Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

xo6 LIBER DE UΤILITATE Nidiar quod verbum si tum es a nimis ἱu- tuendo fortunam alterius, ut es in Menalippo. Florem quisnam liberam invidit melim Male Latine videtur , sed praeclare Accius: ut enim videre, sic invidere forem rectius, quam fori dicituro nos Oratores videlicet consuetudine probibemur e poeta jus suum tenuit , oe dixit audacius. CAPUT XIII. Quo praecipue inter se disserant Orator Po ta . Mirum oe Spiritum Poeticum esse for-

. mam meseos . Metrum Poetae. necessarium, quum poemata inventa fuerint tit canerentur .

cui fabulas tractant , principem locum inis a ter Poetas obtinere. Tragici Poetae imitantur perse Isime. Enumerantur plures auctores qui sene fabula carmen scripsere . Imitatio poetica multiplex . Ea non vi ni πρατ προ ν , - scilicet agentium . Imitationis scriptionis disserentia. De Imitatione sericorum his . que smilium Poetarum. Poetae cum pictori

hus comparati.

53 A T I s ostensum est , sublimem &

222쪽

POETICE S. CAPUT XIII. go ctionem, unde Oratores quoque non exuguam utilitatem capere possint. Nunc dis aerimen praecipuum indicare statuimus quo Poeta differt ab Oratore , & ab aliis praeterea scriptoribus. Dicimus igitur cum viris doctissimis, duo in primis esse quae sormam poeseos constituant, metrum, & spiritum poeticum , nempe genus dicendi a populari & quotidiano longe remotum. Non desunt nihilominus qui duobus hisce fabulam addant, sive argumentum fabulosum . tamquam laturo poetae prorsus necessarium lAt hi quidem ultra quam par est poetarum cohortem imminuunt, & nimis multos ex illorum albo expungere student, qui vel historiam , vel disciplinas, vel artes versibus excolendas susceperunt, idque elegantissimo ac Vere poetico stilo praestite. runt: & propterea doctorum atque indoctorum judicio poetae habentur . Sane, qui seinbulas tractant, principem locum inter poetas obtinere Videntur . Iccirco Aristoteli persuasum fuit, eos tantummodo poetarum nomine dignos esse qui proprie ac vere imitentur metro, sive oratione certis pedibus incedente , id est certa quantitate syllabarum contexta & colligata , quae oratio

carae Diqitigod by Gocrate

223쪽

Carmen appellatur. Ad hanc porro legiti morum & numeris omnibus absolutorum poetarum classem ipse refert eos qui partim ex propria, partim ex aliena persona loquuntur , & sic imitationem essiciunt; cujusmodi est Homerus, & Epici reliqui rationis Homericae sectatores: illos praeterea qui alienam personam sumunt , ejusque a ctiones, mores, verba, sententias imitari Conantur: quorum haud unum genus est. Nonnulli enim personam quam introducunt loquentem, numquam immutant, & omnia ex illius ore proserunt, quales erant olim

Dithyrambici, atque interdum etiam Lyri ci , Dithyrambicis valde assines ; alii vero

personas Variant, ita scilicet ut plures inducant colloquentes, unaque tantisper e Conspectu remota substituant alteram , definitis quibusdam vicibus, prout negotia postulaverint; personam interea poetae semper prementes, atque a spectatorum oculis auferirentes. Hi poetae, quoniam imitantur eos qui agunt, Graeco vocabulo dicti sunt .his.

D Io, actione d & illorum poemata , - , απο - δρφν , ab agendo, quod in iis a. ctiones repraesententur & exprimantur. Haec

224쪽

sPOETICE S. CAPUT XIII. postrema poetarum classis Tragicos & Coamicos praecipue, sed etiam Satyrici Dramaistis , quod olim viguit apud Graecos, & aliorum poematum similium auctores comprehendit . Quum igitur vera di legitima poesis in imitatione consistat, qui poetae imitantur persectissime, nimirum & personam suam semper celantes, & illustria nobilium personarum facinora carminibus exprimentes , iis anteponendi sunt dignitate qui minus persecte imitationem absolvunt, scilicet vel personam suam interponentes , vel personas alienas imitati quidem, sed eas viles, vulgares , e plebe media . Atqui Tragici poetae imitatione utuntur persectissima, nam & regum, ducum, heroum actiones rein praesentant, neque proserunt quicquam taminquam ex persona sua Epici vero illustres personas loquentes inducunt quidem , sed ips1 etiam saepius ex propria persona interruptum orationis filum continuant: Comici autem quamvis cum Tragicis eo conveniant , quod personam poetae omnino premant , & aliorum facta dictaque solum reis praesentent, viles tamen homines & vulgares in scenam inducunt: propterea Epicorum & Comicorum poetarum imitatio , si O cum

