea bilancem appendit, in qua Achillis 3c

Hectoris fata posuerat: eventum deinde ad eam partem impellit quo suopte ponderestaterae vectis inclinat. Quum autem Hectoris fatum praeponderet, nutui ac ponderi obsequitur princeps deorum: scilicet a priore decreto suo non discedit. Leguntur haec apud summum poetam Iliados libro χχ. Praeter hanc casuum humanorum cum divinis decretis conjunctionem, tribuit Homerus unicuique hominum facultati, studio, indoli numen suum peculiare: quo nihil aliud significare voluit quam externarum caussarum

dissimilitudinem, unde in diversis hominibus diversos quoque effectus, cupiditates , voluntatum inclinationes prodire necesse est. Lascivos igitur & salaces in Veneris tutela esse comminiscitur , ingeniosis Μinervam , iracundis & furiosis Μartem , aliis alia numina praeficit , quae cujusque ingenium

Temperent ac moderentur. Haec deorum &hominum συμπλοκη ut de explicatione do.

ctrinae hujus, quam in se continet, nihil dicamus poetae praeterea adjumento est in colligandis nodis & dissolvendis , in varietate modorum adhibenda, in augendis &extollendis rebus assumta specie divinitatis. Ex

164쪽

POETICE s. CAPUT VIII. I o Ex hac porro commixtione, incredibile est, quia consensus fabularum & cogitationum oriatur, quam ipsi naturae conVeniens, quam

utilis, quam jucundus & admirabilis. Fatemur quidem libenter, si falsa haec numina ab homine Christiano in poematis inducerentur , piaculum fore ac flagitium non ferendum : Vera enim religio nostra ab hujusmodi superstitione longissime abhorret, ejusque maxime diversae sunt praeceptiones ;poetas Vero illorum temporum hae fabulae non dedecebant , quod nempe iis res esset cum auditoribus errore imbutis, quibus parentes , nutrices, paedagogi, magistri olim persuaserant ita esse ut poetae canebant . Haec omnia igitur apud Veteres, quamquam falsa, veri tamen similia erant, propter Opinionem hominum mentibus anticipatam:& poetae laudabantur qui ea carminibus apte inseruissent. Nam ex poematis Homeri atque Hesiodi, sacrorum ritus, & religionis rudimenta depromere atque haurire soliti erant: ipsasque deorum imagines pingebant fingebantque ut poetae illi monstraverant, verbisque delinea verant. Id , praeter alios, animadvertit Herodotus in Euterpe . Sic igitur a viris doctissimis defen-

K 3 ditur

165쪽

iso LIBER DE UTILITATEditur Homerica ratio, qua dii cum homi. nibus miscentur, iisque humanae cupiditates, turbidique motus animorum tribuuntur . Quid vero de hac re sentiendum sit, alio sertasse tempore ac loco diligentius investigabo. Venio nunc ad alterum Homeri poema , quod inscripsit Odysseam . In eo scilicet Homerus id est Ulixis, labores, itinera , calamitates , insortunia , pericula ,&, quod praecipuum est, prudentiam & solertiam lectoribus considerandam proponit. Absolutum vitae privatae exemplar eiungere voluit, in quod homines, tamquam in speculum, intuerentur . Inde enim elucet sapientia, non umbratilis & delicata ; cujusmodi est: philolophorum, qui a publicis negotiis remoti , disputationibus parum utilibus tempus terunt; sed ex usu rerum colis lecta , & legum morumque Variorum cognitione . Ex eodem poemate depromi possunt arma & remedia contra sortunae Vim :docemur enim , selicitati nos credere non oportere ; quod fluxae & instabiles omnino sint opes atque potentia : neque rebus afflictis desperandum esse ; quod fiant saepenumero subitae commutationes, & jacentes eX-

166쪽

po ETICE s. CAp UT VIII. isscitentur, superbi deprimantur. Iccirco Uliaxes ventorum impetu agitatus, multis undique cinctus periculis , tot tempestatum saevitie a patriae finibus prohibitus , numquam tamen animo deficit, sed magis magisque vim colligit , ut adversis rebus suis peresse possit, secundis interesse. Postquam

enim ex insula Calypsus vela solvit, postquam Circes dolos, Polyphemi & Ciconum

immanitatem, Sirenum illecebras evasit, ipso maris aestu ad Phaeacum litora delatus est, ubi Nausicaae regiae virginis officiis recreatus, & ab Alcinoo puellae patre comiter & magnifice hospitio exceptus, tandemque cum sociis , navi , ac muneribus domum remigiis fuit . Vix autem aedes suas attigerat , quum ei graViores calamitates,

majora pericula se se obtulerunt. Nova iagitur sortitudine munitus , novis consiliis instructus , Ulixis personam caute dissimulavit, alienamque sumsit, facie ac vestibus commutatis: hoc pacto licuit ipsi commode procorum licentiam & lasciviam , rei familiaris conditionem , domesticorum perfidiam, filii diligentiam , uxoris constantiam, Eumaei probitatem , tutiores denique ultionis

vias circumspicere atque observare . . Porro

167쪽

1s, LIBER DE UTILITATE. 'in Odyssea Circe illa venefica voluptatis

naturam declarat, quam immoderate appetentes, & sine ductu rationis , ex hominibus Vertuntur in seras : quod sociis Ulixis evenisse narrat poeta , quum temere & es, frenate ad potiundum incitarentur . Conintra , qui mentis compotes atque intelligentiae sunt, qualem Ulixem Homerus inducit, ii noverunt Voluptatem defaecare , & quod in ea purum & innoxium est a pestilenti& venenato separare . Propterea Ulixes a Μercurio herbam dono accipit , quae

