장음표시 사용
261쪽
duae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos Adscripsit Liber SatFris Faunisque poetas, Vina fere dulces oluerunt mane Camoenae. Laudibus arguitur vini vinosus Homerus Ennius ipse pater numquam nise potus ad
Prosiluit dicenda. Forum putealque Libonis Mandabo siccis, adimam cantare seseris . Hoc simul edixit, non cessavere poeta
Nocturno certare mero, putere diurno.
Exstat vetus Epigramma Graecum, quod alii Nicerato, alii Demetrio Halicarnassensi, aulii Asesepiadae, alii Τheaeteto tribuunt, in quo edictum Cratini, veteris Comoediae poetae, cuius edicti meminit Horatius in allatis versibus, ita proponitur :
nempe: Vinum poetae eleganti velox equus es eaquam vero bibens, nihil boni pepereris. Aliud tamen est bibere, aliud ebrium bibendo fieri : nam qui tantum vini hauserunt, ut neque capite, neque pedibus consistere satis possint, iis non sumendus calamus, at cu bitum concedendum est. Nulla ergo caussa esse videtur, quamobrem poetae vinum fugiant ac resormident, quod motus animi
262쪽
po ETICES. CAPUT XV. 24 concitet: docti enim & litterati homines a vini potu numquam ita pulsantur & depravantur, ut stupidi & vecordes fiant. Immo illorum ebrietas ipsa plerumque sapientior est quam sobrietas vulgarium & indoctorum. Nam indocti, etiam quum jejuni
sunt maxime, nubilam habent mentem antis mi , eaque perturbationum errorumque caligine semper obsidentur, quam vir elegantis.1imus Theophrastus dicere solebat αοινον μLΘlus, ebrietatem vini expertem. In caussis porro furoris poetici numerat Uossius organa musica. Legimus profecto , Phrygium modum, quo tibicines olim utebantur , ea vi praeditum fuisse, ut audie tes ad furorem & infamam concitaret. Lucretius iccirco libro a. ita cecinit: Et Phrnio simulat numero cam tibia mentes .
Antiquissimis temporibus iidem artifices poeoticam disciplinam & musicam profitebantur;
nulla enim poesis erat quae non caneretur,
psallentibus idemtidem qui canebant. Homerus id ostendit pluribus locis: & apud Virgilium 2Eneidos libro I.
- - - - - a cithara crinitus Iopas
Personat aurata, docuit quem maximus Atlas. Hic canit errantem lunam. solisque labores ς
263쪽
Unde hominum genus, o pecudeς, unde 3m. her, ignes. Terentius iccirco sudium musicum, artemque musicam poesim vocare non dubitavit. Haec postea munera sejuncta δc separata fuere: ut poetae scilicet materiam carminis excogitarent , Carmenque conderent; musici autem & saltatores, quum versus a poetis accepissent, eos auribus accuratius dimetirenis
tur , & modos tibiis ae saltationi accommodarent . Utinam vero priscis illis hominibus numquam venisset in mentem haec duo suapte natura assinia atque cognata dissociatare et prosecto non ad eam barbariem decidisset res musica quam hodie in theatris
viri dom ab imperitis probari & laudari
dolent: neque poessi omnino neglecta, VO- cum tantummodo & sonorum sine mente,
nullaque subjecta sententia , ratio haberetur et quod sane ineptissimum est . Nam
quum omnis cantus quantumVis elegans , Verborum condimentum esse debeat: iccirco autem Graeci verba musicis modulis ornata ηό-3M- λόγον vocaverint, scilicet conditum sermonem, nonne delirium est manifestum, condimento uti tamquam cibo , cibum i
psum nihili pendere ac procul abjicere λ Si
264쪽
POETICE S. CAPUT XU. a quis igitur cantorem audiat hoc nostro saeculo vix decimam partem eorum quae canuntur , intelliget. Nam sive oratio soluta
fuerit , sive. pedibus & metris ligata ; ab Arionibus bisce nostris ac Phemiis eodem loco habetur. In Latinis praecipue versibus breves producunt syllabas, corripiunt longas;
