Tres novi tractatus ascetici Iulii Nigroni Genuensis e' Societate Iesu

발행: 1623년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

eos potissimum, qui eandem inseruerunt in fini constitutiones,atque est in praxi , ut vidimus tria tot congregationibus de familias religiosis; ideo culpam inducit inobedientiae in transgressores

omnes, etiam in illos , quorum constitutiones ex natura sua non obligant ad culpam ullam. Nomenim peccatum in his, oritur ex violatione pr Priae costitutionis,aut regulae, sed ex canone , qui regulae implicitus est. Hinc videas Umbertum, cuius constitutiones non obligant ad culpam,iria hac transgressione culpam agnoscere. Annum gandi sunt praecitatis doctoribus peccatum admittentibus, ii Religiosi, qui hanc transgressionem Iocant in casibus reseruatis, non declarantes quais, Iem transgressionem superiori reseruent, mort

atavi eit lem ne, u veni em. Hoc faciunt mon hi Cainenses , qui in ter casus reseruatos a Gregorio seruatati . XIII. Pontifice approbatos , sub numero octin. i' uo&decimoteitio habent hanc missionem macceptionem litterarum sine facultate Superi rum , nulla declaratione adiuncta ; quod mirum mihi est; cum Religiosi communiter , qui hanc culpam reseruant, declarent a se mortalem reservari. Ascedunt ad hos Cisteretenses in Hispania, qua, ut perspicue scribit Hieronymus Llamas et V eius ordinis in Methodo curationis animarum senisti aurum striptionem litterarum inscio Superiore, quam uis manifesto venialem culpam, illi reseruant ab-mluendam; ob incomm , inquit, qua sequi possent. Quaerenti autem quale nam peccatum huius legis

violator committat, respondeo cum Seruatio,v

nialem ordinarie ; nisi tarte seriptio de acceptio sgrauiore scelere vitietur ; quia tunc rati a g r ra. .i alitatis materis, aut finis , aut alius circumstantiq culpam augentis, potest animae mortem ata re. Praeterga intra Syrum venialis noxae, graui

142쪽

censenda est culpa Religiosi, cuius regulaad pe

catum obligant, si violentur di quoniam duplici titulo peccat; contra regulam ordinis, S contra legem Ecclesiae. Quod si litterae otiosa conistinerent, triplici capite culpa venialis cresceret, quod tres,ut ita dicam , malitias, seu culpas: uno actu inuolueret atque includeret. Pondero haec , ut lector religiosus accuratior sit in constitutionis Ac canonis obseruatione, tametsi letiferam noxam in litteris non agnoscat: quoniam veniales etiam vacare debemus, pratsertim quae sunt in eo genere grauiores , ob multa incommoda, quae r

ligiosi persectioni obiaciunt, ut in tractatu de cu- mi g,

ta minimorum abunde demonstratum est. viii FH.

Io Iam vero sciscitanti quid in Orcine meo sit de hac re statutum, respondio, non disiectere deuium a tramite presso vestigiis praestantissimoruordinum, quos commemoraui, ac prycipue ca- sinensium,& Prq dica torum : si poenas excipias , quas Societas nostra nullas definivit; sed arbitrio Euperiorum imponendas, pro grauitate culps r liquit. Itaq. quilibet nostrum, antequam scribat, petere debet,at'. impetrare scribendi facultate . litteras scriptas Superiori si pertas deferre tepesti-ue: hic eas legere iubetur: v t etia eas,quq ad nos a liu de scributur: quas nobis Iesiere,aut aperire, ne quaqua fas est,nisi cosensu Superioris, cui omnes sit terq,&schedulae ouq domsi inferiatura quocuq. sunt repraesentadq. Atq. hare comunia sunt cu alijs Religiosis,ut ex dictis et manifestu. Tria sunt no- his peculiaria . Primu , potest Superior ob multas occupationes,&subditoru multituditae, costi tuere viru fidelem,quasi censore litterarum, quq mittuntur,& recipititur;qui geres ipsius vices, eas leta

gar,expedat, supprimat, si videatur in Domino at hquead Superiore referat, v legerit grauioris momenti

