Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

196 LIBER DE UTILΙΤΑΤΕ

soluta oratio circa inseriora plurimum occupata est: Theologorum conciones , &Philosophorum sermones semper excipio

renses controVersias, negotia privatorum, res civiles atque communes agitare consuevit: nihil igitur mirum si paucioribus utitur ornamentis quam dictio poetarum . Verumtamen haec ipsa ornamenta , hae dicendi veneres Oratoribus concessae , ex thesauris poeticis locupletissimis commodius quam aliunde promuntur.

Nam sublimis oratio, si Dionysium Longinum , Rhetorem sapientissimum , audimus , ex quinque sontibus uberrimis duci solet. In his principem locum obtinet animi magnitudo : siquidem homines ingenti animo atque excelso, nihil humile cogitant, nihil sordidum, nihil abjectum , sed illustria omnia , praeclara , magnifica, minime vulgaria . Hujusmodi autem cogitationes genus dicendi subsequitur elatum, sublime , affectibus & figuris vehementibus concita tum ; quod auditorum animos non commoveat solum, sed etiam inflammet, ac secum magno impetu abripiat. In hoc autem genere poetas excellere, nemo est qui negare

possit. Ad hanc enim sublimitatem oratio nis s

212쪽

ΡΟΕΤΙ CE s. CAPUT XII. Is nis, ad hanc vim, ad hunc impetum ab ipsa natura facti quodammodo atque instituti poetae Videntur: qui si non temere serantur , si rationem in consilium adhibeant, si se quasi quibusdam frenis artis regi ac temperari patiantur, si quo loco, modo, tempore , apud quas personas his egregiis orationis luminibus utendum sit, prudenter circumspiciant, ipsum naturae bonum adaugent, ac mirum in modum perficiunt. En quomodo poetarum princeps Homerus Iliados libro s. de curribus & equis deorum loquatur:

ςuantum , purpurei prospectans aequora ponti , Aeris, insedens speculae vir lumine luserat, utum animosa deom spatii proculcat e

quum vis.

Quibus versibus recitatis , haec subjungit

κα ρει i. i. e. impetum seu saltum eorum ipso mundi spatio dimetitur. Μagnifica porro sunt& illa Virgiliana ex aeneidos 3. de Polyphemo Cyclope :-- -- graditurque per aequor Iam medium, necdum suctus latera ardua

213쪽

is,3 LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕΗae poetarum υπερβολου quis non videt spiritum & animos Oratori sufficiunt, neque illum humi repere ac jacere sinunt. Alter sublimitatis sons, quem aperuit ipsa natura, est Vehemens animi perturbatio : videmus enim , dolentes aut iratos eis loquentiam ab affectione plerumque nancisci: eorumque orationem sonantibus verbis, gravibus sententiis, acerrimisque figuris abundare. Tres praeterea sublimitatis origines in arte positae sunt. Primam Longinus esse docet aptam figurarum consormationem: alteram , gravem & splendidam elocutionem , quae aut in delectu verborum, aut in comis mutata factaque dictione consistit : τοπικώθε πεποιημεν- λεξιν Graeci appellant: postremam, quae reliquis omnibus, ut ita dixerim , fastigium imponit, numerosam & cum dignitate incedentem compositionem. Quantum e singulis sontibus hauriant poetae, nemini eruditorum obscurum est. Primum eis

nim, si perturbatione animi aliqua ipsi agitentur ac transversi serantur , amore puta , odio, indignatione ; illorum carmina quam dulcia, quam flebilia, quam acria , incitata, Vehementia lunt i quibus numeris contorta , quibus vibrantia luminibus i Id

