Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

αια Is AAcI CAsAuao Ni Conciliis , Anathema pronunciari in eos qui Sacramentum fidei suae temerassent, quod pro patriae statu vel conservatione Regiae salutis es.sent polliciti; eosque ab Ecclesia Catholica essici extraneos declarat Concilium , ut . scis, Toletanum quartum. . Adde quod legis hujus executio ita lente a Regiis ministris exercetur , ita molliter cper intervalla , ut vel illud ipsum fidem facere vobis de in it, inviis to Rege optimo , dolente ac gemente , fundi sangvinem, di quis te aliquando ex ea caussa fundatur. Quam multis in recusando Iuramento obstinatis semel , iterum, sepius pro graviore poena indictum exilium 3 Testis sit ille presbyter Raecimius , qui sepius

vitam cum accepisset donante Rege , & quidem semel petente nomine Regis Christianisssimi Henrici IV. ipsus Legato , viro praestari tilliino D. Fabricio Boderiano , accepisset autem ea lege atque omi- ne, ut vel in Angliam rediret nunquam ; aut si reverteretur, sciret sine, ulla spe veniae legis poenam sibi fore subeundam: mox contra fidem datam utriusque Regis ministris, viris amplissimis, reversus , & in

pervicacia sua etiam confirmatior repertus; tandem cum altero ejusdem sententiae de meriti presbytero, legi quam toties violaverat s tisiacit. Hir on illo R in strati et, qui nuper a Dominicano quodam ist-

hic, ut audio , sine suffragiis consecratus , & editollata veru ac

Λ orae M tym in taui e Equidem non crederem hominibus e

superstitione insanientibus tantum isthic licere, ut ejusmodi figmenta impune publicarent: nisi ipse mihi Rex Serenissimus eum libellum te vidit se ac legisse confirmitet. Quid i an id ergo agitis, ut omnes qui ubique gentium sunt intelligant, Viam vos novam in lum dc γρον μαθρον aperuille per rebellionem erga Principes , perfidiam , caedes, parricidia i Ar quanto major laus vos manereti si id potius ageretis, ne illis perire cilci nec elle, quos ubi perierunt magni honoris specie, magna cum omnium indignatione, assicitis. Hoc potius curaretis: de infelicium Anglorum conscientias liberaretis adlirictas vinculis , quae ipsis Cardinalis Bellat minus magis quam Pontifex Maximus nexuit. Agite, Prubale hoc a amelumam esse

Clitini moriam , fratrum .saltem v Oxiam , langiuinem,leti Nubate pi rt in re ad vos aliena, miterias. probatu veram charitatem& - ἰγχνα .M. μοῦ vobis non Melle. postremo i olite pati, ut RG SOrenissimus , quem ipsi HIrreticum dicitia Ag compa triet , frustra Vobis ad humanitatem viam prativit Ie queat videri:, cum in I nitoria dudum sua non alienum se ab eo fuit Ie ostendit, ni quo salu- ij suorum paterno asseetii consuleret, quae in iuramenti sormula duriuscule soliare viderentur , ca aut deleret Platae aut benigna inter

232쪽

pretatione molliora redderet. O bonitatis admirandae Principem :cujus sinceram charitatem dc στυμασαν si vos quoque imitaremini , mictum vestrae pietatis longe maximum sine controversia Ecclesia Dei seiret. En erit unquam ille dies, cum Vestrorum Praesulum co- is typhaeos , penes quine umma rerum . haec pia cogitatio occupabit Enimvero satis, ala, plus saris studio partium utrinque hactenus lyest datum. satis turbarum in Europa LXCiratum. Non hcie nobis D rni tris noster coelum repetiturus dedit maudarum . . Pacem ille nobis reliquit, pacem suam. Cur rejici Si cur jurgia e iurgiis serinias, & Aeconcordia Ecclesiae ne cogitari suidem.patimi1rλ QMiu εὐ-tius omnis boni auctorem totis animi viribus serio con Π- - - si , supplices illum utareremur ut quam nobis peccata nostra ad .. 4 . -

- emor Ecclesiae pacem. iptas ineffabilis miscricordi et raritas restituae. stimiram semet, atque i temum fi L m pzzstet. Γινοιο, γ G. V

Ie Fronto Ducaee, vir eruditiisime, & meum hoc de Apologia vestra iudicium, ut a sincero affectu est profectum, aequo animo accipe &in bonam partem interpretare. tum autem iesponsi hujus tarditatem occupationibus, valetudini & cupiditati meae ser acceptam , Omnia quae hic scripsi accurate cognoscendi. -λινα, ' Data ad M. metropolin Angl. A. D. V LI. Non. Iulii C I o I o C x i.

