Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

x16 LIBER DE UΤILITATE

eos exhibere vel deteriores hominum vulgo , ita ut insignem atque unicam malitiam iisdem assingat , vel communi quadam , & , si fas est dicere, mediocri ac tolerabili improbitate imbutos . Facultates igitur imitatrices tribus quasi classibus distare possunt , ob rerum differentiam quas

imitantur . Earum enim aliquae imitantur meliores, nonnullae deteriores, aliae postremo eos qui a moribus nostris neque virtute , neque malitia multum discedunt; quos Aristoteles vocat ομοίους. Utitur autem philosophus aptissima comparatione ad hanc

rem illustrandam. Sicuti enim pictura lineis & coloribus imitatur habitum corporis, ita poesis, & aliae facultates poesi proximae , variis instrumentis imitantur habitum animi. Pictores autem praecipue inter se differre solent, quod non eosdem homines , at longe diversos imitentur: siquidem Polygnotus , pictor celeberrimus , pingere solebat meliores, pulchriores, magisque proceros , quam ejus temporibus viverent ;Pauson contra deteriores, breviores, ac maingis deformes ; Dionysius denique similes, a communi videlicet hominum pulchritudine aut statura in pingendo non discedens:

232쪽

POETICE S. CAPUT XIII. 21 eodem pacto poesis, & aliae artes poesi aD fines , hoc quoque inter se differunt, quod

earum nonnullae meliorum imitatione gaudeant , aliae deteriorum, aliae postremo similium. Illud in primis animadversione dignum est quod ait Aristoteles, Quicumque imitentur, imitari πρατ-ας, nemρe agentes. Nulla est igitur imitatio proprie dicta nisi praecesserit actio: nam imitatio est unum eorum quae dicuntur προς iri, sive quae ad aliquid reseruntur . Imitatio autem proprie dicta nihil aliud est quam adumbratio quaedam actioinnum , sive illae bonae sint, sive malae. Dein

bet autem antecedere προαίρεσιs. Hac

definitione refutari facile potest error illorum qui existimant, scriptorem, artiS c juspiam praecepta carmine tradentem , Vel de rerum natura disputantem, vel quidvis

aliud quam actiones & mores hominum describentem, imitari tamen, & in prima poetarum classe poni & collocari posse; illorum scilicet qui scribendo , imitationem absolvunt . Non videntur enim sic existi. mantes satis pervidisse quid intersit interi πογραφειν seu describere, ac μιριῶθM sive

imitari. Describere dicendi sunt quicumque

233쪽

218 LIBER DE OTILITATE

prosa oratione vel carmine , rerum anima vel intelligentia carentium pulchritudinem, quarum nullae sunt nec esse possunt actioneS, exprimere conantur. Ad hunc etiam censum pertinent qui res gestas quidem hominum persequuntur narratione , sed non eas tamen repraesentant , id est non ob Oculos revocant, quasi in praesentia gererentur : hoc enim proprie est imitari. Describunt propterea & narrant historici, & quicumque historicorum more carmina scribunt, nullam fabulam continentia: in quibus personam suam aperte produnt , non alienam sustinent. Narrant praeterea , docent, praecipiunt , commonefaciunt philosophi, astrologi , & omnes qui artem aliquam vel diis

sciplinam versibus comprehendunt sine fabula ; non autem imitantur . Atque ob hanc praecipue caussam Epicus poeta minus imitatur quam Tragicus ; propterea quod Epicus personam suam non omnino absconis

dit , sed idemtidem prodit, quamquam &

alios passim inducit loquentes: Tragicus Ve4ro se ipsum quodammodo de medio tollit, ac personam alienam semper induit ; ut ic.

circo res ipsa non enarrari, aut in mem

riam revocari, sed hoc demum tempore geri

234쪽

ΡOETICE S. CAPUT XIII. et Isri videatur. Est tamen quum Tragicus ad Epicum propius accedit, nimirum quum inistroducit nuncium aliquem, qui atrocem e- Ventum, puta caedem factam, sermone reis serat : tunc enim, Epici poetae more, nuncius narratione utitur. Quamobrem sapienter Horatius dixit: Aut agitur res in scenis, aut acta refertur.

