Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

x 6 LIBER DE UTILITATE ponere solemus , ob prudentiam videlicet

ac rerum usum diuturna experientia comparatum λ Historia tamen exemplorum mulintitudine senum omnium calliditatem superat : immo adolescentibus aetatem addere,

senibus consilium multiplicare videtur. Privatos eadem regio spiritu imbuit: reges &principes ad egregia quaeque suscipienda ,1pe immortalitatis proposita cohortatur. Praeterea milites laudis avidos, in proeliis, in obsidionibus , in itinerum laboribus fortiores essicit: improbos contra infamiae timore a sceleribus perpetrandis aVocat atque deterret. Quid, quod nonnulli, ut nomen ipsorum historiarum monumentis celebre fieret , ad conventus hominum instituendos urbesque condendas impulsi sunt λ alii no-Vas leges promulgavere, quae civium libertatem , vitam, salutem tuerentur λ alii scientias & artes, maximo generis humani bono , solerter invenerunt quae omnia in tenebris jacuissent , neque umquam fortasse

suscepta fuissent, nisi praeclaris ingeniis gloriae stimulos , & quasi calcaria , historiae adhibuissent. Hare, & alia plura in eamdem sententiam legi possunt apud Diodorum Siculum in Praefatione Bibliothecae Histori

192쪽

POETICE S. CAPUT X. I storicae: qui scriptor, ut fit, arti suae blanditus, Poesin prae Historia leve aliquid &nugax esse , assirmare videtur. Diodoro T. Livium Patavinum adjungam , scriptorem gravissimum e neque enim artis nobilissimae laudes dissimulare, aut ulla ex parte imminuere , in animum induxi. Haec sunt verba Livii in ipso vestibulo maximi operis εμα illud es praecipue in cognitione rerum s

lubre ac frugiferum , omnis te exempli documenta tu illuseri posta monumento intueri r inde tiabi tuaeque reipublicae quod imitere capias e inde faedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Verissime loquitur auctor summus : neque nos rebus manifestis adversamur. Sed nihilominus laudes adeo magnificae non essiciunt

ut cum Poeseos excellentia Historiae digni. tas aequari possit. Nam quae disciplinae ad philosophiam propius accedunt, eae sine utinia controversia praestantiores & excellentiores habendae sunt. Poetice autem de philosophiae splendore ac sublimitate multum conintrahit , eamque magis attingit quam Hist ria. Quum enim pertineat ad philosophiam

non res singulas, Verum formaS rerum καθόλου, nempe universe , considerare ; longius

abest historicus a philosopho quam poeta iΜ ideo

193쪽

et 8 LIBER DE UTILITATE ideo quod historico propositum sit res singulas , ut gestae sunt,icum fide narrare rpoeta Vero intueatur π καθολο, quippe qui

non quid gestum dictumve sit, in medium adducit, sed potius quid geri dicsve oporteat. Est igitur poesis, ut optime animadvertit Aristoteles, nescio quid praestantius& sapientiae propius quam historia: nempe,

ut Graeco vocabulo utar, ωλοσοφεύ ον. Philosophia enim & scientiae sublimes contemplantur formas rerum universales , aeternas, immutabiles , non autem singularia, quae mutantur assidue, & modo sunt, modo non sunt: verum historia in singularibus describendis occupata est. Verbi caussa, narrat, quae Alcibiades secerit vel passus fuerit , quas nationes Alexander Μagnus bello devicerit , quae fuerint Atheniensium & Lacedaemoniorum certamina cum regibus Persarum: haec autem omnia sunt ex eorum genere quae fiunt , & brevi tempore praeteris eunt , atque esse desinunt; accidunt enim mortalibus hominibus , & una cum eorum aetatibus omnino intereunt. Pulchre Lucretius de hac re libro I. V. 463. Denique Tyndaridem raptam, belloque subactas