EPISTOLA CLXXI.

EIDEM.OUam promiseram epistolam,imitto ecce tibi , vir clarissime.

mitto autem editam,non ut constitueram manu mea descriptam.

Hoc non voluntate mea sed jussit Serenissimi Regis, in cujus potestate sum, esse rutam si mihi serio assixmanti credere non vis , candorem meum utique non nosti. At scit Deus . hanc Hille Minitio & semper mentem mihi. Neque vero te fugit, eos qui apud Re- dies vivunt, non ex suo pendere arbitrio sed alieno. - -m λα- ut in vetus poeta, Quum igitur ea scriptio mihi esset absoluta & regiae Maiestati ostensa , statim justiis stim id agere , ut quam primam Upis vulgaretur. deinde ubi cellare sui rivisus , iterum atque iterum repetita jussio est , datumque negotio illustrissimo Praesuli D. Archiepiscopo Cantuariensi , ut perficctet qnod Rex cupiebat. Ita liber est editus , in quo nihil te reperturum confido , quod queri posssis cum aliqua tua injuria es-la conjunctum. De re acrius fortasse aliquid esse dictum videbitur : sed cogita rei atrocitatem de quid tibi velint exitiabilis doctrinae auctores. Milii illa scribenti ob oculos semper est ver-

233쪽

22 Is A Aer, c As Au BONI satus Idmricus Magnus, cujus caedes est frustas ejus distis,nae. Apologetici vetiti auctorem prorsus ignoro.quisquis sit, sibi imputet, si quid inclementius putabit dictum. Nam quare desen-b dis tam perniciosum dogma. Nulla mihi cum vestr* societate ρου vata simultas intercedit. Colci iligi xici BonMB non amo, nequcis illis amari laburo. Si nemo praeter te mihi responsis, rus est, 1xtabit exemplum controversice inter amicos modeste agitatae. Si fuerit Rcinaescius, qui tanta petulantia in me est invectias tot locis, paratum est telum quod magna vi retorqueam. sca meliora uetusimmortalis. Tuam amiςitiam cupi' mihi manςre sartam te' πηυ manebul autem si scriptum meum comparaveris num ' κ κὐκ id genus aliis hominum , qui violim Augultinus dicebat , - struunt saliena melius quam propriameantur. Vale. Lon L V I U- ΚΔ

Uantum mihi voluptatis tuae literae attiiterunt, amicissime Laurenti , non aggrediar verbis tibi significare: neque enim si vel maxime vellem , possem tamen. Dicam veto quod res est. Cum cnim aerumnas prope intolerabiles veteris amici tam insignis nobis attulerit : par prope gaudium ex eo percepimus, quod clara esset facultas declarandi animi mei, & constantiae in purioris religionis professione. Etenim cum tantopere viderem laborantes τουσἔναναίας, ut salsos de nobis rumores tota Europa cvide hominum stubtiliam & vanitatem vide) disseminarent: non erat committendum riplus illis fuisse animi in tuitione salsarum opinionum , quam nobis in consessione verissimae veritatis , posset cuiquam Videri. Miram sane hominum s si homines sunt appellandi monstra ex mendaciis eon flata: impudentianii Quid enim fuit, unde hoc sbi de nobis persu 'derent 3 Proferant dictum aut factum meum et &culpae illos absolvam. Ε κ

234쪽

L IN GELS HEMIO.