214쪽

POEΤICE s. CAPUT XII.: xystetiam contingit si alienam personam induant , alienosque affectus & sermones imitentur : quod sane poeticae facultatis opus praecipuum & dissicillimum est . Audiamus quomodo loquatur Dido apud Virgilium amore perdita , & ei quem amaret, ' Vehemenater offensa :Dissmulare etiam sperassi, perfide, tantum Posse nefas ' tacitusque mea discedere terra 'Nec te nosser amor, nec te data dextera quondam , Nec moritura tenet crudeli funere Dido 'cuin etiam hiberno moliris sedere classem, Et mediis properas aquilonibus ire per altum, Crudelis' quid se non arva aliena , domosque notas peteres, oe Troja antiqua maneret, Troja per undosum peteretur clausibus aequor ZMene fugis P per ego has lacrimas, dextramin

que tuam te

Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui

Per connubia nosera, per inceptos bmenaeos, Si bene quid de te merui , fuit aut tibi quicquam Dulce meum, miserere domus labentis, σψIam soro ini quis adhuc precibus locus, exue mentem .

215쪽

oo LIBER DE UTILITATE Et nonnullis interjectis r tum se qua mihi de re suscepta fuisset. Ante fugam soboles, se quis mihi parvulus aula

Luderet AEneas, qui te tamen ore referret ς Non equidem omnino capta aut deserta viderer .

Hactenus vero blandius & mollius, nondum scilicet spe omni deposita, aeneam discessurum allocuta est. Quum porro ille in eadem sententia constantius perseveraret, ne que ullis amantis reginae precibus flecteretur, & se fato Iovisque jussis urgeri diceret

ut alio migraret, Talia dicentem jamdudum aversa tuetur, Huc illuc volvens oculos, totumque pererrat Luminibus tacitis, sc accensa profatur . Nec tibi diva parens , generis nec Dardanus auctor, Per eo sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus , smanaeque admorunt ubera tigres

Μox diis ipsis convicium facit:

- - - - Iam iam nec maxima Iuno,

Nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. Deinde gravissimis verbis exprobrat IEneae beneficia quae in illum contulerat, tamquam ingrato & immemori ; propinquas poenaS denuntiat ; odium immortale , perpetuas inimicitias , & certam ultionem minatur:

216쪽

POETICE S. CAPUT XII. aQN quam ista Mes. ejectum litore , egentem Excepi, oe regni demens in parte locavi. Amissam classem, socios a morte reduxi. Heu furiis incensa feror i nunc augur Apollo, Nunc seriae sortes, nunc o Iove missus

ab ipse

Interpres divom fert horrida iussa per auras. Scilicet is superis labor es e ea cura quietos Sollicitat. neque te teneo , neque dicta refello . I, sequere Italiam ventis e pere regna per

Spero equidem mediis, s quid pia numina possunt, Supplicia bausurum scopulis, o nomine Dido

Saepe vocaturum. sequar atris ignibus absens. Et quum frigida mors anima seduxerit artus, Omnibus umbra locis adero. dabis, improbe , poenaF.

Audiam, ninnis veniet mihi fama sub imos. Haec sunt divina divini poetae portenta: sumendum enim fuit ab illustri monumento exemplum excitandorum affectuum . Haec sunt quae ab Augustino , egregiae tunc inindolis adolescente , neque ipse dissimulat lib. i. Consessionum cap. I 3. quum ea idem legeret , vel recitari audiret , in re

ficta

217쪽

dio et L LBER DE UTILITATE

ficta veras lacrimas elicuerunt. En quom indo praestantium poetarum oratio , quum ii suos vel alienos affectus exprimere Volunt, impetu ac perturbatione plena sit. Hanc igitur ad imitandum sibi proponere debet Orator, quotiescumque judices ad indignationem , ad misericordiam , ad metum, vel ad alium quemlibet motum animi concitare studet. Nam, se vis me fere ait Horatius in Epistola ad Pisones dolendum es Primum ipse tibi e tua tunc me infortunia loe dent. Civis quidam olim ad Demosthenem

venerat , summum illum Atheniensem ora torem , ut eo patrono uteretur adversus quemdam , a quo se vulnus accepisse dicebat: quum autem id lente ac remisse peteret, negavit Demosthenes, eum Vera narrare , dixitque, se illius patrocinium suscipere nolle. Tum vero civis elata Voce cla mare coepit ac vociferari , verissimum esse

quod narrasset , & se gravi contumelia atrocique injuria reapse affectum: itaque ardentibus oculis, & summa cum indignatio- . ne ab oratore discedebat. Haec irati ossen. sique animi signa Demosthenes animadveristens , eum revocavit, & sic allocutus est e Nunc demum intelligo te vera dicere, quum aniami

