장음표시 사용
171쪽
& eadem cum Virtute collata malitiam ac turpitudinem suam apertius prodant. Quemadmodum autem heroici poetae imitantur praecipue meliores, tametsi a deteriorum imitatione non prorsus abhorreant; ita in Comoediis usuvenit ut quamquameae in plebejis personis, & sordidis moribus
exprimendis plerumque occupentur , nonnumquam tamen & bona hominum ingenia imitentur , & illustres personas in scenam inducant. Quod si non parce atque obiter fiat, sed magno studio & data opera, Comoedia naturam suam & nomen amittet, quasi , ut Horatius ait, Diversum confusa genus panthera camelo. Hujusmodi est Amphitruo Plautina , cujus Dramatis argumentum sane comicum & lascivum est , personae tamen tragicae potiusquam comicae, nempe rex Amphitruo, &praeterea dii Iuppiter & Μercurius. Quod vitium animadvertit, atque ingenue conses sus est auctor ipse in prologo ejus Comoediae , Μercurium ita loquentem inducens: Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar,ris argumentum hujus eloquar Tragoediae. Quid contraxisis frontem Z quia Tragoediam
172쪽
po ETICE s. CAPUT VIII. Is Diaei futuram hanc P deus sume commutavero Eamdem hanc, s voltis e faciam ex Tragoedia Comoedia ut fit, omnibus iisdem versibus.
Faciam ut commixta si Tragicocomoediar Nam me perpetuo facere ut si Comoedia , Reges quo veniant dii, non par arbitror. cuid igitur ' quoniam hic servos quoque partes babet , Faciam sit, proinde ut dixi, Tragi comoedia. Quemadmodum autem in argumentis C moediarum , ita in Lyrico genere poeseos aliquando mutatum est. Nam quum Dithyrambi & Nomi plerumque in divinis laudibus versarentur , eaque imitatione gauderent quae meliores exprimit atque ob oculos ponit , inventi tamen sunt Timotheus& Philoxenus , qui hujusmodi poemata ad
materiam humiliorem devocarent , puta ad ignaVos , Voluptarios , & voraces homines imitandos . Timotheus nimirum Persas induxit descripsitque , nationem luxu perditam , ut omnibus notum et Philoxenus a
tem Cyclopas, ebriosos & mira ingluvie, ut constat ex Homeri Polyphemo in Odyssea, & ex Cyclope, Dramate Euripidis Satyrico . Neque enim Petro Victorio assen. tiri
173쪽
xs8 LIBER DE UTILITATE tiri possum, in Commentario ad librum Aristotelis de Re Poetica existimanti , Persas a Timotheo summis laudibus celebratos equae sane explicatio, meo judicio, pessima est , atque a mente Aristotelis abit quam longissime . Quomodo enim Timotheus tam gratiosus apud populares suos , & non potius odiosus & intestabilis fuisset, si Persas Graecorum inimicos, & cum quibus Graeci
non de imperio tantum assidue certabant, sed etiam utri essent ac viverent, carminibus extollere atque ornare, in animum induxisset Enimvero Athenaeus, ut ceteros
omittam, Timotheum & Philoxenum civibus suis gratissimos fuisse , non obsta e si
quum Timothei oe Philoxeni modos perdidia cerint , ad tibias in theatris quotannis saltant per Bacchanalia. Quo tamen loco Athenaei, ne quid dissimulem , posset aliquis Vocem νὀμους , Nomos poematis genus Dithyrambo amne, non modos interpretari ; ut scilicet Timotheus atque Philoxenus non Dithyrambos tantum , sed Nomos etiam compo
174쪽
POEΤICES. CAPUT VIII. Issnere soliti essent, quos diebus Bacchi festis
universi cives ad tibias canerent atque salintarent . Si quis tamen contendat, Vertendum esse modos, adhuc tamen modi carmina ipsa significare poterunt i modi enim sunt & poetarum & musicorum. Certe carinmen Horatii saeculare Ode 6. libri A. quo laudes Apollinis & Dianae continentur , a pueris puellisque patrimis ac matrimis canintatum fuit. In eo porro carmine haec leguntur e
