장음표시 사용
241쪽
Is AAc I C As Au BONI novi vestratos nundinae adversus magnum heroem . nam cessare νουσωῆ-υα φηλ ἰ ν--- ου --. Diu est . cum persuasi misit . nullum ad hanc diem fuisse seculum, quo aeque illustratae essent omnes artes ac disciplinae r neque rursus, quo ita aperte Veritas oppugnaretur. Priorum seculorum miseranda erat barbaries dc imperitia. nostra hec qias ut scientia, ita malitia abundat. ignorantia enim pecCare Bellarminos, Baronios, Serrarios, nunquam adducar,ut credam. Illud
potius existimem: caecitatem hodie plerornmque esse& malae mentis justissimam sed moror te, vir amplissime, Vale de me ama. Lutetiae Paris. x v. Kal. C I I CVII.
AMplissime Domine , ex sermonibus optimi de clarissimi Bon-gusi non semes didici, qiue tua esset in suscepto semel mei amore constantia. nam dc mentionem benevolentiae plenam nostri facis , quoties ad illum scribis, & quantae tibi sint curae meae sortunae , clarisume demonstras. Ago tibi, vir nobilissime , quantas possum maximas gratias pro tuo hoc in me animo : quem ego nulla re esse unquam promeritum, nisi agnoscam & ingenue prontear, plane ingratus sim. sed non sum , mihi crede, ingratus ; scio enim, quod me honore hoc tanto digneris, tuae hoc totum esse Ἀηs mi , non meriti mei . scio quam sit mihi supellex culta : quam denique alius sim , a que tu me putas esse. Deum oro, obsecro , ut hanc naturae tuae bonitatem perpetuo suo favore prosequatur 1 teque inter tuos omni bonorum genere cumulatum quam diutissime praestet incolumen. Nos in suscepto opere quo possumus modo pergimus : etsi ab aliquot mensibus alacritatem illam prorsus amisimus, quae studia nostra plurimum sublevabat. Habuimus partem magnam fortunarum nostrarum A collocatam , quo etiam post obitum τη-mes parentis sororem adduxeram , de dotem illi quingentorum aureorum dederam. Sperabam enim non posse melius illi esse prospectum, quam si in ea urbe ipsam collocarem , quae mihi videbatur pietatis de charitatis esse domicilium. Dico invitus , sed vere : expertus sum no potuiste me deterius consilium inire. Nam de fortunas omnes meas amisi: de illa relicta vidua ab optimo marito , de de civitate M patria sua bene merito, i niquissimis litibus per annos x M. exasitata ,- Iandem rebus omnibus suis nudata, & ad mendicitatem, quod ad Matri i
242쪽
E O s T O L M 233 attinet, redacta, eum filia ad me perfugit. Homines usi in & seri, postquam omnia misellae bona absumserunt, me quoque vana spe lactarunt: qui dum exitum infaustarum litium soror expectat , aureos sere trecentos illi suggessi. Non potuit inhumanius, crudelius , iniquius cum illa asi. Jam mihi privatim sectas injurias si aggrediar narrare , longum faciam: dc animus meminisse horret. sed hae profecto
non accidunt quod eventus me docuit. Nam quum ea tanta j ctura rei familiaris gravius commoveremur ego stique uxor, non adeo propter pecuniam amissam , ut propter filiam, quam habebamus su- Ira modum nobis charam , cujus aetas nos admonebat, ut dotem illi trio pararemus : haec, inquam , cura post tantam cladem fortunarum nostrarum, quum nos ureret, ea nos Deus liberavit, erepta nobis filia natu maxima. quam propter singularem pietatem & eximiam indolem agnosce affectui paterno parens uterque vehementissime adamabamus. Deo filiam nostram stulte curet ex eo colligimus . quod mature ex hac Rce vitiorum illam ad se recepit. s . Sisi φ-, ι νωνέ , in vetus verbum, quod nos in ea verum extitisse confidimus in Dei clementia infinita & merito passionis Domini Jesu. sed moror te, amplissime Domine. Vale & me ama. Lutetiae Parisiorum v D. Eid. Mart. CII IDCVIII.