Accurate scilicet distinguit Flaccus ipsam

υποκοισιν , rei fictae nimirum actionem, quae tamquam vera spectatorum oculis exhibetur , a narratione quae fit per nuncium , &segnius animos irritat, quum fidelibus oculis non subjiciatur, sed per aures tantum deinmittatur. Ιccirco Tragoedia si multas contineat narrationes , easque non necessarias, a dramatico sive activo genere poeseos aliquantum discedere videtur, & ad epicum

sive ἀπαγγε- ν accedere ; quod tragico poetae sedulo cavendum est. Hoc autem genere persectae imitationis , Comoediarum ac Tragoediarum scriptores omnino inter se Conveniunt : nisi quod Tragici imitantur meliores, Comici deteriores . Ceterum &Comici alienam personam semper gerunt , suam abscondunt: & praeterea more Tragiacorum nonnullos interdum inducunt qui

235쪽

axo LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ rem aliquam procul gestam aliis enarrent . Illud quoque diligenter considerandum est , imitatione propterea omnes delectari quia

cognita agnoscunt: in agnoscendo autem voluptas , quum agnoscere sit discere. unusquisque porro suapte natura discendi cupidus est. Poemata igitur popularia delectant universos, quod res ab omnibus cognitas imitantur: poemata philosophica delectant, paucoS, quia res a paucissimis cognitas in medium afferunt. Deinde quum poeta pr*lium describit, non ipse pugnat, sed pugnantem imitatur: aliter enim Accius esset atrox I conviva Terentius esset iaEdent pugnaces qui fera bella canunt, ut ait Ovidius lib. a. Tristium. Hac au tem imitatione delectantur vulgares homines . quis enim aliqua saltem militiae cognitione imbutus non est y Μajorem vero delectationem milites capiunt, quia ipsi probe noverunt ea quae ad pugnandi rationem pertinent: & quum descripta legerint, agnoscunt. Ita nihilominus delectantur, ut si poeta male describat, eos offendat magis ac taedio assiciat, quam Vulgus urbanum et cui facilius hoc in genere satisfieri solet . Haec doctrina nullo negotio accommodari

236쪽

POETICES. CAPUT XIII. potest ad alia quae a poetis idemtidem alistinguntur : ad naVigationem puta, cultum agrorum , opificia, & reliqua hujuscemodi. Contra , si poeta inducat in animum ea persequi quae sunt philosophorum , minus profecto imitatur : sed potius ipse facit quod describit; nam reapse philosophatur. Exemplo esse possunt Parmenides, Empedocles , Lucretius, quorum poesis non fabularum inventione , sed solis numeris ac loquendi genere distat a disputationibus philosophorum.

Sed Lyrici etiam & Dithyrambici quibus adjungi possunt Elegiaci, Bucolici, Satyrici haud raro veram & proprie dictam

imitationem absolvunt quum exprimunt alienos affectus, tamquam si alii quidam, non ipsi loquerentur: quod ita fieri potest,

ut vel unus tantummodo loquatur, Vel δα- λογισμν , & δραρια-ως, ut duo vel plures simul colloquantur. Petrus Victorius Florentiis nus in Commentario suo ad librum Aristote. lis de Re Poetica animadvertit , Platonem in altero de Republica libro tribuisse Dithyramborum auctoribus modum quemdam peculiarem imitandi; qui modus est quum

poeta eumdem tenorem perpetuo serVat, Omnia proserens tamquam eae unius personae

237쪽

ara LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ

ore prodeuntia, quae numquam Varietur alisque immutetur. Putat porro idem vir doctissimus, Lyricos poetas eadem ratione usos , quod essent Dithyrambicis valde assines . De una persona a Lyricis plurimum adhibita , haud gravate assensus fuerim Victorio: haec tamen una persona, si quid video , non est persona ipsius Lyrici poetae , ut Victorius existimare videtur ; nam si

poeta Lyricus totam cantionem absolveret

ex sua persona, fortasse nullam imitationemessiceret, sed potius Vere ageret, motumque aut sententiam animi sui cantu interprete in apertum produceret: qui autem imitatur, alienos mores, affectus, actiones , Verba , sententias imitatur. Quamobrem Aristoteles quum enumeraret varios imitandi modos , genus aliquod poetarum significavit qui unam& eamdem personam servarent quidem ple rumque, sed alienam certe, non suam. Fatetur non invitus Sc ipse Victorius , esse ubi Lyrici poetae alienam personam sustineant ;& exemplum affert Francisci Petrarchae, qui