143쪽

metu Deinde g litteras scribui,scribere de teis. a Latine,si adhuc detineantur in studii octrinarue. Oidiis. quod etia Eremitanis fratribus praeripsit ipsoru

Eremiti Prior generalis Spiritus Vicentinus anno i Ida. ceteri vero seribere iubentur idiomate cognito su-teriori, v t legi possint; veI certe, q ut scripsit,fid

iter voce scriptam epistolam interpretetur. Ita faciendum esse rescripsit quartus pretpositus gen ratis noster, consultus a duabus prouincijs. Postremo, ut huius constitutionis qualecumque onus spatietius & alacrius subeatur a sodalibus nostris , B. Ignatius parens Religionis iussir in aditu Societatis unicuique perspicue diserteq. significari , -- gulam huius odi extare, atque ab eo esse seruamdam Nam in compendio q uodam constitutioniux .. . , quod Examen generale nominatur,& ingredientatibus legendum traditur, iubet omnes interroga, ri,n v m con ten t3 fin t non communieare cum amicis&consanguineis, verbo, aut scripto; nec liti ras accipere, nec scribere,nisi aliqua occasione S periori aliter videretur: & quandiu domi fuerint, num contenti sint, ut videantur Iitterae omnes,&quae ipsis scribentur,& quas ipsi alb scribene ei

cui huiusmodi munus comissum est, cura reIicta, ut eas det,vel non der, quemadmodum in Domiano nostro magis expedire iudicabit. Cum itaque x. .. Y.s Cognita: regulae institutoq. Ordinis, ingressuri ac illi. itiiv. sentiantur;& iusiuper volenti & consen tienti nu L. nemo Ia fiat iniuria, ut iura cIaman ri postea ingressi necca. .... queri postunt de onere is, nec detrectare obserint. uantiam eius,nec dicere fi on putabam , sed ipsi sibi Glosin m imputentiquod tali Iegi se scientes volentesquo F.hi, subdiderint;&necessitatem in rationem vertant.

nos igitur H Hic antequam transgrediar ad tertium c ver dex ' put, nosse auet lector, quae cau impulerint Ordi

num antesignanos , prisco . magistros Religi forum

144쪽

sorum ad hanc legem sanci edam tot cautionibus communitam. Ad tria capita reuocari possunt: ad commune bonum Religionis; ad salutem Reis ligiosi scribentis , ad rectam gubernationem superioris. Primum igitur interest Religionis uniis uersiae,aut totius coenobis, ut occurratur scandalis dioisensionibus, quae possent euenire ex litteris, vel imprudenter , vel minus religiose scriptis petin considerationem Scriptoris. Nam, ut est in vulgari prouerbio, plus vident oculi, tuam oculus;&homines plus m alieno negotio vident, quam in suo, ut sapieter L. Seneca scriptum nobis reliquit. tesue Propterea lectio ac censura Superioris, liue illius D in hac re vicar ij, corrigentis peccata imprudentiae ,& irreligiosarum tarmulam facit prorsus,ut scripta epistola sine ullo periculo scandali, aut offensionis foras exeat,& in manus atque oculos extraneorum perferatur. Quod si, quod auertat Deus ab omnibus Religiosorum epistolis)data opera, per Darmonis suasionem , aut per depraua

tam voluntatem, peccatum aliquod contineret,

aut grauioris scandali periculum, illico supprimi potest,& igni, non tabellario dari. Porro nullum ferme peccati genus emcire priuatim ipsi scriptori , siue toti conventui noxium; siue domes itis,sis De extraneis incommodum,quod non per litteras Religiosus fragelaetus atque a perfectione desciscens, aut lapsus moliri queat. Linguam calamusqquat foecunditate malorum. Dixi secundo loco hanc litterarum inspectionem referri ad salutem ipsius Religiosi litteras exarantis. Nam docetura Superiore prudenti ac docta rationem scribendarum epistolarum prudenter ac religiose . quod in adolescente imperito rerum humanarum, de parum experto, quot quantaque pericula ex imis prudenti scriptione in auctorem epistolae cadan