eademque decies repetentes Vocabula, Veram& legitimam pronuntiandi rationem invertunt adeo, mutilant, foedeque corrumpunt, ut carminis vel metri nec vola nec vestigium appareat. Quum Vero ad vocales ampliorisono praeditas ventum fuerit, quasi reliquae orationis obliti, libenter ibi, subsistunt, adeoque gutture contendunt, ut ex hominibus in luscinias, passeres peregrinos, acanthidas, merulas commutati videantur. Populus interea , qui aures tantummodo in theatrum vel in templum tulit, mente soris relicta , canentes immodice admiratiar,& voluptate quasi liquescit : viri autem principes ac locupletes , hujusmodi suavi
barbarie nimium delectati, eos magno auri pondere cumulatos domum dimittunt . Hanc esse caussam existimat Isaacus Vos
sius, vir doctissimus, in libello de Poematum Cantu & Viribus Rhythmi, quamob
265쪽
rem a Μusica nostri temporis absit facultas illa motus animorum excitandi , qua Musicam veterem excelluisse, Historici gravissimi tradiderunt . Nisi enim verba quae canuntur , probe intelligantur , descendere ad animos nullo modo possi int e nemo autem illa intellexerit nisi a canente recte pronuntiata , penitus expressa , modicisque intervallis, & ad naturam sermonis accommodatis , distincta & continuata fuerint. Quod quamquam in recitationibus, quas Uocant, praestare studeant, minus tamen asse
quuntur ; quum & in his multa peccent, ac praeterea populum assuefecerint ut has recitationes contemnat , & genus illud canendi magis eIaboratum exspectet , quod tenero supplantat verba palato, ut cum Perinsio loquar , & in quo voluptati aurium soli, non menti atque intelligentiae servitur. Nulla igitur , vel certe exigua vis est in cantibus nostri temporis, neque in organis
musicis, quae una cum hoc genere cantuum adlaborant , ad furorem poeticum excitanodum t sterilis tantum & omnis eruditionis expers dulcedo ex his percipitur, quae seriatos quidem homines , & otiosas mulieraculas detinere potest ; erecto & celso ani
266쪽
pOETICES. CAPUT XV. et frmo viros , discendique avidos adolescentes iuvare non potest . Dionysius ipse Longinus , quamquam ejus temporibus Μusica non adeo corrupta esset , sectione 41. libelli πιρι-, conquestus est, modulationem sententiis nocere , atque ab illarum comprehensione auditorum intelligentiam ais vertere , quasi violentia quadam: --,
Quinta demum & potissima caussa fur ris poetici sunt poemata ipsa lecta, audita,
vel in theatris etiam spectata . Sumus enim omnes natura , eorum quae legimus, videmus, audimus , imitatores . Hilaritas aliena ex animis nostris moerorem ac tri.
stitiam abigit: dolentibus aliis nos quoque condolescimus t iratorum similem affecti nem Vultumque suscipimus . Ita etiam si optimorum poetarum lucubrationes diu no. ctuque evolvamus, praeclara di minime via. garia cogitare incipimus, & de illorum imgeniis longo usu assiduaque meditatione ais liquid contrahere : necesse enim est , eum
qui diutius in sole ambulet , colorari; &qui a cane rabido morsus suerit , parem rabiem concipere. Nihil igitur aeque prodest
267쪽
est in egregium poetam olim evadere cuis pienti, quam persectum aliquod exemplar vel saltem persecto proximum, sibi ante oculos constituere , cui se potissimum similem esse Velit , cujus virtutes imitari &in se transferre studeat, cujus denique ductum & vestigia diligentissime sequatur. Id
exemplar e Graecis poetis Homerus erit praecipue , qui nil molitur inepte , si Horatium , non ineptos quosdam, audimus: deriinde Sophocles , qui Tragoediam persecit, ac tamquam Homerus Tragicorum haberi potest : Euripidi certe praeponendus ab eo qui non orator, sed tragicus poeta es in se velit , non solum ob orationis magnificentiam , sed quod eXcellat κ μ αγμέ-ν, & rectius omnino fabulam disponat ; quod visum Aristoteli , & ratione
ipsa comprobatur . In Lyricis a Pindaro non est discedendum, propter beatam sermonis ubertatem , fabularum copiam , utiles gravesque sententias, ει M. sive imaginum frequentem e fictionem ; quibus virtutibus mirum in modum aluntur poetica ingenia. Non enim audiendi sunt Critici quidam re centiores , & minorum sane gentium, qui non ita pridem inimicitias cum antiquitate
268쪽
universa susceperunt , non Veriti scilicet, gigantum more , bellum agere cum diis quasi heroes illi veteres , unde omnis eloquentia , elegantia omnis, omnis poeticus decor in seram usque posteritatem propagatus est , ulla hominum audacium cavillatione & dicacitate, ullo jocorum frigore, ullis denique ineptiis possent a gloriae pos sessione deturbari . Hos Pindaro praecipue inimicos esse videas , tendit quoties in altos Nubium tractin I quum ipsi semper jaceant, vel humi repant , barbarum quiddam &pingue sonantes , molli & enervata ratione atque Oratione . Sed valeant Critici
hujusmodi , seditiosum genus hominum ac
turbulentum, qui tantam bonis litteris caliginem offuderunt, qui sanam Veteremque eloquentiam ab imo fundo subvertere conati , egregia indole adolescentes , libellis
quibusdam in vulgus editis, in errorem secum abripiunt. Plorare illos jubeamus inter cathedras discipularum .' persuadeant mulieribus, quarum assidua consuetudine delectan. tur , Pindarum effrenem scriptorem esse atque insano similem: non delectu aliquo utentem aut sapientia in faciendo carmine, sed impetu ac temeritate. Iidem Theocri
269쪽
as 4 LIBER DE UTILITATE to, admirabili in suo genere poetae, cuius
virtutes neque Μantuanus noster , quamquam divino illo ingenio , assequi omnino potuit, rus merum & stabulum objiciant. Pastores alios ipsi comminiscantur , bubulcos , agricolas, Vinitores, nihil pastoritium habentes , nihil agreste , nihil suae naturae conveniens, quod aulicis & urbanis hominibus , elegantiarum studiosis, stomachum moveat: sed pexo capillo , nitidos, unguentatos , cincinnatos, qui novo quodam more amoribus ruri vacent , neque de tauriS , ovibus, frugibus, Vitibus narrent , vel de
arandi, serendi, metendi tempore ; sed potiuς de bello & pace scite disputent , rerum etiam naturam , si diis placet , explicare aggrediantur , atque ita stellarum magnitudines, figuras , cursus, ortuS, Occasus, ceterasque proprietates nobis destriobant, ac si nuper e deorum consilio, vel ex Epicuri intermundiis aut Cartesii voristicibus in terras delapsi essent. Verum ad propositum revertamur, Aristophanem optimum exemplar Comoeodiae scribendae dicere non ausim, tametsi Attico sale abundet, tantaque sermonis seostivitate polleat, ut ex ejus poematis A.
270쪽
POETICE S. CAPUT XV. assthenae ipsae redolere videantur: obscoenus eis nim est , petulans , flagitiosus , & , ut illa ferebant tempora, , atque in Viros principes, sanctissimosque philosophos haud raro injurius: quae sane vitia poetis frugi cavenda & declinanda sunt. Utinam exstarent Μenandri & Philemonis Comoediae, in
quibus ut amores frequentes essent , oratio tamen bene morata, & longe minus maledictorum erat. Omnibus igitur qui nominis immortalitatem ex poetico studio quaerunt,
id quod olim edixit Horatius, & nos ediis
Nocturna versate manu , versate diurna. Graiis iugenium, Grajis dedit ore rotundo
Nolim tamen, adolescentes rei poeticae studiosos ita Graecis auctoribus operam dare, ut Latinorum obliviscantur. Immo eo diligentius a nobis legendi , evolvendi , atque imitandi sunt Latini poetae, quo linguam illorum in scribendo saepius quam Graecam usurpamus, vel certe hanc Italicam recentiorem, quae, ut Gallica quoque &Ηispanica , Latinae veteris, propago est . Quis autem ignorat, poetarum Latinorum prae
