Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

εεε LIBER DE UTILITATE insectantur , Archilochum , Hipponacten , Eupolin , Cratinum, Aristophanem , Timonem Phliasium, Lucilium, Petrum Aretionum imitati; an qui probos & improbos, sortes & ignavos, doctos & indoctos promiscue laudant. Hi certe uno atque eodem tempore & bonis injuriam faciunt, quod laudes ipsis tantum debitas cum indignis communicare non dubitent; ac malis propterea nocent , quod nimirum scelera & flagitia illis pulchra & honesta, vel certe minus turpia videri incipiant, quum laudatoribus non careant. Hac sane aetate nihil est tam impudens, vile, pervulgatum, me retricium , quam laus: ea se Venalem exishibet , mentiri ac pejerare paratissima: ea teruncti vel oboli pretio nomen herois Vendit imis τυχουσιν et ea se cum orichalco aurum , Thersiten cum Achille, vitia cum virtutibus aequaturam pollicetur. Quapropter illi etiam qui nullam poematum & poetarum rationem habent, iisque salutantibus &de via decedentibus vix respondere soliti sunt, quum tamen laudari desiderant, ad poetas, tamquam ad optimos parasitos &adulatores, confugiunt, eorum limina supplices obsident, eos blande appellant, & se

182쪽

POETICES. CAPUT IX. I 67 poeticam facultatem rem eximiam & singuis larem habere , conceptis Verbis assirmant . Quod si Epigramma, vel aliquid lyricum, vel heroicum, precibus, aut etiam sportulae oblata spe, a poeta extorserint, laeti discedunt , auctorem tamen , ut antea, Contemnentes : non aliter ac si quis a muliercula digrediatur ex qua Voluptatem Ceperit , eam floccifaciens, utpote quae pudorem & pudicitiam pretio ac mercede abjicere non dubitaverit. Deterior tamen est poetarum conditio; quorum scilicet laboribus non aurum neque argentum solvitur ;sed laudes pro laudibus, verborum deliciae seu potius ineptiae, falsa & fallacia promisiasa, nidor & fumus culinae loco pecuniae plerumque numerantur. Injuria nihilominus id fieri, nemo inficiabitur; poeta enim, si umquam, tunc maxime aestimandus videtur quum jejuno admodum, immo nullo ipsi proposito argumento, quid dicat, invenire tamen potest: quomodo si exsisteret ars illa magorum admirabilis , cujus viribus insolitudine aliqua invia, in deserto litore , in rupibus & asperis.montibus aedes magnificas excitari, hortorum amoenitatem , po maria & arbores in quincuncem dispositas L Φ appa-

183쪽

168 LIBER DE UTILIΤATE apparere subito posse, pueri & aniculae arbitrantur . Sic & poetae , qui a faciendis

fabulis, ut plerique putant, Graeco Uocabulo dicti sunt, non alio tempore magis hoc nomen sibi sumere ac postulare possunt quam quum laudant: tunc enim proprie fingunt, ac fabulam struunt , tunc de illorum poematis usurpari potest versus ille Lucilianus Pergula pictσrum , veri nihil, omnia Icta . Peccant igitur poetae qui maledictis indulsent , neque minus delinquunt , facile ac temere laudantes, nullo discrimine . Feris illi belluis comparandi sunt , hi cicuribus& mansuetis: genus utrumque pestilans; ab utroque cavendum; nam & homines odisse,& alere vitia laudando, pariter civitatibus nocet . Lucanus olim & Papinius Neroni& Domitiano, tyrannorum taeterrimis, hostibus generis humani, impie ac nefarie a dulati sunt, eorum ita sceleribus se se obligantes , & malo edito exemplo perniciose meriti de tota posteritate. Haec igitur a poetis in faciendo caris

mine praescriptio moderatioque teneatur et parcant pudori suo , ne tollant alienum rne incurrant in bonorum famam : ne

probrum castis, labem integris , infamiam

184쪽

POETICE S. CAPUT IX. Ιερ honestis inserant: Deum & divina celebrent, laudent benefacta , improbent scelera, Vel saltem silentio tegant : ab inanibus cupidi talibus ad studia virtutis atque sapientiae revocent adolescentiam: si enim haec omnia praestiterint, suus pulcherrimae facultati honor constabit, neque ulla jam caussa supererit quamobrem Plato, vel severior aliquis philosophus, eos e civitate optimis legibus instituta ejiciendos & procul arcendos exi

stimet. .