CUm nuper Ianum Griuerum per literas rogarem pro nostra vetere conjunctione ut Codicis Arabici usum mihi impetraret quem noram in illa illustrissimi Principis vestri Bibliothee, semari, quo minus etiam a te,vir nobilissime & p stantissime, summis precibus id contenderem, non alia res me deterruit quam pudor quidam Sc δε--. Veritus enim sum ne parum intelligere tuas gravissimas occupationes videri possem, si midiorum meorum causa te intervellare sustinerem. Sciebam alioquin, tantum te isthic pro tua excellenti vimite gratia valere , ut unus omnium maxime posses, Velles modo, conatum hunc meum adjuvare. Didici postea ex iis, quas ad clarissimum Bongattam misisti, benignitatem tuam antevertisse petitio nem meam. Sic enim scribis, daturum te operam , ut voti istius mei fam compos. Ago tibi , vir sapientissime de humanissime, non quas debeo, fateor, certe quantas maximas possiim gratias: teque etiam Metiam oro Uursoque , t sic tibi de me persuadeas, humanitate hac tua adeo obvia de prolixaltacaptum me, ut habeas heic neminem , qui plus se tibi debere agnoscat, quam ipse faciam: aut qui lubentius praedicati me beneficii tui ingrati animi crimen amoliri conetur , quam ego sim nimirus, diis O Equidem si oratus a me passus esses exorari, magni pro eo ac debeo aestimarem: meque eo nomine aeternum tibi devinctissimum fimirum assirmarem. quid nunc cum ultro benevolentiam tuam defers,& operam pollicerist Sive igitur quod peto sum impetraturus, sive aliter eveniat, . ἡ γινιι re, advigilandum mihi intelligo . ne te judicii hujus tui unquam possit poenitere. Adjicerem preces iamrim tit: nisi confiderem flavere te studiis nostris, de nobis cupere et simul vereor, ne longiore scriptione in publica peccemus commoda. hoc unum si dixero, hnem faciam, illustrissimum & omni laudatione maiorem Principem', si petitioni meae annuerit , fidem meam laudaturum. Dens Opt. Max. Celsitudinem illius quam diutissime τῶ stauri, αμῆ, cujus est , velit concedere: idem. que te servet, & mihi amorem tuum. Vale. Lutetiae Paril. a. d. x I. Kal m. anno τῆ C I o I'o C I v.

235쪽

EIDEM. Nobilissime vir, si quas habeo tibi gratias animo, agere verbis in

llicitam , longum faciam, dc tamen minus omnino , quam quod sentio, dixero. Tu me ignotum , nihil unquam de te meritum , non solum tua benevolentia dignum judicastit sed etiam effecisti, ut illius fructum perciperem, Jc ante meas preces eiusmodi beneficium mihi praestitisti, quod nullis precibus polle me a te impetirare semper existi maveram. Enimvero alii aliis capiuntur, Sc ut ille ait, voto non vis Vitur uno. Tuum vero beneficium ejusinodi est , ut vix aliud vide rur potu isse in nos a quoquam conferri adeo ac gratum. In li-rerulis enim nostris Omnes nobis positae sunt volupi tes atque amaeni tates: quibus aerumnosae hujus vitae m. πικρά edulcamus. Spero autem ad studia nostra non mediocre momentum esse allaturum illustrissimi Principis Codicem Arabicum , cuius usum tua mihi benignitas im petravit. Ex aliis Arabum libris pridem mihi illius autorii nomen innot ueriit, quod liber Palatinus fronte praesert: sed an ille sit, quem Abi senae Interpretes passim laudant, nondum affirmare ausim: aliis ennim studiis impeditus adhuc fui, neque eum Codicem serio adhuc versavi. Brevi faciam propitio numine, dc statim illum ad vos i ut onmnes intelligant, fide ninil mihi esse antiquius. Vale praestantissime vir, & me ama, qui de sum dc sum suturus aeternum tuae virtutis admirator, dignitatis cultor. Madridi. III. Non. Sept. C IOIOC I v.

Gantum sincerae voluptatis tuae illae literae , vir praestantissime ,

mihi attulerint, quas ante menses aliquot accepi, puto non ignorare te. nam qui sine gravi causa occupationes tuas Vererer interpellare , dc scirem αει ν Bongamum brevi ad te scripturum, cum eo egi pro mutua necessitudine nostra, ut meis verbis quam ossiciosissime te salutaret, dc quantum hoc tuo non vulgari amore gloriarer , tibi significaret. Ex tuis cognovi etiam isthuc famam pervenisse de temerario quorundarn auiu, qui μυ-ario eQ, & nescio quibus parum validis machinis labefactare paulo ante fuerant