PAncis diebus priusquam tuas acciperem , praestantissime Lingels- hemi, sitit mihi super eo, quod tute scis , nepotio cum insigni
viro Buwinckhauno serium colloquium. Didici ex eo, ad aureis usque Serenissimi Electoris & aliorum Principum summorum rem pervenisse, neque ab eo consilio ipsos abhorrere. sic enim ille mecum eo de negotio est locutus, tanquam de re minime dubia ac plane certa & sam decreta. Respondi viro nobilissimo pro eo ac debui :non adeo Suffenum memet esse mihi , ut honore hoc tanto quam parum essem dignus, non probe intelligerem. satis mihi exilis atque angusti ingenii mei modum esse notum. Scire probe , opinioni huic de meis studiis concipiendae quinam illustrissimis Principibus auctores extitissent. Vereri me etiam atque etiam , ubi ad rem suerit ventum, ne praedicatsoni virorum mihi amicissimorum opera nostra parum omnino respondeat. Optare igitur, atque adeo orare me Viros illos praestantissimos, videant diligenter, quid agant, quoVe aut quor sum
243쪽
sin me vocent i neque committant, ut sui postea consilii ipsos. poeniteat. Mihi quidem certe neque optatius neque utilius temere quicquam posse contingere. unum namque illud esse studiorum genus, in quo solo jamdudum animus acquiescit meus: et si perincommode illud acciderit, ut otium & occasio dedendi me totum iis literis hactenus mihi defuerit. Fide , diligentia & ingenii contentione daturum sedulo operam , ut piorum & bonorum omnium judiciis, quantum Deus dederit, satisfaciam. Rerum porro nostratu eum statum heices se, ut honestam conditionem inter oblatam nullo modo repudiare debeam. Deo igiturOpt. Max.& eorii prudenti , qui rem inchoaticiat, totum hoc negotium me permittere. Haec summa est colloquii cum viro nobilissimo tunc habiti: a quo ita tum discessi, tanquam post paucos dies iterum de re eadem collocuturus. ita enim ille tunc temporis existimabat, ex eo itinere, ad quod postridie se accincturus erat,' post dies sex septem sese rediturum. quod longe aliter accidit: nam hic jam alter mensis est inchoatus, ex quo sumus una confabulati. Volui autem haec te scire unum fere mortalium: ut quid actum esset mecum,& quo loco res essent, quidve a te, vir excellentissime, dc ceteris eius consilii auctoribus & suasoribus expetam , non nescires. Nam equi dem non sustineo conscius mihi esse dissimulanti studiorum meorum , in eo praesertim genere literarum, infelicitatem. Qui nescio quo fato semper hactenus, ne melioribus & nobilioribus curissem ut Optabam, incumberem, sui impeditus. Videte igitur, ac serio cum omnibus vestris expendite, hujus incepti quis sit futurus fructus. Caeterum de conditionibus quae visa fuerint post alterum meum cum viro nobilissimo congressum, faciam te ut scias. Familiam mihi peramplam esse ne te quidem, opinor, fugit. sunt mihi, & sint, precor,tot liberi, quot Thesarum portae. Accedit nuperum onus sororis& filiae ex ea natae: quando ita placuit perfidis 'κ immanibus bonis mnibus suis spoliatam planeque nudam ad me remittere: ut taceam mihi atque uxori meae tactas ab iisdem illis injurias. quarum utinam
ponere memoriam aliquando possimus. Vale nobilissime atque -- plissime Lingelfhemi,& me, quod facis, ama. Lutet. Paris. CIDI DCVIII Kal. Sept. Polybii nostri contextus Graecus pariter ac Latinus ante mensem Dei beneficio est absolutus. nunc supersunt observatione&nostrae, quarum editio multos menses nos exercebit. multum enim sudavimus, ut duas nobilissimas disciplinas δ' nova dili-
244쪽
REdeunte ad vos Serenissimi Principis Legato, viro praestantii T.