145쪽

persaepe necessiarium est. De indo cognito statu serihen iis , Superior amans si iij sui, non modo salut ribus monitis a malis incoeptis conatibusue damnosis eum reuocare, periculis eximere praesentiabus, & in viam rectam reducere potest errantem; sed etiam ita futuris periculis ,& destinatis eius occurrere, v t ille, vel i t noli t, in tuto constituatur. Dixi tertio pertinere hanc censuram accuratam litterarum ad bonam gubernationem familiae totius. Etenim maxime necessaria est in pastorec gnitio suarum ovium: cognitio inquam non externi vultus & moris,sed interiorum affectuum,pr, pensionum,destinatorum, cogi tationum, voto ut per interiorem cultum eas traducere possit ab imperfecto statu naturae corruptae,ad perfectione Religioso viro conuenientem. In Ii iteris multa produntur,quae lectorem earum in eam cogniti nem manu ducunt. Est enim epistola quod dania animi speculum,in ea relucet imago mentis:ab eadem produntur arcana pectoris, ut ex antiquis pa. tribus initio tractatus significatu est. Adde quos

plurimum inuat gubernatores coenobiorum no

se illa pericula indicata non solum, ut arceantur a subiectis,sed etiam,vi remoueantur a communitaeomm. in quam delicta subditorum ab iniquis rerum

cet. reg. 33. adimatoribus retorquentur.

cvmm n y ix At dices, nonne satis est legere litteras qui stribuntur a Religiosis & foras mittutur, ut Superior intus & in cute subiectum agnoscat,&incommodis occurrat impendentib. & Religioni,& Religiosisycur litteras quoq. in coenobium illatas,&suis perscriptas eade legunt diligentiat Respcideo non esse satis. Na Religiosi spiritu Sancto vacui si

qui sunt, non scribunt in litteris, quae Maioru suoru oculos ac cessuram subiturae sunt, ea quae latere

volunt; sed in luteris furtiuis . hoc est cla exaratis

146쪽

re missis extra coenobium. Elitteris, in quibus

xesponsa dantur, necessaria consecutione percipluetur,quae furtiua manu perscripta fuerunt: & inde saepe intelliguntur dicta, facta, inchoa ta,quae nocere potuissent. Quidquod sine cui pa con sera su uevilius intromittuntur in nobia litterq ab improhis hominibus, quibus domesticorum Religioso-aeum animi ad defectionem solicitantur,&ad peccata prouocanturi Praestat his obuiam ire pericu Iis,& itur per hanc legem:quoniam lectae lacerantur hae pestilentes epistolae,atq. ad eorum, quibus

scriptae fuerant,nares ne odor quidem,aut ut me.

aius loquar, stior sinitur peruenire: dummodo fi-: deliter ac tacite Superiori tradantur.Neq.vero stane ratione iubentur subditi petere facultate scri- hendi, ante scriptionem. Nam sapienter admodu' Id praescriptum est ab institutoribus religiosiarum amiliarum. Primum labore leuat interdu supe Macaneo scriptorem epistolae Superior. St. n. iustis de causis sibi notis existimauerit epistolam seriar tam non esse illi mittendam, cui inscribitur; si ia cxarata sit, frustra laboratum est, cum sit conscindenda.Si facultas petatur ante scriptione, non est quod scripturus metuat se frustra laboraturu: dc lepus re pretiosissimam Religiosis,quod in episto- I scribenda consumpturuxerat inutiliter, in aetionem aliquam fructuosam impende t. Deinde in facultate scribedi poscenda, vir tuetur mili latis exercetur, qua se in ea petitione Maiori submittit, qui postulat. Obedientiae quoque actus expromitur, & in lucrum venit,cum scribit epistolam permissu superioris, non sua sponte tan tunia. A que huiusmodi occasiones virtutum exercend rum ac bene merendi, vel in rebus minimis. viaro religioso perfectionem aucupanti , noro