225쪽

aio LIBER DE UTILITATE

cum Tragica imitatione comparetur, minus persecta est. Iccirco Aristoteles, hoc argumento usus, Tragoediam ceteris poematum generibus dignitate atque praestantia longe anteferre non dubitat . Concedamus Vero, fabularum austa es in summa poetarum classe collocandos esse: non ideo tamen qui sine fabula carmen scribunt ; egregiisque figurarum luminibus, ceterisque ornamentis utuntur quae ad poetaS pertinent, a numero Vatum & coetu repellendi sunt . Quoniam autem imitari possumus etiam soluta oratione, ac fabulosum aliquid scribere sine

metro ; possumus contra carmen condere

quod nullam contineat imitationem; propterea satis veri simile est, poetam a metro potius, id est a faciendis versibus, quam ab imitatione nomen accepisse. Socratici &Platonici Dialogi , quamquam prosa oratio ne conscripti, personas inducunt colloquen-zes, earumque sermonem imitantur: quos Dialogos Aristoteles AmoιDαν appellare non dubitat. Hoc enim vocabulum, tamquam genus, comprehendit utramque imitationem, illam videlicet quae fit verbis communibus,& numeris laxioribus; alteram praeterea quae fit epicis carminibus. Heliodorus puta stri. ptor

226쪽

ΡΟΕΤICES. CAPUT XIII. arrptor Historiae AEthiopicae; Achilles Tatius, cujus exstat lepida & suavis fabella de A. moribus Clitophontis & Leucippes, in octo libros distributa; Longus in ποιπινι ς ὲ Appulejus Μadaurensis, qui de Asino aureo libros undecim edidit; Ρetronius Arbiter in Satyrico; & similes auctores non pauci , soluta oratione fabulam scribunt, & hominum actiones imitantur. Si quis igitur ipsorum verba metro vinciret, ii statim poetae fierent, immo in prima poetarum classe collocarentur, eorum scilicet quibus nec fabula , nec spiritus poeticus, nec metrum deest. Quamdiu vero carent metro , poetae dicendi non iunt, sed rerum scriptores fabulosi: poemata enim ab antiquissimis usque temporibus inventa & composita sunt ob eam caussam, ut canerentur: non possunt autem cani sine metro . Poetica igitur se. cultas non solum circa fabulas vertatur &argumenta ficta: sed etiam circa res alias,

dummodo eae ornamenta poetica non respuant suapte natura: quod contingit pluribus disciplinis mathematicis , & fortasse Dialecticae arti: quamquam Adamus Fumanus , Canonicus Veronensis, vir in primis doctus,

ante duo saecula totam λογικα sive οργανον

227쪽

112 LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ Aristotelis Latino carmine , atque egregio quidem explicaVit . quod opus admirabile , diutius ανέκδ-ν, mea tandem cura fratrisque mei CAIETANI, biennio ante , typis descriptum prodiit in lucem. Ad hanc poetarum classem pertinent Hesiodus & plures alii poetae Theologi : Xenophanes , Parmenides , Empedocles , Aratus , Palaephatus Atheniensis, Antiochus Heliopolitanus , Eratosthenes, Lucretius , Μanilius , Scipio Capicius, qui poemata physica, vel astrologica scripserunt. Terrarum situm diligenter metro persecutus est Dionysius, ab argumento dictus πιωπ-ς, in quem habemus commentarios Eustathii: praeterea ex Latinis Festus Avianus, & Priscianus. Oppiano pisces & quadrupedes canere placuit, Gratio & Nemesiano Carthaginien- , iamηγεΦκα, nimirum quae ad Venatum per tinent; quos longo post tempore Petrus Angelius Bargarus , in eodem argumento Ver satus, plane superavit. JEmilius Μacer Veronensis, poeta Ovidio συγχρονος, ornithogoniam carmine conscripserat, sive de Avibus libellum ; Ophiogoniam, sive de Serpentibus ; Bolanica, vel Rhizotomica, nempe de Herbis & Radicibus : quae omnia