etsi otio no abundaba, quin tam e te c5pellare, clat iis, Lingelfhemi, facere non potui. nam etsi diu admodu est,ex quo nihil a te literaruaccepi, non tame de tua in amore mei constantia propterea dubito. Silentii vero tui quae sit causa ex illa epistola tua intellexi, quam nuper ad eundem virum eximium scripsisti. Et didiceram jam paucis ante diebus ex sermonibus excellentis viri D. a Buwinckhausen, quo loco est et negotium ante annum sere institutum.Nec me sane fugit,quam dissicile sit eo rem perducere,quo spes erat polle perduci. video enim,quq id inceptum circumstent impedimenta. itaque Deo Opt. Max. rena permitto. De mco Polybio piget verba facere. sed operarum lentitudinem accusent oportet, qui procrastinatione mea offendentur. spero tamen cum bono Deo, non multo post Paschalem - Dis priorem tomum in manibus hominum fore versaturum. Quod si obtulerit sese occasio, non expectato altero mercatu, ut inter primos novum opus videas, pro viribus enitar. Utinam modo tuis oculis eruditis dignus labor noster videatur: nam sivecum me respicio, sive cum aerumnarum venit in mentem, quas interea loci pertuli, dum hoc inceptum urgeo, subit vereri , ne infelicitatis meae in meis scriptis nimis multa veitisia alte impresia appareant. Quicquid hujus sit, animus certe bonus fuit, & cupiditas ingens bene de literis merendi. Inter adversa mea pono cum primis nuncium prope mihi funestum de obitu F σοσμγςs Scaligeri. O tristem & luctuosam mihi mortem l amisi amicum aut parentem potius alterum, mei amantissimum. amisi de praesidium de dulce decus meum. Vix sum apud me prae doloris magnitudine. itaque nonis sum profecto , qui prius eram : neque ea alacritate , qua prius solebam , literas nunc colo aut curo. Accedunt aliae item curae & solicitudines longe gravissimae: quas te ex sermonibus D. Legati quam verbis meis malo cognoscere. Unum hoc addam, teque orabo, ut ita de me tibi persuadeas, nihil unquam iaciente Domino Jesu commi DLirum me, quo meam conscientiam putavero esse me offensurum. sed moror te. Vale. Lutetiae Pariliorum. x I V. Kal. April. CIoio CIT.
245쪽
EIDEM.Polybium & AEneam mea opera hic editos tibi mitto, vir praestan
tissime. spero fore munus non ingratum : nisi tamen quidam rumusculi, isthuc ut audio delati, tantum apud te valuerunt, ut 'mum a me animum abalienarent. Dolebo, si ita est, dc jure optimo sortis meae infelicitatem praedicabo: qui fortunas meas scelere quorundam e nostris amiserim, amicos autem astu aut vanitate τλ . m.
ξήραν. Quis me vivit infelicior l, κ μ & Romanenses variis artibus ex aequo me inserunt. sed isti digniores venia, quos in me nihil irritat praeter caussam religionis. Non puto ita leviter in animo tuo su datum amorem mei, ut futiles rumores de me sparsi potuerint eum labefactare. Moveor tamen flentii tui diuturnitate, quod vereor ne aliam praeter occupationes tuas caussam habeat. Ego, vir clarissime, a puero sic vitam institui, ut bonis probatum esse me cuperem, malis ne nonim quidem. Ad hoc propositum cum omnia semper mea dicta sactaque retulerim, si effugere tamen calumnias non possum I solabitur me conscientia mea, & multorum probitate excellentium virorum xempla, qui malevolorum Virulentas linguas vitare non sunt quiti. Sed redeo ad Polybium. que velim sic a te legi,ut ab eo profectu, cui dolor ex variis causis ortus, si vitam, si otium de praesidia necellaria fuerit deinceps largitus . ,ιο--, meliora Memendatiora non veremur polliceri. illa enuat , ut potuerimus: haec sent, ut potuimus. Me jactitra rei familiaris N κ accepta ita affecit propter in meos, ut etiam studia literarum aliquando averser & odio habeam: quae me sibi mancipatum penitus dum tenent, injuriis hominum saciunt opportunum. Vale vir nobilissime Lutetiae Paris. Non. Sept. C I P I D C I X.