236쪽

saerant e nati, Equidem graviter accusarem ipse me, si ullius aut dicti aut facti conscius mihi binem, quod facere post et ipsis animos

aut spem ullam afferre , quali arte aliqua essemus. Nunc Cum testem Deum habeam πιι ρη nas meae, qua semper usus sum , cum

apud Regem ipsum,quoties de eo negotio verba mihi ab illo facta, tum apud omnes alios : demirari satis nequeo eorum impudentiam, qui flecti posse nos persuadere sibi audent. Sed nosti puto os atq; ----llius familiς. Accedit veteris cujusda amici mei exemptu, qui non con-:rentus ire se perditum, de me etiam eos sermones ubiq; jactaVit, quosn' Ore gratos illis, quibus sue non mutationis fidem facere cupiebati Hic igitur non dubitavit Sc pr sens & postea literis constantia nostram persepe sollicitare; aliisq; auctor esse, ut iac assidue facerent. Confido equidem in bonitate Dom. J. Christi, non masis aut hunc aut quemcunq; alium profeshurii in posteru, sive apud me sive apud meos, quam profecerunt hactenus. sed fero tame animo iniquislimo licet iam

menti edi illorum hominum, qui putant sibi licere quicquid libitu fue-irit fingere, ac pro vero apud veritatis ignaros, & qui me no habent nomirum, disseminare. De potestate mihi a te facta utendi adhuc Arabico libro, que beneficio tuo primu vidi, ago tibi gratias maximas. Omnino remissurus il lusui hoc mercatu, nisi prorogatu mihi tempus suisset. cu usus fuero,statim remittam: aut si propter rei dissicultate de occupationes lentior fuero, ad monitus a te, line mora fidem pr stabo pacto. Valα

nobilissime vir. Lut. Paris. a. d. v I. Κs.Mart. CIDI DC V. Veteres meas in

Persu recitationes, quas in auditorio Getae v. habui, nuper edidi: Opus tyrotubus elaboratu, non doctis, nedit tibi, qui doctissimus es, quia tum aliud nihil ad manum erat, quod tibi mitterem,& ita moris est, accipe quaeso i si ,quod mitto tibi exemplar, de *qui boni consule.

EPISTOLA CLXXVI. EIDEM.

FSiem fortasse veritus,vir sapientissime & nobilissime, eruditis oculis tuis librum obiiccxe, quem heic recent edidi: nisi cum ex

aliis tuis, tum maxime e noVissimis, quas a te accepi, certo cogno

vissem, non improbari tibi genium scriptorii nostronim. Nam qui Per sanam lucubratiunculam facias tanti, ne hunc quidc,opinor, ingenioli nostri foetum penitus aspernaberis. Ea spe mitto tibi, quae de Satyrica graecora & Satira Romana nuper scripsi: tenue,ut vides, argumentu Scscholasticq doctrinς. in quo tame tracta do mihi ipse indulsi,neq; proli- E e xitatis

237쪽

xitatis erimen resormidavi. Qui nomen oderunt hac interpretabuntur: amici fortasse id enim egimus, ut quantum per angustias temporis, quod nobis ip'praescripseramus, liceret, non multa missa saceremus , quae ad propositi argumenti illustrationem spectarent. Multi anni sunt , cum multos antiquitatis locos pati aut majori etiam diligentia illustrare conati sumus et sed admonet nox haec aetas ingravescere jam incipiens, ut hoc genus amoenitates , quae ne antea quidem nimis me capiebant, nunc etiam fastidiam. Quod ststili libertatem haberemus, testor Deum immortalem, vir nobilissime, nullum fore genus studiorum , quod meas omnes curas sibi vi dicaret , zii si illud, ad quod gravissima oratione nuper me hortabaris. Memini audire tape a parente meo viro insignis pietatis, optare se, ut minimum quid in eo genere potius praestarem , quam aliud quidvis in aliis literis , quantumvis πιλύων aut magnum. Haec illius vox quou- die auribus meis insonat: gliscitque indies in animo meo ingens desiderium symbolam aliquam eo conserendi : pudetque me , cum Vi deam, qua contentione mendacium multi eant defensum, non parem alacritatem Sc animi contentionem ad veritatis propugnationem pr mea virili a me afferri. Quod si aliis prodesse ea in parte non poss)mus: nobis certe ipsi non desumus, neque quicquam lubentius facimus , quam ni in cognitione π ho υ si v v μ λ IM quotidie proficiamus. At vir divinus Iosephus Scaliger, quantus etiam in hoc eruditionis genere elset, edito nuper in Serarium libro luculente probavit. Deum immortalem l quam multa tantulus liber rara, exqui

sita, ignota aliis continet Quid igitur de Commentariis Eusebianis sumus dicturi quo opere venerandus senex siccum ipse certavit , dc priores vigilias , si postet fieri, voluit superare. Et negabit quisquam