Nupta jam dices: Ego diis amicum Saeculo sesas referente luces, Reddidi carmen, docilis modorum Vatis Horat . Haec differentia quae sumitur a personis, Tragoediam ipsam a Comoedia distinguit rnam Tragoediae id proprium est , ut meliorum adtiones, mores, orationem exprimat ; Comoedia vero semper occupatur in deterioribus ob oculos ponendis; deterioribus, inquam, & improbis magis quam qui nunc Vivunt. Propositum enim videtur esse Tragoediar honesti speciem etfingere, qua spe-atores ducantur: tametsi enim atrocia facinora saepe in Tragoediis contineantur &commemorentur , eo tamen res perducitur proce
175쪽
x6o LIBER DE UTILITATE procedente fabula, ut qui scelera illa perpetraverunt , diis iratis poenas persolvant. Neque tamen tragici poetae personas primarum partium eligunt pessimas, & sceleribus
Contaminatas, Verum quae impotentia aut animi perturbatione peccaverint, vel etiam malorum daemonum impulsu; quibus personis propterea ignosci potest. Habent igitur vitia quaedam hujusmodi personae; non enim sapientes ita sunt ut sapiens ille Stoicorum , neque illarum virtutes philosophicae finguntur, & ad amussim exactae; ea tamen vitia magnam & erectam indolem suapte natura sequuntur. Verbi caussa, reges & duces beneficentiam exercent, gloriae cupiditate servent, subjectorum commoda procurant, hostes a finibus depellunt, imperium propagant, supplicibus parcunt, illiberalem quaestum plerumque oderunt, alia denique animi bona possidere solent, quae aut sint virtutes, aut saltem virtutum adumbratae similitudines: iidem nihilominus injurias patienter ferre nesciunt, superbo & elato animo sunt, &, ut Graeci loquuntur, μέγα φρονῆσι : nam , auctore Sallustio , superbia
commune nobilitatis malum e graviter irascuntur, cupidissime ultionem appetunt, cujus
176쪽
POETICE S. CAPUT VIII. Isrut compotes fiant, interdum ad fraudem &crudelitatem prolabuntur : praeterea, quod iis abunde omnia suppetant, lasciviunt haud raro, & mulierum amoribus indulgent. Hi
sunt mores ἀρχον ν καὶ τυράννων . Quod si
veris virtutibus praediti essent, jam in Tragoediis principem locum habere non pos-1 ent: verum enim est quod inculcabat Epicurus , Sapienti raro admodum intervenire fortunam . Nimirum pertinet ad sapientem vitia & peccata studiose vitare , animi perinturbationibus modum imponere , easque in officio continere : si qua inciderint adversa& perpessu aspera, sorti pectore tolerare rerrores quibus humana natura obnoxia est
neque valde mirari , & quamprimum, si
possit, emendare: eumdem semper vultum 1 ervare: divitias, paupertatem, gloriam , ignobilitatem , vitam postremo ac mortem eodem loco habere , ac numquam a statu tranquillitatis abduci. Homini porro sic affecto nullae occurrere possunt calamitates , quales in theatro spectare ac dolere consuevimus. Personis itaque primarum partium non sunt in Tragoedia, sapientium mores temere tribuendi. Arrianus profecto libro I. Disputationum in Epictetum capite A. cen
177쪽
x61 LIBER DE UTILITATEset, si motus animorum auferantur, nullam reliquam esse Tragoediam. Tι γὰρ, inquit,
μι Παγμία, ε ώθρώπων meri Θαυρωκό- ν - εκπς, δια μεTu ma ἐπιδεικνύμενα; Quid enim aliud est Tragoedia, quam perturbationes hominum , externas res admirantium , metro
ejusmodi Uense ZCAPUT IX. Poetae, qui frugi esse velit, abstinendum esse
ab omni rerum verborum turpitudine e. a convicio praeterea oe maledicto . Gν