EPISTOLA CLXXXVI I. e I D E M.
DIu est, cum nihil de te, vir amplissime, intellexi. ego quoque ne
ad te scriberem , per varias occupationes meas factiun. Nam si nescis, hiems mihi per lummos cruciatus transacta, non corporis quidem, sed animi. adeo gravia mihi certamina pro ea re, quam Omnium
246쪽
E v I s T O L AE. 237 habeo charissimam , suere subeunda. plane singulare satum meum est. alta pace fruuntur omnes ad unum, credo, Galli: ego unus diem nullum quietum ago. urgeor enim dies noctesque ab iis, qui me propter nescio quid literarum amant, & qui opera mea in hac Academia uti avidissime cupiunt. Quid ego commemorem, quibus machinis ma ximi viri negotium sint aggressiὶ nee desunt ipsis post argumentatio nes alias etiam rationes G quas ipsis suggerunt illi , qui meas fortunas diverso injuriarum genere attriverunt. Vident aerumnas. quas ea res mihi quotidie recentes parit. vident de probe cognoscunt meas difficultates omnes, de quam sim ab omni spe auxilii nudanu. hoc illos in spem erigit: cum praesertim certo sciant, in suo favore omnes secundum Deum spes mihi esse sitas. Adfuit hactenus pugnanti Deus &, spero, erit. Quem equidem ααα Hως Oro , ut priusquam adversus conscientiam aliquid audeam, s. μη γ ex hac mihi aerumnosissima miseriarum valle me auferat, & in libertatem asserat. Oro eundem, vir praestantissime, ut te servet, & annos tibi largiatur Nestoreos. Vale.Lutetiae Parisiorum. X. Kal. April.
Iu est , cum cessat inter nos mutua scriptio , praestantissime L -- gelihemi, atque ego fateor a me principium cessationis extitisse. qui acceptis a te literis de gravissimo argumento , dum Occationem capto serio respondendi , ecce de repente nefario parricidio tollitur Magnus Henricus. Me vero is casus ita perculit, ut in ejuS recordatione de doloris sensu perdiu animi mentem totam habuerim Occupa tam . Secuta est mea in hanc nobilem insulam prosectio: cui cum pau cos mcses demasse,evenit longe aliter.Quid multes permissuChristianissimi Regis & Reginae matris vel penitus vel certe ad tep Pone letuum factus sum Anglus. Credo equidem, Sizυιτ
lim sine numine profecto Rex Serenissimci, simussim Vi dprimus, &, quod vispra omnia est. Icomplexus. Scio & fateor ingenue, in me nihil esse gratia, his beneficiis. quo magis Deo optimo Maximaccepta: cui honos sit & gloria c. ta est, me Reeti, qui omnibus doctis& piis gratum reddidit. Faxit aciem , ut meae in his terris morae exstet olim monumentum 1 pli grMum
247쪽
133 Is AAcr. CAsAu BONI Omnibus acceptum. Caeterum in rebus alioquin laetissimis φιὼ οἰ-- qm mco illud me enecat, quod a libris meis tamdiu absum: Si spero quidem, illos huc allatum iri: sed multis de causis spissism hoc negotium est. Iacent igitur curae Polybianae, dc fortasse aetemum jacebunt. neque enim hic satis commodus ad illa studia est locus. itaque tot vigiliis exanclatum opus in magno jam periculo versatur, ne perpetuis damnetur tenebris. hoc me angit supra modum. Fiat tamen etiam in haere Dei voluntas. Interim ne plane sterterem,per Iesultas est factum: qui
occasionem mihi praebuerunt publice illos brevi scripto compellandi. id scriptum scito brevi prodituria in lucem, Sisi atq; ide statim
ad te, si ulla ratione possu. Vale. Lond. v II. Kal. Mar. L Lil cI I cxi.