mortalium αισαρα non tu certe negabis 2

cujus judicium de tanto heroe lubens legi in vostrema epistola tua. At isti Amphitheatrorum nuperi scriptores, si veritatem non odis sent, & ασπονδον πιλερον illi non indixi flent, Scaligerorum nomen venerarentur cum omnibus bonis. Deus & illum & te Reipublicae literariae quam diutissime servet incolumes. Vale Lutetiae Parisiorum. Kal. Septemb. C1o I o c v. De libro Arabico illustrissimi Principis, eustis usuram mihi impetrasti, quod id effeceris, ut prorogaretur ἡ- raefixum utendi tempus, immortales ago tibi oratia utar de bona fide reddam.

EPISTO.

238쪽

EPISTOLA CLXXVII

EIDEM.PUdebat me nuper, nobilissime Lingeliuemi , cum leviculum

pene nugatorium scriptum tibi mitterem. Cogitabam enim, qui de qua gravitate Vir esses, neque putabam posse fieri , ut ad Satyro iumspectaculum sine aliqua indignatione descenderes. Magis puduit me, cum tuas legerem , quibus pro levidensi mulitisculo non secus mihi gratias agis, quam si palmarium aliquid praestitillem,& opus edidissem dignum in Minervae arce poni. Obsecro te, vir nobilisti me, quae haec tua comitas est Ego spem omnem meam in tua αροξ ponebam , quae facile veniam indulgeret temporis fortasse non optime positi et tu nos iis laudibus ornas , qtris nulla ingenii contentione sum unquam meriturus. Quid faceres, si eiusmodi ellet argumentum , quod pro se placere tibi posIct Z Cuiusmodi fortasse erit opus, quod prae mansebus hunc habemus. Polybium dico i in cujus editione adomanda prisdem sumus..Versio magna ex parte paucis mensibus iam profligataem Caetera brevi expedientur νύοι νῆ Θεω. Supersunt notae , ad quas dudum nos comparamus. Seriptorem enim magnum magno studio illustrare aggressi sumus: si modo vitam Sc otium Dei benignitas sit concessura. Nam quae nos pericula circumstent, vides. α profecto id agitur a nonnullis , ut clementissimi Regis beneficio uti diutius non possimus. Quod si aliquid ingruat, de pateat via, taciti in Germaniam vestram me recipere: saltem ut Polybii editionem ibi curem, tantisper dum Deus optimus Maximus certam aliquam mihi & meis sedem ostendit. Vale amicissime vir, de pusillum quendam libellum cis dies paucos a me rapectar quem vel propter genus argumenti non dubito fore tibi acceptum.hLutetiae Pariliorum III. Kal. Aprilis.

E IDEM.VIt nobilissime, musteum libellum, & vix dum praelo excusem

tibi ausus sum mittere amore tuo in me fretas : sed magis piet te , cui hanc qualemcunque opellam impendimus. Si alio loco essemus , dc alia de majora coit moliremur. nunc hoc saltem piae oble-

239쪽

13o Is AAeU CAsinii BONIctationis causa tentavimus. Si conatus probetur tibi de piis, qui iniesunt , non poenitebit operae. sed teneo henerosis imos Barones abiturientes. Vale igitur, dc me ama. Scripsi raptim Lutetiae Parisiorum x III. Kal. Quint. ci ocu L .

EPISTOLA CLXXIX. Z m EI DE M. V Ic nobilissime, nihil habebam, quod ad te scriberem : nee potuit tameti solenne hoc scribendi tempus silentio transmittere. Puto accepisse Ie pusillum libellum , quem adhuc musteum tibi omnium elimo misi. dubitarem, esset ne is liber cum meis tibi redditus , niti affirmaret . Bongari ius, esse illum a te acceptum. Spero non fu ille ingratum neque tibi neque aliis bonis hoc vel ut δειγμα nostrarum in eo genere lucubrationitin. Equidem illud certe sperarem me allecuturum, si quae meditati sumus, ederentur, ut qui me atheum vocat, apostata ille , Scorpius, Romanae meretricis leno impudelitissimus, alium esse me cogeretur fateri. Enimvero si essem atheus, Romae essem: quo fuisse me opimis conditionibus invitatum ne

ipse quidem ignorati sed perditi pudoris de oris .mpuri nebulonem misium faciam. Polybius noster propter pestilentiam , quae in urbenassὰtur, serius praelo subjicietur. sed satis cito, modo satis bene. Est enim prosecto dura provincia, & labor, ut quidem hae sunt vires,

plane magnus. atque utinam det Deus Optimus Maximus, ut hac cura λesunctio animi tententia, melioribus literis de cogitationibus totos dedere nos queamus. Vale vir nobilissime, Sc me ama. Bretoniae , septimo ab urbe Lapide. I v. Kal. Sept. CIII DCVI. .