sunt praetermittendae, si ditescere spiritualibus diuiti j i

147쪽

Tr. de mi. diuitijs breui tempore concupiscite ut in tractatu de cura minimorum fuse demonstratum est. Et

sperandum est per hanc submissionem & obedientiam , Deum seriptioni epistolet benignius adfuturum , ut maiore cum fructu proprio & alieno, ac , si negotia tractentur, meliore cum successu scribatur. Postremo reprimitur cupiditas litteras mianus necessarias scribendi in eo, qui intelligit Superiorem pro illa facultate sibi esse adeundum,&suspicatur negaturum, quod postulaturus est. Nemo enim prudens tanti emere solet, quod p rum est illi necessarium.Quod vero declarauerint, multi ordines nomine litterarum, omne scriptorum genus, siue apertum, siue obsignatum; sue per modum epistolae, siue syngraphae aut m morialis conformatum ; grauissimas rationes limius declarationis faciendae habuerunt . Fraudi bus omnibus occurrendum peream putauerunt. Non minus in paruis schedulis, quam in magnis epistolis includi possunt negotiorum vetitorum tractationes ,& machinationes perniciosiae. Ac de quod nisi declaratio h*c emanasset, quiuis existimasset litterarum solummodo formatarum obsignatarunia transmissionem ae acceptionem esse prohibitam et

proinde schedulis, syngraphis, alijsq eiusmodi scriptis& chartulis negotia

vetita, periculosa, damnosia pe egisset . Atque haec de capite secundo satis

148쪽

Utile interdum scribere ac necessariim , vittas parce scribere tribus potissimum generibus

hominum. C-T. III.

ELIGI OSIS, vitae misis praesertim,

qui proximos ad aeternam vitam prom lienae, scribere litteras non debet esse penitus interdictum , quia nonnumquam utile, immo&necessarium eritivi enim per sermonem & coli quium cum ijs est agendum, sic nonnumquam per Iitteras opus est cum iisdem colloqui, de expedire dissicultates in animae salutisque negotis, ex ortas . Haec necessitas in sacerdotibus est,qui sunt proximorum saluti procurandae addicti, non iurimoribus, quos incumbere toto pectore in studi

decet. Sacerdotes vero , ut nullum negotium

quamuis pium expediendum suscipere debent, tane stitu Maiorum; sic litteras sine permissu eo-xumdem dareae accipere non queunti videmus Iitteras Ioanis Autlq valde spirituales extortas eia se ab ipsius calamo per hanc occasionem, quod ipse daret operam saluti aliorum; quemadmodum faciunt Religiosi Mendicantes,Clerici omnes regularesin reliqui viis contempla tione&actione temperatq. Religiosos antiquos non produco, quoniam notissimum est interdum scripsisse liti ras pro salute aliorum, ut perspicuum est de S. Hieronymo, Augustino, Basilio, Paulino, Gr horio Nagianχeno, Chrysostomo, Isidoro Peluisitori, Gregorio Papa, Theodoro Studita, Petro Damiani, Bernardo, Petro Cluniacensi, Gostrido Vindocinensi & alijs eiusdem bonqnot'. quietelo salutis alien qu moderata scriptione epistol rum minime abstinuerunt. Quinetiam videtur aliquando Deus miraculis comprobasse scriptio-