OUod tuis serius respondeo, praestantissime Lingeli hemi, partim
inopia tabellarii factum, partim occupationibus Sc morbo , qui me aliquandiu vexavit. Augebat vim mordi Uritudo animi propter diuturna solitudinem meam. Solus enim meoru cum parvo filio, qui literis dat operam in Gymnasio Elonensi, in Anglia adhuc sum. Uxore postqua omnia ad iter pr parasset, morbus. filiae longus & difficilis detinet. Accedit alia calamitas, quod bibliothecam meam huc transferri nisi ex parte ReginaGalliarum non patitur: quq sic me cocessisse aitSerenissimo Regi, tanqua aliquando repetitura. ita mihi & libris & cha tis caredum meis: quod mortis instar mihi est. Na quid commentariis Polybianis fiet, quid aliis tot vigiliarum lucubrationibuti omnino res meae ita impedit; sunt, ut solus Deus illas sit expediturus. Detinent me hic caus gravissim : Rex sapientissimus, eruditissimus, qui sua ben
Volentia no vulgari modo nos est amplexus: amicitia & consuetudo cumaximis Theologis, quos hic inveni mei amatissimos: metus ne artibus Lojolitarum res turbetur in patria. Omitto alias causas istis non levio iv amor inceptorum operum, qu*nulla spes est posse iit c perfici, angit me invii noctesque, niti quod Gcogitationes meas in Deum illius divine providentiae me totum permitto. Est hic votum & spes bonorum, posse fieri, ut brevi occasione quadam insigni multi huc veniant ex illustri Senatii nostro, de Serenissimi Principis Palatini Consilio. Ego huic publico bonorum voto privariim hoc meum adjicio , ut inter mittendos tu quoque censearis. qui si huc veneris, & ego tuo colloquio frui potuero,
248쪽
sum mihi adeptus videbor. Scripsi nuper de libello a me compone- do. eum scito pridem fuisse Regi maximo traditum: qui nunc quoque in venationibus suis comitem ipsum habere Voluit. spero te, cum leges, non improbaturum. Vale nouit illime vir, & longe praestantissime. Scripsimus raptim ad Eliam, in suburbano Episcopi Eliensis , qui Torturam Torti scripsit S alia. Cui Viro utinam Ecclesia Dei plures similes haberet Praesulest Iterum Vale, & me ama. Kal. August.
EIDEM.Uum mihi significasset D. Le sieur, scripturum se isthae . &meas simul curaturum: nolui commitere, quin ad te pauca, vir amplillime, exararem. Scito igitur tuas Kalendis Octobris datas, nudius quintus mihi esse redditas et easque me summa cum voluptate legisse, & quia heta de te narrabant, & quia tuae constantiae in suscepto dudum amore mei testes luculentae erant. Oro Deum immortalem , ut te quam diutissime servet incolumem , tuumque hunc erga me animum velit esse perpetuum. Mihi bonorum , doctorum, Ecquod septa omnia est , vere piorum amicitia nil quicquam potest accidere jucundius. Te vero, praestantissime Lingsshemi , quanti Ipse sectam , & mutuus noster amor quantam mihi iucunditatem afferat , omnes mei familiares norunt. Vtinam existat occasio , quae tibi huc veniendi necessitatem imponat. scis quid intelligam. Ego multos hic singularis pietatis viros novi, qui id vehementer cupiunt. Verum id Θ --. Ex tuis cognovi , de meis studii, sollieitum te esse. quo etiam nomine ago tibi gratias immortaleis. omnino postquam huc veni, priora mea studia jacuerunt.Annum amplius integrum familiam & libros expectavi. Tandem venit uxor cum liberis & librorum tertia fere parte. totam bibliothecam meam au ferri non permisit Regina. ita partem aliquam habeo , plures desidero, dc fere magis necessarios. Accedit, quod Vita, quam nunc vivo, aliis me curis occupatum tenet. plerumque enim Regem sequi cogor & alia meditari. Edita nuper est epistola nostra ad Frontonem, quam dudum misissem, si fuisset,cui darem. Nunc aliud scriptu absolvi, quod si tuas in manus veniat,gratum erit sine dubio. sed ea scriptio, Tu Regis suscepta, vix ederiir. Occalionem & argumentum alias tibi
exponam. Vale vir praestantissime, & me ama, qui te ex animo veneror. Londini. v. Kal. Dec. CIPI DCx I.
