장음표시 사용
241쪽
a16 LIBER DE UTILITATE imitatio corporis humani in operibus artificum principem locum obtinet. Quae sint ruis dimenta poetarum pictorumque, nempe opera faciliora, tironibus harum artium proinponi solita , pulchre notavit Horatius in Epistola ad Pisones v. Iq. Inceptis gravibus plerumque O' magna proin
Purpureus late qui splendeat, unus alter Adsuitur pannus I quum lucus oe ara Dianae , Et properantis aquae per am Unos ambitus agros , Aut sumen Rhenum, aut pluvius describia
Sed nunc non erat his locus: O fortasse cupressum Scissi mulare o quid hoc, se fractis enatat exspes Navibus, aere dato qui pingitur Z - -& paucis versibus interjectis: AEmilium circa ludum faber imus ungues Exprimet, oe molles imitabitur aere capillos iaInfelix operis summur quia ponere totum
242쪽
POETICE s. CAPUT XIV. ar CAPUT XIV. De Spiritu poetico plura. Horatii locus i ignis penseratus. Nota seu - ρ ab ipso proposita, qua legitimi poetae a falsis di ti,i.
guantur . Comoedia legitimum poema sit, necne . Vis comica. De Bucolicis nonnulla. NU N C eo revertamur unde nos necesωsarius de imitatione sermo aliquantum deflexerat . Haud igitur satis est ad poetam constituendum , & poesim formandam , qualecumque argumentum versibus compositum, nisi praeterea spiritus poeticus accesserit , nempe dictio quae poetam deceat . Si quis enim versus tantummodo effingat , humile tamen dicendi genus adhibeat , Vulgare , sordidum , quotidianum, neque translationibus ornatum, neque figuris exsurgens, neque electis verbis aptaque illorum collocatione distinctum & colliga. tum , is , ut videtur Quinctiliano, versi. ficator potius quam poeta dicendus erit. Poetae, qui quidem hoc nomine sit dignus,
propositum semper est admirationem moveore . Immutata vero & variata locutio ma-
243쪽
x18 LIBER DE UTILITATE 'gnificam & admirabilem essicit orationem. Nam similitudo , quae contraria est varietati , satietatis mater est . Propterea quae
satietate obtundunt , non excitant animos admiratione. Homines autem ea quae ante
oculos habent quotidie, quamquam optima& eximia , non multum admirantur : no-Va , rara , inaudita , inusitata , peregrina, etiamsi mediocria fuerint, suspicere ac laudibus efferre solent. Quod quum in rebus aliis omnibus , tum etiam in oratione faciunt . Vulgare & abjectum dicendi genus fastidiunt, neque illo admodum comm Venatur : si quid auribus acceperint a vulgari consuetudine remotum, animadvertunt primum , deinde Voluptatem capiunt . Igitur si & Oratori danda opera est , ut idem-tidem a sermone populari in dicendo recedat ; quanto magis poeta curare debet, Ut ipsius locutio nova & peregrina videatur, qui vel maxime delectationi aurium servit λ Certe Graecos poetas aliena quadam lingua locutos, Μ. Antonius, vir eloquentissimus, testatur apud Ciceronem libro a. de Oratorer adeo Vocabulis peregrinis abundant , quae Aristoteles appellat; translatis praeterea, figuratis, factis, exten- , sis ,
244쪽
po ETICE s. CAPUT XIV. ars sis, contractis . Huc pertinet insignis Horatii locus e Satyra 4. libri 1. qui de scriptis atque ingenio suo demisse admodum sentiens, ex poetarum numero ipse se eximit , simulque docet , quos haberi poetas
Primum, inquit, ego me illorum dederim quibus esse poetis,
Excerpam numero e neque enim concludere versum
Dixeris esse satis et neque si qui scribat, uti
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Iugenium cui sit, cui mens divinior, atque os Magna sonaturum , des nominis hujus honorem . Et paucis interjectis: Mu satis es puris versum perscribere verabis Isiuem si dissolvar, quivis Romachetur eodem Quo personatus pacto pater. His ego quae
Olim quae scripsit Lucilius, eripias sTempora certa modosque, o quod prius ordine verbum est, Posterius facias, praeponens ultima primis INon ut si solvas, POSTQUAΜ DISCOR
245쪽
sso LIBER DE UTILITATE. BELLI FERRATO A POSTIS PORTASQUE
REFREGIT Invenias etiam dissecti membra poetae. Requirit igitur in poeta Horatius magnilooquentiam: & Satyrae Latinae scriptores , puta Lucilium, & se ipsum, quod abjecto dicendi genere uterentur, quidlibet aliud quam
poetas esse assirmat. Νotam vero quamdam seu χαρακρορα proponit , qua scripta legitimorum poetarum a scriptis aliorum qui hoc
nomine indigni sunt, facile dignosci possint.