Cantionem unam confecerit in qua litem inter se & Cupidinem , caussamque tam.

quam in foro actam fingit, judice illa nobiliore animi parte cui philosophi principa

tum Diqiti oti by Cooste

238쪽

POETICE S. CAPUT XIII. et artum tribuunt , & quam Graeci qm ηγεμονικονο m appellant. Hoc nihilominus rarum non est, sed frequentissimum apud Lyricos poetaS, ut ex aliena persona loquantur : nam etiam quum ipsi loqui & suas affectiones exprimere Videntur maXime, ainlienas imitantur maxime , sed latenter ;quod imperitos in errorem inducit. Ana. Creon enim quum ebriosum & amatorem se

describit, non solum fingit & jocatur, eX- hilarandi convivii gratia, sed etiam alium quemlibet his moribus praeditum imitatur ; quamquam huic Vagae personae interdum Anacreontis nomen imponit . Parum enim refert, utrum' suo nomine , an diVerso fabulam cudat . Id & Virgilium secisse

nonnulli existimant, ut nimirum se Aleis Nandri , pueri Μaecenatis sive Asinii Pollionis , amatorem fingeret; seque Corydonem appellaret , puerum Alexin; quum tamen poeta ille summus pudicis moribus & frugi esset, atque ab omni factorum dictorumque turpitudine abhorreret, iccirco dictus vulgo Parthenias. Volunt propterea, sub amatorii carminis cortice medullam philosophiae ac recondita mysteria contineri. Quam opinionem D. Augustinus etsi non probet, Virgilium

239쪽

Q4 LIBER DE UTILITATE

lium tamen intemperantiae accusare non audet, quum potuerit Μantuanus poeta mmnia fingere animi tantum oblectandi &stili exercendi caussa. D. Augustini verba sunt in libro de Utilitate Credendi cap. 7.

Nonne cernis, ut Catamitum Bucolicorum, cui pastor durus estruxit, conentur homines interpretari , oe Alexin puerum, in quem Plato etiam carmen amatorium fecisse dicitur, nescio quid magnum fgnificare, sed imperitorum judicium fugere firment' quum sine ullo sacrilegio poeta uberrimus videri possis libidinosas cantiunculas edidisse. Ubertati ingenii, qua pollebat Virgilius, tribuere mavult vir sanctis. simus , quam ulli morum corruptelae , Eclogam illam delicati & mollis argumenti. Neque nos igitur decet Sabino supercilio,& censoria severitate mores & vitam poetarum ex eorum scriptis liberioribus aestimare: quamVis recte secerit qui hoc in genere illos imitari noluerit. Ex his omnibus colligi potest , quemadmodum summi poetae nomen ii soli meis reantur qui actiones & mores hominum carminibus exprimunt , atque adeo proprie imitantur ; ita & summos pictores ac proprie dictos illos tantum esse qui non

res Diuitiroci by Corale

240쪽

res anima Vel ratione carentes, puta mon- ..tes, silvas, plantas, seras quamquam &iis laus aliqua debetur ), verum homines aut deos , eosque non otiosos, at aliquid agentes pingere solent : in eo enim picturae praecipua gloria posita est . Huc perti nent versus Horatii ex Ode 8. libri 4.

- Neque tu pessima munerum

Ferres, divite me scilicet artium Quas aut Parrhasius protulit, aut Scopas I. Hic saxo, liquidis ille coloribus

Sollers nunc hominem ponere, nunc deum.

Sollertes vocat poeta , nimirum industrios& ingeniosos , Parrhasium pictorem , &Scopam statuarium, quod in fingendis praeeipue diis hominibusque artes in quibus praestabant, exercerent . Nam quod facile est, gloriosum esse non potest: contra, difficillima , ea praeclara & valde laudabilia.

Facile autem est prata, arva, nemora, po maria , litora , maris tractus, aves etiam, pisces, quadrupedes apte.in tabella delineare , si hunc laborem compares cum labore fingendi hominis, quo potissimum referri videas pictorum sculptorumque studia , lucubrationes , exercitationes . Sicuti enim homo praestantissimum est naturae opus, ita etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION