장음표시 사용
201쪽
18ε LIBER DE UTILITATE poesin, cujusmodi est illud , metrum po
tis necessarium esse , ac fortasse . illud etiam , poesin esse imitationem e sunt pra terea quae non omni poematum generi, sed singulis tantum formis convenire videan tur. Quamobrem in libello de Re Poetica
quaerit Aristoteles, ἄν-α δι- κιν d yος ἔ-κτον, quam vim habeat species unaquaeque . Δαυ. in eo loco facultatem significat, nempe id quod spectatur & essicitur ab unaquaque serma poeseos . Verbi caussa, propositum est Tragoediae , per misericordiam& metum, hominum superbiam & serocitatem comprimere ; quam sint fluxae ac fragiles res humanae, quam nulli fortunae confidendum sit, exemplo regum & heroum ditivites & potentes edocere . Haec igitur facultas & virtus est Tragoediae. Rursus Comoedia mores popularium suscipit corrigendos , jocis & voluptate administra, ipsaque deteriorum imitatione . Sicuti enim quum ebrios videmus, quam turpe vitium sit ebrietas, facile intelligimus: aspectus autem iratorum nos admonet ut ab ira , brevi furore, diligenter caveamus: ita quum senes aVaros, adolescentes prodigos & dissolutos, lenones perjuros, meretrices blandas,
202쪽
pOETICE S. CAPUT XI. 18 edaces parasitos , callidos & nequam servos in Comoediis graphice descriptos , & suis coloribus pictos aspicimus , haec vitia exanimis nostris pellenda & longe arcenda esse cognoscimus. Comoedia itaque hoc edictum quasi proponit et Inspicere, tamquam in speculum, in vitas
omnium Jubeo a atque ex aliis sumere exemplum
sibi. . Hoc facitor hoc fugitor hoc laudi esse Me
ut est apud Terentium in Adelphis Act. 3.Sc. 4. Sic Veteres quidem opinati sunt
de comicorum facultate e eorum tamen Pin
portet meminisse quae superius dixi cap. 7. quum de Comoediae vitiis verba facerem. Epopoeja quoque Virtutis amorem atque honestatis in animos legentium instillat , a pravis consiliis turpibusque factis retrahit , quum & meliores & deteriores, prout res& occasio tulerit, imitetur: copiosiore etiam sermone utatur quam Tragoedia & Comoedia : nam & longius tempus comprehendit , & illis amplior omnino est. Epopoeinjae munus definivit Horatius Epist. a. lib. a. his laudibus quas tribuit Homero rcui
203쪽
188 LIBER DE UTILITATE cui quid si pulchrum, quid νurpe , quid
utile, quid non , Pleuius melius ChrUno Crantore dicit. Postremo Dithyrambice , quae continet et, iam Lyricen, proprium id & singulare habet, ut Deum resque divinas laudibus esse. rat, festos dies & convivia exhilaret, celeis bret sacrorum certaminum Victores , juvenum& puellarum amores tractet, funera defleat: quae singula partim honesta sunt. , partim jucunda . Haec est facultas seu Dithyrambices . Horatius id. testatur in Epistola ad Pisones V. 83. Musa dedit Idibus divos , puerosque deorum , Et pugilem vitii orem, equum certamine
primum, Et juveuum curas, . oe libera vina referre.
Idem ita cecinit de Pindaro Ode a. libri 4. Flebili θοφ juvenemve raptum
Plorat, vires animumque moresque Aureos educit in Ura, nigroque
Non est hoc loco praetermittendum, etiam Dithyrambicae poesi , ut & Lyricae , quae Dithyrambicae proxima est, humanae alicujus actionis imitationem plerumque propositam esse. Quamquam enim Lyricus poeta
204쪽
ΡOETICE s. CAPUT XI. 18ρ ipse loqui videatur, non alterius personam sustinere; si quis tamen accuratius rem introspiciat , inveniet, ab eo quoque diversos hominum mores , diversos motus animorum carmine describi: & in eo quoque poematis genere latere imitationem, tametis si minus persectam ea quae in dramaticis poematis animadverti potest . Nam & veteres fabulas Lyrici tractant , & illustres personas inducunt amantes , dolentes, iratas , gaudio percitas, ipsisque sententias &dictionem convenientem assingunt: praeter- ea , fictis nominibus nonnumquam utuntur , & a rebus singularibus ad genus ipsum
ascendere amant . Id vero faciunt aut modo Tragicorum , nempe suam personam prementes & procul auserentes , alienam producentes : aut more Epicorum , & ipsi videlicet narrantes, & idemtidem orationem
aliorum imitati . Dolendum est, Alcaei ,
Sapphus, Bacchylidis, Ibyci, Stesichori ,
Alcmanis, Simonidis, Corinnae , & aliorum. Graecorum poetarum qui Lyrici appellati fuerunt, carmina elegantissima intercidisse . Nam si ea superessent, ex iis praeclara imitationis poeticae exempla peti atque hauriri Possent . Hoc tempore supersunt nonnulla Pin.
205쪽
Pindari & Anacreontis , tamquam ingentis naufragii aplustra & reliquiae. Animadvertimus etiam in illis non obscura imitationis vestigia. Quis enim credat, Teium Anacreontem, sapientem Virum, & provecta aetate, semper de suis amoribus loqui ΡΟ-tuit ille facile ita ludere , atque in argumento ficto Versari , ut jucundum ια convivio pararet: quod sane longe veri si milius videtur. Quis item existimet, euindem ebriosum fuisse , atque exsiccandis poculis unice deditum , quamquam id ejus carmina praeserunti nemo certe qui sapiat. Non sunt hae poetarum deliciae vulgari trutina pensitandae. Ovidius libro a. Tristium V. 333. rem totam satis ostendit, quum
Magnaque pars operum mendax oe fcta meo
Plus sibi permisit compositore suo. Nec liber indicium es animi I sed honesa
voluptaF, Plurima mulcendis auribus apta refert.