Ait enim, Veros poetas ita scribere , ut siquis versus eorum dissolvat, & ad prosam orationem redigat, ordine Verborum inverso, & metro penitus ademto, nihilominus dictio poetica reliqua sutura sit: quam dictionem Horatius eleganter appellat membra poetae dissecti . non secus ac si aedificio aliquo magnifico diruto, supersint tamen columnae ingentes, trabes auratae, posteS Operis non vulgaris, unde conjicere liceat quum aedificii splendorem, tum architecti excellentiam. Porro negat Horatius, Lucilii sermones aut suos hujusmodi en, ut dissoluti &metro spoliati, poeticum tamen aliquid spirare possint; quod videlicet habeant omnia , praeter metrum solum , cum populari locu
246쪽
po ETICE S. CAPUT XIV. arr- tione communia. Ennii contra carmen heis roicum ea seῖmonis majestate pollere, assirmat, ut etiam poeticis numeris depositis , a quotidiana tamen loquendi consuetudine abhorreat, & sublimitatem suam pristinam retineat. Exemplum affert scriptor Venusinus ex Annalibus Ennii verba quae sequuntur: Postquam Discordia taetra Belli ferratos postis portasque refregit. Horum scilicet verborum magnificentia permanet quamvis numeri tollantur. Loquitur enim, ut Vide tur, Ennius de templo Iani apud Roma. nos , quod indicto bello reserabant, finito claudebant. Μore autem poetarum, Discordiam tamquam deam aliquam inducit, temo
plum illud ferreis postibus januisque munitum, omni obice fracto, vi aperientem pandentemque. Cujus quidem imaginis & de. scriptionis mira est eficacitas atque sublimiutas; sive metro, sive soluta oratione verba quae illam comprehendunt, enuntientur . Ceterum suspicari licet, in veteri Graecia plurimos fuisse scriptores ejusmodi, quorum
versus inopes rerum essent, nugaeque canorae ζatque iccirco dissoluti, & amisso metro, sorderent prorsus & contemtui haberentur . Id colligo ex his verbis Isocratis in Evagorai
247쪽
poemata, si quis eorum verba sententia Me re liquerit , versum autem dissolveris; ea Munc de iis habemus , opinione multo deteriora videbuntur.
Ex his quae hactenus docuimus, oriri quaestio potest, Comoedia legitimum poema sit,
necne. Dubitationis caussa est, quod quum duae potissimum res ad poema constituendum requirantur, metrum videlicet ac spiritus poeticus, Comoedia & numeris laxioribus gaudeat, qui ad solutam orationem propius accedunt , & praeterea mores deteriorum, Vilemque vulgarium hominum sermonem imitetur : atque iccirco poetico spiritu, omnique sublimitate carere videatur. Nam etsi personae quaedam a Comoediarum scriptoribus haud raro inducantur gravibus verbis utentes ac minacibus, dolentes, indignantes , stomachantes; non tamen hujusmodi perturbationes aptis verbis descriptae sublime aliquid in se continent: quiVis enim e populo , si res tulerit, eadem verba facile usuris
pabit in dolore, ira, stomacho, indignatio
248쪽
POETICE S. CAPUT XIV. 233tione. Quid igitur magnum Comici praeis stant, quum a vulgari loquentium consuetudine non discedant Hanc quaestionem dissimulare noluit Horatius Satyra 4. libri I. cujus versus recitabo: Iccirco quidam, Comaedia necne poema et, quaesuere e quod acer spiritus ac vis Nec verbis nec rebus ines I nisi quod pe
Dissera sermoni, sermo merus. At pater ardens Saevit, quod meretrice nepos infantis amica Filius , uxorem grandi cum dote recuset; Ebrius magnum quod dedecus ambu let ante flem cum facibus. Numquid Pomponius
Audiret leviora , pater si viveret 8 Quapropter Μ. Tullius in Oratore ad Brutum haec scribit: Video visum esse nonnullis , Platonis Democriti locutionem, etsi absit aversu, tamen quod incitatius feratur, ρο cla-arissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum , quam Comicorum poetarum, ainpud quos , nisi quod versiculi sunt, nihil essaliud quotidiani dissimile sermonis . Non est
nihilominus cur fateri dubitemus , Comoediam esse poema. Etiamsi enim poetico spiritu
249쪽
ritu omnino careret Comoedia, metro ipso& fabulosa imitatione satis tueretur poema tis dignitatem. Immo in principe poematum classe reponenda est; propterea quod imitatio metrica, ut saepius dixi, non solum poema essicit qualecumque, sed etiam poema proprie appellatum , & numeris omnibus absolutum. Quis tamen contendat, in scriptione Comicorum poetarum nullum inesse spiritum, nullam sublimitatem λ Certe superius ostendimus, duce Dionysio Longino , summo rhetore, sontem sublimitatis uberrimum esse animi affectiones; quas nemo dixerit, in Comoedia saepenumero non
excitari. Vim certe comicam commemorat
C. Iulius Caesar in quibusdam versiculis , eamque deesse dolet scriptori elegantissimo
Terentio, quem dimidiatum Menandrum apis pellat i sumsit enim Terentius pleraque a Μenandro, ac multas ejus poetae Virtutes consecutus est. Sic itaque Caesar: Tu quoque tu in summis, o dimidiate Menander ,
Poneris I m merito , puri sermonis amator. Lenibus atque utinam scriptis adjuncta δε-ret vis Comica, ut aequato virtus polleret honore Cum
250쪽
poEΤICES. CAPUT XIV. ars Cum Graecis, neque in hac despestus parte
Unum hoc maceror , o doleo tibi deesse , T
Nonne Horatius in Epistola ad Pisones KL sus est , exsurgere aliquando Comoediam , nec semper abjecte loqui tisterdum tamen oe vocem Comoedia tollit, Datusque Chremes tumido dilitigat ore. Nonne Plautini sermones ita festivi sunt , ita concinni, ita elegantiis omnibus ac Veneribus reserti, ut AElio Stiloni visum ollinsuerit, si Μusae Latine loquerentur , Plauti lingua locuturas λ Idem porro quod dicimus de Comoedia, videtur dicendum de Bucolicis quoque poematis , quae tametsi rusticorum hominum sermonem ac mores imiten. tur, nihilominus in suo genere satis arguta , mollia, Venusta sunt: nam & ex moribus hujusmodi quaedam seligi possunt non adeo stabulum olentia, ut ab urbanis jureae merito rejici & fastidiri debeant.