Ceterum, quanta sit auctoritas in fabulis , & vis ad populum permovendum, nOVerunt sapientes, qui vulgarium hominum indolem penitus introspexerunt. Fabulae einnim, si docendi & juvandi, non decipiendi cauta proponantur, similitudine quadam imperitos & rudes ad veritatis cognitionem quasi manu ducunt. Est etiam alia fabularum utilitas , quod inveniri a sapientibus facile possunt, & exempli locum obtinere: propterea exemplo ipsi anteferenda sabula

est . Nam exempla non semper occurrunt

vel praesto sunt , nisi qui omnes historias

perlegerit ac memoria comprehendat, & omnem calleat antiquitatem: est enim opus ut axempla similia sint rerum illarum quae

185쪽

x o LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ

tractantur: dissicile autem est memoriam omnem Veterem ita cogitatione percurrere,

ut inde quam simillima exempla depromantur et quum saepius liceat ex tempore fabulam comminisci . Quapropter in sacris etiam litteris nonnulla ficta deprehenduntur, quae sub fabulae putamine praecepti nucleum abscondunt: haec parabolas appellant; quibus& CHRIsTUs Dominus noster, aeternaveritas, in Evangelio ad populum erudiendum non semel usus est. Nemo igitur poetis mendacium, quasi rem ludicram ac turpem , objiciat: nemo studia poetarum proin pterea damnet quod ii fictis & excogitatis utantur pro veris r haec enim ficta , non sunt mendacia proprie dicta, sed figurae veritatem significantes . Audiant potius rei poeticae contemtores D. Augustinum, virum pravo & noxio mendacio tam infestum alisque inimicum. Ejus haec verba sunt libro a. Nolitoquiorum capite 9. Non omnis vult DLIere qui mentitur e nam imi Comoediae mmulta poemata mendaciorum plena sunt, delectandi potius quam fallendi voluntate, di omnes fere qui jocantur , mentiuntur . Sed fallax, mel fallens is re Ie dicitur cujus negotium esut quisque fallatur. Illi autem qui non id aisgunt

186쪽

POETICE s. CAPUT IX. I Igunt ut decipiant, sed tamen aliquid fingunt,

vel mendaces tantum , vel sne hoc quidem, mentientes tamen vocari nemo ambigit. Infra vero capite II. ut fabula compositum ad utilitatem deletilationemve mendacium . Idem porro sanctus vir accommodatius ad rem nostram locutus est libro a. Quaestionum Evangelicarum quaestione 3 I. Non omne quod

fuimus, inquit, mendacium es o sed quando id fugimus quia nihil Anificat, tunc es mendacium . Quum autem fictio nosera refertur ad aliquam segnificationem , non es mendacium , sed aliqua figura veritatis . Alioquin omnia quae a sapientibus oe sanctis viris, vel etiam ab ipse Domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur g quia secundum ustatum intellectum non subsisit veritas in talibus dictis. Recte igitur Plutarchus in eo libello quem

inscripsit, πῶς ' ποινήτων ακουειν , nimi .

rum , Quomodo audienda snt poemata, scripsit de harum figurarum auctoribus, & auo

ως . id est, ' Qui fefellit, juctior es eo qui non fefellito qui falsus es, sapientior quam qui falsus non es. Idoneas tamen & elegan. tes fabulas fingere , solis ingeniosis licet, qui

187쪽

1 1 LIBER DE UT rLITATE qui ad ingenium Variam eruditionem adjuna

xerunt . Quum enim fabulae rerum verarum

similitudinem contineant, qui quod simile est in unaquaque re notandi & perspiciendi facultatem habuerit, is demum fabulam scite excogitare poterit: perspicere autem similia sine philosophiae cognitione vix possumus: nam qui sapientiae studiis incubuerunt , ii

fere soli nullo negotio res cum rebuS.Con

ferre possunt, & quo quidque ab alio diu

crepet , Vel cum eo conveniat , subtiliter animad Vertere. Quae caussa est cur in exordio Primae Philosophiae scripserit Aristoteles , amatorem fabularum quodammodo philosophum esse : nam qui fabulas amat, admirabilia discere studet, siquidem ex rebus admirabilibus &-, ut norunt omnes, fabulae constant. Fatemur tamen libentissime , non satis esse ut poemata dulcia , varia, jucunda, admirabilia sint, ni si praeterea casta fuerint , honesta , bonae frugis plena. Haec tantum legere , laudare, ac retinere oportet; quae nimirum juventuti haud contemnendam utilitatem afferre

possunt, & disciplinam atque institutionem Christiani hominis decent. Hujusmodi enim