228쪽

ΡΟΕΤΙ CE s. CAp UT XIII. a I 3Μacri scripta longinqua vetustate intercideo runt . Μemorantur & poetae Μedici; puta Damocrates Servilius , Heliodorus , Μusaeus. Exstat etiamnum bonus poeta Nicander , qui scripsit Theriaca & Alexipharmaca; praeterea Q. Serenus SammonicuS. Μagna quoque laus est in hoc genere Hieronymi Fra- castorii , cujus aureolum poema de Μorbo Gallico , ad Virgiliani carminis majestatem proXime accedit . Huic tamen operi fabellas elegantissimas auctor inspersit, Virgilium ipsum imitatus, qui nimirum in Georgicis

componendis eamdem rationem fere serva

verat

Alter poetarum campus Historia est. Res enim gestas regum , ducum, & populorum plurimi heroicis carminibus comprehenderunt . Polycritus poema secerat de rebus Siculorum , Hegemon de Bello Leuctrico, Archias de Cimbrico. Ennius & Furius R

manorum Annales Versibus composuerant ,

Hostius avus Cynthiae Propertianae Bellum Istricum, C. Rabirius Actiacum , Cornelius Severus Siculum, Caninius Dacicum: quae monumenta omnia , si pauca fragmenta excipias , miserabili naufragio perierunt. Supersunt hoc tempore Μ. Annaeus Lucanus ,

229쪽

214 LIBER DE UTILITATE auctor Pharsaliae, seu Belli Civilis Caesaris& Pompeji, & C. Silius Italicus, qui Bellum Punicum secundum epico carmine Cein lebravit. Hos autem Critici nonnulli superciliosi poetas esse nolunt: sed injuria ;quum & metro utantur , & poetico spiritu excellant, praesertim LucanuS. De Μoribus etiam praecepta versu tradiderunt Theognis, Phocylides, Pythagorari nonnulli , Horatius in Epistolis, Ovidius in Remediis Amoris. Porro Solon , celeberrimus ille νομοθέτους Atheniensium , Leges Civiles tuas versibus explicavit, quemadmodum Teris pander Larissaeus Leges Lacedaemoniorum. Denique Horatius Artem ipsam Poeticam , Terentianus Μaurus Μetricam , elegantibus libellis tradiderunt, hexametro ille , hic Vario carminum genere usi. Qui Omnes proinsecto a fabulis abstinuere , & nihilominus communi eruditorum suffragio in poetis nu

merantur .

Priusquam vero de re altera ad poetam sermandum necessaria , nimirum de spiritu poetico, Verba faciamus, nonnulla dicenda sunt de imitatione: quoniam superius cum

Aristotele assirmavimus , primi ordinis &esassis poetas , qui scilicet fabulas fingunt , esse

230쪽

po EΤICES. CAPUT XIII. ars esse imitatores. Explicemus luculente philo sophi doctrinam. Quicumque imitantur , ait

Aristoteles , imitantur πρασσονας, nimirum agentes . Homines autem suis actionibus, quae manifestae sunt atque in oculos incurrunt , praebent videndos mores e nam sine

actionum indicio mores in abdito latent. Hi enim assiciunt animum; qui non videtur , sed actionum quarumdam, variis moribus convenientium , cauta & origo est, per quas ipse intelligitur atque cognoscitur . Porro morum differentia consistit in virtutibus ac Vitiis: quapropter mores tribuuntur in bonos & malos. Iccirco imitatores imitari solent vel frugi homines, probos , & Virtute praeditos, quos Graeci appellant ατουδαους, Vel contra , nequam, improbos , & vitiis depravatos, qui a Grae. cis dicuntur φαθλοι. uod si probos .c viris tute praeditos imitari quis velit, eos essingere poterit vel meliores quam sit plerumque vulgus hominum, vel similes ceteris homi

nibus , puta ea bonitate ac Virtute ornatos quae non sit excellens ac prope singularis , Verum communis, passim occurrens, neque

inventu dissicilis . Eodem pacto , si quis delectetur imitatione improborum , poterito 4 eOS

SEARCH

MENU NAVIGATION