218쪽

POETICE s. CAPUT XII. aormi dolorem ostendas . Μ. Calidius , homo disertus , Q. Gallium accusabat veneficii, indicia mortis ab eo sibi intentatae se manifesto comperisse dicebat e Verum tam solute , tam leniter, tam oscitanter, denique tam frigide caussam agebat , ut Cicero facillime accusatorem his verbis refutaveriti

Tu Uiuo , M. Calidi, nis fugeres, sic ageres' presertim quum isa eloquentia alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas , tua negligeres Z Ubi dolor 8 ubi ardor animi pqui etiam ex infantium ingeniis elicere voces querelas solet. Haec autem affectuum coniscitandorum ratio, quae a poetis petenda est, quum in ceteris partibus orationis, tum in extrema praecipue locum habet . Docemur

enim ab Aristotele libro tertio Rhetoricorum, capite 49., in peroratione, post amplificationem & diminutionem , contendendum esse omni ope ut animos audientium tommoveamus : hoc enim eo loco ad victoriam obtinendam valere plurimum. Qua in re mirum artificem se praestitit Μ. Cicero , ut saepe adversarios de statu dejecerit, sicut ipse gloriatur in Oratore ad Brutum. Declarant hoc ejus ἐπίλογοι , seu conclusiones; quae tam vehementes & incitatae sunt,

219쪽

ut etiam post septemdecim saecula lectae tantummodo , inflammare tamen animos &conturbare videantur.

Quod attinet ad aptam figurarum consormationem , splendidam ac translatam ein locutionem , numerosam & dignitatis plenam compositionem ; quae tria, sublimitatis sontes, non ab natura quidem , sed ab arte patefactos , Longinus esse tradit ; nemo non Videt , quantam utilitatem e scriptis poetarum capere possimus , ad vim & or natum orationi, per haec omnia, conciliandum . Regnant enim poetae in hoc praecipue genere : quum iis propositum sit , a vulgari & quotidiana dicendi forma diligenter abstinere. Variant iccirco & distinguunt orationem figuris insignibus , eam ab

humo hac ratione attollentes, commutatis verbis & locutionibus libentius utuntur quam propriis: metrum postremo & numeros ubique adhibent: quibus rebus in unum conspirantibus, admirabile illud , sublime , jucundum , Persectum , divinum exsistit, quod .

hominum animos tantopere demulcet , ac quocumque poetae ipsi voluerint, vel invitos rapit. Cavendum tamen est Oratoribus ne paria cum poetis facere velint: neque enim

220쪽

POETICE S. CAPUT XII. ros enim licet illis delectationi & voluptati auarium ossiciose nimis inservire t frigidum eis nim id esset ac putidum et artis praeterea suspicionem injiceret ; quae res forensibus

caussis maximum detrimentum afferre solet. Bonus Orator , Verbi caussa, non dicet, mare velivolum , ut Virgilius: neque , -- renas laserpiciferas , aut, cervam silvicultriacem, aut, aprum nemorivagum, quae Catulinium dicere decuit: non frequentes & acis Curatas comparationes inculcabit , quae in libris poetarum passim occurrentes tantopeore laudantur e raro admodum verba Coninjunget , raro Vocibus peregrinis, antiquis, obsoletis utetur: sciet denique suis finibus contineri, qui sane angustiores sunt, neque per latissime patentes poeticae disciplinae campos libere spatiabitur e suam provinciam tuebitur, ornabit, neque ad alienam taminquam desertor, sed tamquam spectator &explorator, accedet. Placet locum Cicero. nis afferre ex libro 3. Tusculanarum Quaestionum , qui locus de jure poetarum agit, & unice ad rem nostram facit: Non dixi, in inυidiam, quae tum est quum invia detur e ab invidendo autem invidentia recte diari potes, ut fugiamus ambiguum nomen im

SEARCH

MENU NAVIGATION