Accius esset atrox I conviva Terentius esset a Essent pugnaces qui fera bella canunt. Ceterum , tametsi Lyricorum Graecorum scripta pleraque omnia perierunt , ex uno Lyri
206쪽
POETICE S. CAPUT XI. Ista Lyrico Latino Horatio damnum e X eorum jactura contractum facile resarciri potest. Horatius enim feliciter audax, ut ait Quinctilianus , illorum virtutes carminibus suis expressit: atque in similibus sere argumentis ingenium ac stilum exercuit. Porro aispud ipsum non semel occurrunt exempla poeticae imitationis . Primum enim fictas personas inducit, aut saltem Veras quidem,
sed fictis & commutatis nominibus, Pyrrham puta, Lydiam, Thaliarchum, Leuconoen , Telephum , Tyndariden, Glyce-ren , Lalagen , Chloen , Damalin, Licymniam , Asterien , Lycen , Neobulen , Nearchum , Ligurinum, & plures alias. Dein. de adolescentium amores ac lasciviam describit, qui meretricum januas & puellarum
quas diligerent, noctu occentarent, ut Plautino Verbo utar . In quo genere excellit
Ode Io. lib. 3. quae ita incipit: Extremum Tanaim se biberes, bce ,
Saevo nupta viro, me tamen asperas
Porrectum ante fores objicere incolis Plorares Aquilonibus. Imitationem continet epicae imitationi non
dissimilem Ode is . libri t. cujus initium
207쪽
rsa LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ risor quum traberet per freta navibus Idaeis Helenam perfidus hospitam PDgrato celeres obruit otio Ventos, ut caneret sera
In hac enim Ode Horatius, quod epici solent, ipse ex persona sua narrationem Orinditur , postea Νereum maris deum inducit Vaticinantem, ac Paridi Helenae raptori futura mala, nempe bellum atrox, ac Trojanorum excidium, praecinentem . EXem
plum Dramaticae imitationis praebet Ode s. libri 3. a Iulio Scaligero tantopere lauda ta, ubi Horatius & Lydia inter se colloquuntur. Nemo autem objiciat, in ea odepoetam ipsum loqui, & iccirco non esse illam δραμα-ta, quoniam Dramatis proprium sit, poetae personam omnino celare. Nam Horatius ibi non loquitur tamquam poeta, sed ut persona quaelibet a poeta introducta Cujus rei argumentum id etiam est, quod Horatii nomen in eo carmine nusquam Cominparet . Arbitror igitur, me ostendisse, Lyricos quoque poetas plerumque imitari.
208쪽
CAPUT XII. Magnam utilitatem percipi ab Oratoribus ex lectione optimorum Poetarum . Sublimitas diis Itonis poeticae e cujus exempla nonnulla pro ponuntur. Gus quinque fontes uberrimi a Dion io Longino indicati.
IA Μ postremum illud explicandum est
propter quod studia poetarum utilia es se dixeramus . Primum enim ex re poetica monuimus colligi fructum Voluptatis: alterum Emendationis morum popularium: teristium ornandae ac perficiendae oratoriae Artis; quae in plerisque civitatibus honesta &praeclara habetur. De duobus illis prioribus satis multa verba secimus t ad ultimum quod superest, aggrediamur . Libro tertio Rhetoricorum praecipit Aristoteles oratori futuro , ut dictionem suam ab usitata "idiana loquendi consuetudine abducat.
Solent enim homines res novas, externas,
peregrinas admirari , domesticas & vulga. res fastidire . Propterea qui caussas acturi sunt apud judicem, vel in senatu dicturi. abjectum & humile orationis genus vitare N deo
209쪽
debent , ne in auditorum Odium, conteminium, fastidium incurrant. Danda igitur opera est ut oratio novis quibusdam Ornamentis eluceat , neque de trivio arrepta, sed peregrina audientibus videatur: sic enim eos attentos essiciet, ac blanda jucunditate detinebit. Poetae porro hujus admirabilis, noVae , jucundae, peregrinae dictionis excellentes magistri sunt. Id tantum cavendum est Oratori, ne poetico instrumento immoderatius abutatur: quum poetarum licentia major omnino sit , ac nullis prope terminis definita. Agunt enim poetae, si Comicos & Satyricos excipias, de rebus & personis quae a vulgo plerumque remotae sunt epula de diis immortalibus , de caelo & sideribus, de regum & heroum fortunis &cas bus: haec autem causta est cur poetica oratio majorem dignitatem & splendorem obtinere videatur. Quod olim animadvertit vir disertissimus Isocrates in Evagora . Ipsa ejus afferam Verba . Tῶς μἐν γὰρ πο--
210쪽
σας . id est: Poetis ornamenta multa concessa sunt. Iis enim licet deos miscere hominum coetibus , ac introducere colloquentes , o adjuvantes in proeliis quoslibete atque haec eadem explicare verbis non ustatis tantum , sed alia peregrinis , alia novis , alia translatis r nihil deuique praetermittere quo poesin queant Au
rarum omni genere variare. Oratores autem
nullam hujusmodi facultatem habent, sed quum verbis vulgatis, tum iis uti sententiis quas res ipsae suppeditant, omnino coguntur. Jam illi versibus o numeris δευinciunt omniar hi
nullum tale afumentum habent. siuibus in rebus tantum venusatis ines , ut es neque verba poematum , neque sententiae praeclarae fuerint , ipsa tamen concinnitas numerorum, vimque dimensiones demulceant auditores. Itaque