ἐλιγ- philosophia. Non es ab adolescentibus scribenda. Poetarum adulatio quam turpis oe perniciosa. uuanta sit auctoritas in Fabulis, o vis ad populum permovendum . Fabulam a mendacio longe disserre. Solius Philosophi es recte Fabulas comminisci. De Poetarum vitiis plura. DIxIΜUS, poetae munus esse ut viris tutem doceat administra voluptate , ac fabularum delinimentis. Quae docendi ratio a barbaris quidem & ineptis hominibus contemni ac reprehendi solet: veteribus tamen Socraticis, qui omnem philosophiam
178쪽
po EΤICES. CAPUT IX. 1ε phiam pepererunt, in deliciis atque amori. bus suit. Quamobrem divinus Plato quod
animadvertit Daniel Heinsius libro a. de Satyra Horatiana quum intelligeret, a nuda simplicique oratione, quae ad docendum
tantummodo sit comparata , mores & affectiones non satis exprimi, adeoque minorem
longe delectationem ex illa percipi, Dialogis philosophiam tradere coepit , ac poetica imitatione uti voluit. Quo scribendi genere ita excelluit, ut poetarum Vel optimorum palmam dubiam secisse videatur . Propterea Horatius in Sermonibus, non solum virtutem docere, & vitia reprehendere aggressus est, quemadmodum postea Iu-Venalis ; verum etiam mores ipsos bonorum& a recto etiam aberrantium , Veris coloribus delineandos & imitandos suscepit: ut eodem tempore moneret lectores, atque honestissima voluptate perfunderet. Hanc por ro docendi rationem ineunti poetae ab omni rerum & verborum obscoenitate abstinendum est, quae mores adolescentium cor umpat e tum a convicio & maledicto , quo cives nominatim appetantur; nec Veteris Graecorum Comoediae, procacis nimium atque impudentis , vestigia legenda sunt . Acerbis L a enim
179쪽
enim carminibus tantum abest ut vitia ho. minum corrigamus , & civitati prosimus , ut potius turbas excitemus, & si quis reliquus in peccantibus pudor est, eum depellamus penitus & profligemus. Μeminerint poetae horum versuum Horatii ex Epistola I. lib. a. Fescennina per hunc inventa licentia morem Versibus alternis opprobria rusica fudit,
Libertasque recurrentes accepta per annos
Lusit amabilitere donec jam saevus aperian In rabiem verti coepit Iocus, per honestas Ire minax impune domos. doluere cruento Dente lacessiti. fuit intactis quoque cura Conditione super communi . quin etiam lex , Poenaque lata , malo quae nollet carmine quemquam Describie venise modum , formidine fusis Ad bene dicendum , delectandumque coacti. Non dissiteor, ἁρμῶς rudimentum esse σώ-ς -κίας υπεξιαρεσιν : & qui bonus aliquando sit futurus, eum a pravis habitibus exstirpandis rem incipere oportere . Boethius
id eleganter monet aptissima similitudine , libro 3. de Consolatione Philasophiae Μe
Qui serere ingenuum volet agrum , Liberat arva prius fruticibus, Falce
180쪽
ΡOETICE S. CAPUT IX. I 6s Falce rubos filicemque resecat, in nova fruge gravis Ceres eat .
Pervulgatum est illud Flacci Virtus es vitium fugere, o sapientia prima
Stultitia caruisse - - -- --Quapropter Satyra καθαροκὴ quaedam & ελεγκο
κὴ philosophia dici potest, quum sit vitioso.
rum accusatrix, & vitiorum expultrix. Nolim tamen seroculos adolescentes, & rerum imperitos, in hoc scriptionis genere eXerce. ri , ut alicubi terrarum, pessimo exemplo, nec sine verecundiae jactura, fieri doleo .
Viros id poema postulat , si quod aliud ,
viros inquam sapientes, eruditione singulari, judicio acerrimo, humanitate, urbanitate , dexteritate summa; qui legem sibi dixerint Virtutum omnium, qui opus illud aggrediantur nulla re commoti alia nisi utilitate communi. Nam qui sebi hoc sumsit,
ut corrigat mores aliorum , oe peccata reprehendat , quis huic ignoscat s qua in re ipse ab religione incia declinarit Z Utor verbis Μ. Tullii ex oratione frumentaria in C.
Neicias Vero , utrum deteriores habendi sint qui famosis libellis, jocis petulantibus, amara dicacitate hominum vitam inimice