194쪽

ΡOETICES. CAPUT X. I sTrojugenas gentes quum dicunt esse, videndum est , Ne forte haec per se , cogant nos , esse fateri ecuando ea saecla hominum quorum haec eis venta fuere , Irrevocabilis ab Iulerit jam praeterita aetas is Poesis contra universe contemplatur, quid necessarium aut verisimile fuerit dicere vel facere hominem ejusmodi, puta senem a Varum , juvenem incontinentem , mulierem iratam, tyrannum crudelem aut ultionis cuin pidum . Sicuti autem sunt certae atque immutabiles virtutum formae, ita sunt definitae quaedam quasi formae vitiorum , in quas intuentur poetae, δραμαQκοἰ praesertim, quum

personas fingunt: deinde fictis hisce personis nomina imponunt, quae tamen ex uniqversali rem singularem non efficiunt. Nam etiam Tragoediae scriptores, qui utuntur no minibus clarorum virorum & mulierum ex

historia sumtis, non eo consilio id faciunt ut narrent quid illis personis evenerit, sed potius ut ostendant quid verisimile sit evenire hominibus ejuscemodi, pro aetate, dignitate , imperio, virtutibus ac vitiis ipsorum . Quoniam vero spectatores fieri non posse existimarent, viros principes ab ,illu-

- Μ a stri

195쪽

186 LIBER DE UTILITATEstri prosperaque sortuna in maximas calamitates ultimamque miseriam labi praecipites , nisi scirent id olim factum fuisse t quod enim credunt homines aliquando fa- ctum, id putant simile veri ac δαυαπν; certe enim nisi fieri potuisset , numquam factum fuisset ob eam caussam tragici poetae seligunt personas Tragoediarum suarum ex historicis monumentis, ut ea quae in scenam inducunt, veri similia spectatoribus videantur. Ex his porro colligitur, esse aliqua veri similia quae olim facta sint: esse item aliqua numquam facta, sed quae fieri potuerint, aut etiam debuerint, quibusdam

positis & statutis. Longe itaque operosus & philosopho dignius est poetae munus quam historici. Non licet historico a veritate rerum gestarum dis,

cedere : iccirco evenit saepenumero ut e Xeminpla virtutis & ossicii proponat minus persecta: quemadmodum pictor, muliebris pulchritudinis exemplum, quae numeris omnibus absoluta si, vix ac ne vix quidemessingere poterit si illud a viva veraque muliere aliqua sumat, neque speciem illam,

sue ut Graeci loquuntur, ἰδιοω pulchritudinis contempletur quam intus mente conceptam

196쪽

ΡΟΕΤΙ CE s. CAPUT X. 18 Iptam gerit. haec enim sola vitio caret: neisque ulla mulier est adeo formosa, ut in ejus corpore nihil culpandum occurrat. Quum igitur historicus non ipse argumentum operis & narrationes inveniat , sed aliunde sumat , nempe ab hominum factis, quae semper aliquid vitii admixtum habent; propterea poetae primas concedere debet, qui r-mam ipsam & speciem virtutis intuetur ,

eamque carminibus e X primere studet, ut ad

illam mores legentium, quoad fieri potest,

componantur. Nonne Cyrus Xenophontis,

quem scriptor sapientissimus in seripaedia eL finxit , potius imitandus est quam ille quem Herodotus in historia sua descripsit, verus quidem & suis coloribus expressus, at humanis tamen Vitiis & erroribus obnoxius , ut ceteri homines, quantacumque animi magnitudine praeditit Nonne perfectius atque utilius exemplum herois, militari virtute , consilio, ac pietate insignis , sermavit Μaro, lectoribusque ob oculos posuit in aeneide sua, ex poetico thesauro multa depromens , quam si fide historica rem, ut gesta fuerat, narrare voluisset λ Historici nimirum est monumentis litterarum prodere quae fuerunt: poeta quae non fuerunt, se-

197쪽

18r LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ pius in medium profert; rerum nihilominus persectionem & naturam ipsam exprimere conatur, mendis & vitiis abjectis , formas

illas contemplatus quae immutabiles atque aeternae sunt. Respicit enim poeta m καθόλου, id est universale. Hujus rei exemplum animadvertere possumus in Hecuba Euripidis Tragoedia . Sunt in ea personae Variae, quibus diversi quoque morum tribuisuntur, omnes tamen in suo genere absoluisti , atque, ut Graeci loquuntur, is