EIDEM.SCripseram paucis ante diebus adre, vir nobilissime; sed discedente

a me amicum hunc meum, ut studiorum causa isthuc se conferret , non potui dimittere sine meis comendatitiis. est enim profecto dignissimus, quem omnes boni ament. Omitto incredibilem eruditione pari modestia conditam illud equidem pluris facio, quod puriorem religione palam non dubitavit nuper prosa teri, patris voluntate insuper habita: qui λεε no 2 maia, optabat tacito sensu veram pietatem coli. Non miror stigus optimi viri, qui multos annos P μυρον Ttandem succubuit infami illo anno L x x II. at zelum pietatemque filii admiror , & fausta omnia illi precor a Deo optimo Maximo. u nunc aegre impetrata a patre venia adeundi Academias Germaniae vcstrae. Ec propria quasi voluntate, sed de suasu etiam meo , ex omnibus vestram potitiimum elegit, ad quam se conferret. Sponser illi fui tuae benevo--lautiae: neque dubito fore ipsi ad tuam amplitudinem vel mea gratia

aditum.

240쪽

aaitum. ea est fiducia mea de tuo amore. Vale vir nobilissime: de iiiii 'grave est, an acceperis pusillum libellum, quem nuper misi, fac me ut

sciam. Breton. IV. Non. Sept. CIIII cv I.

EPISTOLA CLXXXI. EIDEM. Non dubito,nobilissime Lingeis hemi, quin Dionysius Gothoste-

dus, vir optimus de omni laude dignim mus, postquam isthuc a nobis est reversus, eos sermones tibi ex parte retulerit, quos de te dc multos Sc crebros, dum heic versatus est, habuimus. Nam de ille libentissime faciebat, ut tuas laudes de amore hi me commemorareta. dc ego non minus libente qua te observantia colerem,quoties erat ocCasio, ignificabam. Ex eodem etiam, opinor, didicisti, haec praesens qua aliquot jam annos Dei beneficio heic fruimur,quam sit dc omnibus suspecta,qui γυμ re sciunt--- .m M ea .Nuper adeo cum titubasset optimi Principis valetudo, in magno metu boni omnes suerunt. Ego vero γυ- ses cogitare jam incipiebam. sed affuit mox Deus, S salutem illi attulit, in cujus unius salii- te nostra omnium vertitur. Spero equidem adeo senestum Galliae diem nunquam me visurum: Veruntamen, si μη; Din secus evenerit, jam pene constitutum habeo ad vos, si modo pollum, confugere, de meo ac meorum periculo praevotere. sed mitto. Accipe vero, praestantissime Lingelfhemi, pusillum oppido libellum, sed elegantiarum ingens Polybium non tam cito misturus sum,quam velle. tu fortasse non nolles, non celsant tame operς: ego vero etiam sudo,qui describo ipse omnia propria manu,& omnia,que eduntur, folia corrigo. quid prodestipostquam liber fuerit editus, reperientur harpyae genus Stygium, qui peccata mea annotent,& nihil vidisse contendant. Utinam paucis eruditis candorem meum &-μαν probem. hoc si assequori satis est. Te certe cum paucis aliis, nobilissimeLingess- hemi,mea de benigne esse interpretaturum non dabito. Deus Opt. Max.det illudiem videre, cu tu pro conluminata e ditione totius operis mihi gratulaberis. idcq; te servet,& omni bonorutenete cumulet. vale Lut. Paris. x. Kal. Sept. c IIIIo M.

EPISTOLA CLXXXII. . i EIDEM.NEque mihi otium superest ad longiorem scriptione, neq; prosecto opus est, ut pluribus te nunc morer. habes enim vitu claristi mu atque optima Bongasium, a quo omnia de nobis poteris intelligere si quid nostra ad curam tuam pertinent. probari tibi F etci o σου Sca ligeri nuperum opus , non sane miratus sum. Videor enim tui palati aliquam habere notitiam. Exspecto cupide , quid parient Ee 3 novi

SEARCH

MENU NAVIGATION