Poematis , tamquam medicamentis quibus4dam

188쪽

ΡOETICES. CAPUT IX. x Idam, ad altiora & utiliora imbibenda mens adolescentium praeparatur. Qui autem libri poetarum ab hoc scopo aberrant & utinam plurimi non aberrarent ii non abolendi quidem omnino sunt, si pluribus noxiis & inutilibus quaedam salubria & profutura habeant admixta : sed viris , non pueris, committendi; viri enim rerum bonarum & malarum delectum tenent, & in illis aestus cupiditatum plerumque deserbuit. Neque cujuslibet fuerit serpentes aut herbas

venenatas tractare; sed eorum tantummodo qui noverunt, quomodo ex ipsis etiam reis media interdum parentur & αλεξιφάρμιακα Sane poetas carminum dulcedine, ac perinturbationibus excitandis, virile animi robur

in lectoribus & auditoribus frangere , testatur Μ. Tullius libro a. Tuscul. Quaest his verbis r Sed videsne, poetae quid mali asserant Z lamentantes inducunt fortissimos viros emolliunt animos noseros e ita sunt deinde duiaces , ut non legantur modo , sed etiam ediscantur e sic ad malam domesticam disci. plinam , vitamque umbratilem ac delicatam

quum accesserunt etiam poetae , nervos omnes virtutis elidunt . Boethius vero Severinus,

vir sanctissimus , libro I. de Consolatione Phi-

189쪽

i 4 LIBER DE UTILITATE Philosophiae Prosa r. inducit ipsam Philota

phiam gravi admodum reprehensione adverse sus Μusas utentem. Quae ubi poeticas Musas vidit, nosero vis entes toro , fetibusque meis verba dici antes, commota paullisper, ac torvis infammata luminibus , Quis , inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permistaecedere ρ quae dolores ejus non modo nullis remediis foverent , verum dulcibus insuper alerent venenis P Hae sunt enim quae infructuoses adfectuum spinis , uberem fructibus ratio. nis segetem necant, homruumque mentes assu faciunt morbo, non liberant. Iccirco, ne hujusmodi labes Μusis opponi merito atque exprobrari possit, eae sobriae, severae, casti.

gatae sint, memores πρέπονως κά - δημοσία συμφερον mς: quarum suaVitate condiantur& ornentur honesta, non turpia & indecora commendentur. Nam ceteroqui sanctio.

res gravioresque hujuscemodi Μusas in eadem scriptione sua frequentavit Boethius , ipsa, ut existimare par est, concedente Philosophia.

190쪽

POETICE S. CAPUT X. I sCAPUT X. Poesis cum Hisoria comparatur . Hisoriae lauis des . Poesis ad Philosophiam propius accodis quam Historia e quapropter longe operoissus excellentius es Poetae munus quam His oriri. SU P E R E s T nunc investigandum , uistrum Poesis an Historia sit ad docenis

dum atque ad emendandos mores magis acincommodata . Sunt enim qui poetas numquam attingant, propterea quod uberiorem longe fructum ex assidua historicorum lectione se percepturos confidunt. Ajunt scilicet , facta quam ficta vehementius antismum permovere . Praeteriti vero temporis Varios eventus , ad rectam vitae institutionem, & ad civitatis administrationem prodesse plurimum . Nam si dissicile aliquid ac durum inciderit, quod afferat ancipitem curam cogitandi ; scitum atque pulchrum esse ajunt deliberanti, quod olim recte factum sit imitari . Nonne quum cives in

Curiam convenerunt , aetate provectos junioribus , in dicenda sententia, longe ante

pone

SEARCH

MENU NAVIGATION