Polyxena, Virgo regia, Priami & Hecubae filia, matrem hortatur ut ipsam sinat ad Achillis tumulum interfici r quod Ulixes flagitabat. Est hoc rarum in puella: meticulosum enim est mulierum genus, molle, ignavum. Eam tamen poeta proponere V luit tamquam exemplum generosi & invicti animi, qui servituti ac turpi vitae mortem honestam praeoptet. Quae igitur puellis vulgaribus non convenire Videntur, ea mirum in modum conveniunt huic exemplo sortitudinis a poeta sormato. In eadem Tragoedia Hecuba significat vicissitudinem rerum humanarum e exemplum quoque est callidi

consilii, quo usa est in sumendo supplicio de Polymestore Thracum rege, qui Polydorum

198쪽

POETICES. CAPUT X. I83 Hecubae filium per dolum occiderat. Poly mestor παράδμγμα est avaritiae, prava & sceolesta multa suadentis: idemque, ob poenas quas Hecubae dedit, effossis oculis , & amissis liberis , vindictam divinam in se spectandam proponit. Polydorus exemplum est divitis, cui opes ingentes periculum atque infortunium creant. Agamemnon, qui pro Hecuba adversus Polymestorem excaecatum& liberis orbatum sententiam pronuntiat , aequi judicis personam sustinet. Formam iis gitur virtutis & vitii accuratam, & cui nihil desiit, poeta exhibet: nam ei fingere licet, rebusque ab historia petitis addere mulista de suo. Historicus a fide rerum gestarum ne latum quidem unguem discedere deis hel. Poetica igitur magis accedit ad philo. sophiam quam historia, eidemque dignitate. antecellit. Praeterea dissicilius & operosius est poetae munus . Neque enim solum considerat

poeta quid factum fuerit , sed etiam quid fieri oportuerit , quid decuerit. Probabilis igitur & decori studiosus est . Nemo autem facile dixerit , quanta prudentia ,

quanto rerum usu sit opus ad omnes omnium mores apte exprimendos, & καοὰ πρέ- Μ 4 πον.

199쪽

184 LIBER DE UTILI ΥΑΤΕ

ποιε . Si tragicus poeta Vel epicus , verbi causis, Ajacem furentem describendum suscipiat ; considerabit primum , cujusmodi sint insani, &, qui sint mores magnanimorum. Hoc autem ipsum non mediocris prudentiae videtur: sed alia praeterea necessaria sunt. Oportet enim formam insani componere cum forma magnanimi, & quid ex ea commixtione fiat, pervidere . Quemadmodum enim principum virorum cogitationes, verba , facta , mores , a cogitationibus, Verbis , factis , moribus vulgarium hominum prorsus differunt dum utrique sani sunt; ita si eos insanire aliquando contingat , non idem erit in utrisque, at plane diversus, insaniendi modus. Horum autem modorum varietatem discernere solius prudentis est . Quo igitur prudentior aliquis e-Tit, eo magis poterit in personis fingendis decorum servare. Ob eam sortasse caussam

Sophocles , qui magistratibus apud Athenienses functus est , datusque Pericli egregio imperatori collega in expeditione contra Samios, adeo magnifice loquitur in Tragoedia , regumque, ducum, heroum sermonem accurate imitatur . Ab honoribus ni.

mirum & rebus gestis animum & spiritum

200쪽

POETICE S. CAPUT XII 18ssumserat , ipsoque rerum usu prudentiam didicerat . Iccirco poesis mediam quodammodo naturam obtinet inter philosophiam &historiam . Consentit philosophiae, quod rerum genera contempletur: ab ea tamen differt , quod singularia exponat. Historiae affinis est , quod singularia persequatur : sed ab . eadem recedit , quod in iis exponendis rationem praecipue generis habeat. Ex hac porro disputatione colligimus, jure ab Ari

Praecipuae poematum firmae solutim considerantur. Tragoediae, Comoediae, Epopoeiae, Diat rambicae ac sericae poeseos propria ρο δε-flnita munera. Dithyrambicos etiam ρο 0ricos , poetas imitationi operam dare.

DO Qui ΜUS adhuc, poetarum studiis

' mores populi corruptos emendari r nunc rem in pauca contrahamus, & praecipuas poematum formas consideremus . Sunt igitur quae pertineant ad omnem omnino

SEARCH

MENU NAVIGATION