παρὰ μωλυειν τὰς νο ους dicta est, nempe a

sedandis & mitigandis morbis: acumen Vein xo mentis & sagacitatem fgnificat ; cujus ope Ulixes Circe potitus est, verum Circes dolis non se passus est circumveniri, quum sibi prudentiam subsidio comparasset. Penelope in eodem poemate indolem &mores mulierum , graphice admodum pictos, exhibet considerandos. Pudicitiae quidem laude illa insignis est, ac fide ad Versus maritum: nihilominus quum de vita ejus absentis certior fieri non posset, noluit umquam sibi viam praecidere in alteram familiam nubendi : procos igitur bona spe lactabat , sed eos interea suspensos & in

168쪽

POETICES. CAPUT UIII. Is 3 certos detinebat, donec nuntii non fallaces de Ulixe allati fuissent . Illi vero in tanis tam exspectationem adducti , ne omnino deciperentur , Ulixis rem strenue comederibant , quod saepe queritur ejus filius Telemachus : & in ipsis sedibus absentis ludo

Vacabant, convivia agitabant, comissabantur, ancillis ad libidinem abutebantur. Et quamquam Antinous interdum praeter modum lasciviret , seque insolentius jactaret,

adeo ut mater familias ferocitatem ejus , apud familiares vehementius improbaret, eique coram irasci saepius videretur ; ea tamen animo vix dolorem ullum capiebat, nec mali remedium quaerebat . Hi enim sunt mores mulierum ; peti atque amari gaudent, incommoda libenter ferunt quae a pulchritudine sua oriri vident, amatores &procos, tametsi graves nonnumquam & molesti fuerint, a se non dimittunt . Atque haec non impudicarum solum, sed etiam castarum vitia sunt: quae quamvis aut nulli,

aut uni viro tantum, animum addixerint, multis placere non nolunt. Hinc Vero ceristamina , insidiae, vulnera & caedes: quibus malis omnibus innuptae aut viduae puellae obviam ire ac mederi facile possent, si vo

169쪽

is 4 LIBER DE UTILITATE

luntatem suam aperte professae, rivalium aindolescentium spem abrumperent atque prae

ciderent .

In Odyssea porro Physicae quaedam semina occurrunt; quod ex Protei fabula praesertim cognoscere licet , sub quo tegumen

to materia communis rerum omnium delitescit : praeterea , ex conflictu ventorum, cum quo tempestatum caussas omnes Homerus conjunxit . Hujusmodi autem Homeri. cas αλληγορψας Plutarchus in primis , atque Heraclides Ponticus persecuti sunt . Existi. mo, satis intelligi posse, quam recte Η meri poemata speculum vitae humanae , &universitatis rerum imago a veteribus appellentur : & quantae utilitates in cujusque mores, in familiam, in rempublicam a st diis poetarum, si ea sancte, graviter, atque Homerico more instituantur , derivari possint. Ceterum, cur dixerit Aristoteles in libet. lo superstite de Re Poetica, Homerum viros frugi ac virtute praeditos in suis carminiis bus imitatum fuisse, etiam atque etiam investigandum est . Nonne salis constat, in Iliade , Thersitae ac Dolonis mores, improborum ac nequam hominum , graphice expresis

170쪽

poEΤICES. CAPUT VIII. Is spressos λ tum in Odyssea , Polyphemi Cyclopis , Iri, Μelanthii, & procorum Penelopes, qui Ulixis patrimonium devorabant, multaque alia turpia & prava committebant i At, quamquam manifestum est, Homerum diligentiam aliquam posuisse in deisteriorum etiam moribus factisque exprimendis : poetarum enim munus est materiam omnem quae ipsis oblata fuerit, ornare alisque expolire , dummodo ea ornamentum

suscipere possit nihilominus propositum fuit summo poetae in Iliade imitari Achillem,& magni atque invicti animi virum, praeditumque mira fortitudine lectoribus exhibere t in Odyssea porro , altero poemate, Ulixem, laboriosum hominem , experientem , Cordatum , rerum peritum , qui calliditate sua & prudentia e summis periculis evaserit . Quapropter ad hujusmodi praecipue excellentium virorum imitationem incubuit Homerus, qui primas obtinent in ejus poematis : hos tamquam virtutum eXempla omni posteritati proposuit et neque tamen alios neglexit, qui secundarum ac tertiarum

quodammodo partium dici possunt. Nam &vitia descripta id utilitatis habent, ut eorum comparatione Virtus elucescat magis;& eam

SEARCH

MENU NAVIGATION