149쪽

nem epistolarum ad animae salutem institutam quod accidit in epistola, qua Sactus Bernardus r uocare conatus est Robertum propinquum suum ad Ordinem Cisterciensem. Rem mirabilem i narrat Guillelmus abbas vim ipsius scriptor. Cibuis. i. hei mimber defluens e nubibus membrana c. ita In quam Bernardo dicta te excipiebatur epistolarino madefecit. Utilissim sane fuerunt littere memoratorum lanctorum Religiosorum, praec piis vitae melioris plenissimae: unde fructum inis gentem , non illi modo ad quos eran t seripiat,tue ceperunt, sed etiam quicumque seculis posteri .ribu s eas legerunt: nec nos eiusdem utilitatis empertes sumus, cum eas lustramus oculis, & attenta consideratione animi degustamus,earum . d ctrina,& praeceptis pascimur. Is Secundum incita metum ad scribendum est necessitas rescribendi, cum prouocamur litteris ad scribendum. Nam epe litterae acceptae reseonsum exigunt adeo, vi cnaritas vioIetur, nila recrondeatur. Tum interdum recta ratio suadet, ut ad vitandam rusticitatis opinionem, respondere litteris cogamur . Vt enim male moratus h hetur is, qui amico voce interroganti de re aliqua re sciscitanti, responsum dat nullum ; sic rusticus existimabitur ille, qui calamo interrogatus, nihil Percontanti respondet: cum tamen vita spiritualis ac rei igiose virtutes morales spiritualibus su s.nietis . Sanctus Hieronymus innuit nobis huius .. .d T. viiij fugam, loquens de rudibus illis ae prinus mam . Italiae hominibus, quos Castos Ennius appellat, qui in dedolatis e ligno codicillis, aut in corticib.

arborum, mutuo epistolarum alloquia missitabat. Quanto magis, inquit, nos expolito iam artibus Munis

o , id non debemus omittere, quod idi sibi prastu rant , qud esses trat cruda ruiticitano qui humanistatem

150쪽

C. III. Causesicribendi s. rs. ras

tatem quodam modo nesciebant I Damnatur eadem

in respondendo taciturnitas a B. Ennodio Tici-

nensi Episcopo cum ait et Sicut damnum charitatis est ,primnm. vienti non dedicaresermonem; ita ' mulgata scriptioni mentium reddere, nec amicitia sua

Eet memor a s nec pudoris . Eandem ob causa et

Sancti Antonii magni discipuli, magistrum lio rati sunt, ut Constantino Imperatori rescriberet. Mitur rogatus ab uniuersis Fratribus , inquit San- s. Atiniacius Athanasius , ut christianos reges fuis litteris invita Sorefrigeraret, ne scilicet per flentium exasseraretur, an ad susceptas litteras conuenientia reser m. Darius Comes, ut ab Augustino responsum exprimeret, Aul. v. Christi Domini produxit exemplum, qui Abagam xo responsum non negauit. De hac Saluatoris pistola legatur Cardinalis Baronius in primo Caes.s romo annalium ab eo, qui plura de illa nostO mn, hi an cupitis is Tertium inuitamentum ad scribendum , est utilitate mista necessitas ad conseruandam Sc augendam, tum amicitiam spiritualem cum s Cularibus,sive extraneis; tum fraternam charitato cum domesticis,seu Religiosis Ordinis eiusde. Prima ratio ducatur ex Aristotelis doctrina, qui vere scripsit amicitias intermissione consuetudiniseADLs ei sermonis penitus dissolui: quae colloquio contra- ' i'

huntur inter praesentes & conseruantur. Verum epistolarum vicissitudo inter absetes vicem subit mutui sermonis inter praesentes. Hanc ob causam Ionatas Machabaeus misit nuncius & epistolas Romanis Ac Spartiatis dicens: Maluimns mittere ad vos renouare fraternitatem si amicitiam,ve forte alis ini efficiamur . vobis. Multa enim tempora trans rum, ex quo misistis ad nos: Et post, Candauimus stag. eis, ut veniant etiam ad vos , ct reddant vobia Uiuolas nostras de sanouatione fraternitatis nostr .R

SEARCH

MENU NAVIGATION