249쪽
ACcepi literas tuas nudius quintus, vir amplissime. Dolui morbo
te podagrico sutile implicitum: ac flatim Deum oravi, ut hoc
te incommodo liberaret, aut cruciatus saltem levaret. Caetera in epistola cita voluptatem mihi non mediocrem atrulerunt. Gaudeo enim tibi, viro tanto, probatam esse epistolam ad Frontonem. Non omnes probant, scio, meam in scribendo moderationem. sunt enim homines, qui praeclare de Ecclesia Dei meritos se putant, si ea scripserint, ruae nemo εξώαντ-ι sit laetarus. Nam cum sint multi inter Ponticios viri optimi &-, vix tamen aliquem reperias tam patientem, qui maledica aut sarcasmis & convitiis plena s cripta legere semet. memini divinum virum Thuanum, quum illi saepe quo ruriciam e nostris scripta commendarem, solitum relpondere , non posse ferre se illos, qui genere scribendi plus destruerent, quam doctrina aedificalent. Quod si Deus immortalis,cujus gloria scopus est mearum lucubratri Cularum, coepto operi faverit, videbis brevi Animadversiones meas in Baronii Annales, quibus ad illa omnia respondetur , quae finxit ille vix Romanae potentiae amplificandae studio. Putavi optimum sinu , ut
ad certa capita referrentur , quae in tomis Annalium merentur reprohensionem. sitscepi jam Si- illud caput, quod inde Papae inspiri malibus & temporalibus potestate. Duodecim tomis totidem libros Oppono: neque inlaetiim quicquam relinquo. Pudet dicere, quas fraudes viri gravis deprehendam, de quam frequentes. Sed mihi propositum est ita stylum temperare, ut modestiam meam omnes sint laudat
ri. Nihil ego fingam in odium Pontificis, quod fit a multis quoti
die: nihil detraham judicio veteris Ecclesiae, quam toto affectu Ven ror. neque tamen omittam aliquid, quod jure poterit culpari. GrUorium vero v I a. ut Stygium suis coloribus describam et prorsus que Deo propitio testatum facia, veritate nil mihi Hinc antiquius. adsit . modo conatibus meis propitius . ita; m M. Accepi a veteri amico Gu retino, qui Lutetiae est, repeti librum Arabicum, quo sum usus beneficio tuo. Scis partem maximam librorum meorum Lutetiae adhuc herere, in dolia consectam. Ego, cum ab urbe discessi, prorsus habebam persuasum, intra paucos dies fore me rediturum, sive in Angliam redeundum soret, sive non. Ex eo factum, ut alienos libros a meis non se ungerem. Brevi, ut spero, certum erit, quid me sit futurum; ac statim
250쪽
rim librum illum Guererino tradam : aut, si res trahatur adhuc, jubebo meos, qui Lutetiae sunt, solvere dolia, & petitioni vestrae satisfacere. neque enim is ego sum , qui velim bis ta me, quod alienum est, peti. Oblecro te, vir nobilissime, brevis temporis usuram mihi concede. non fallam fidem .est Vale & me ama. Londini pro pridie Kal. Mart. CIO IOCx II. Excidit mihi ad ea respondere , quae scribis de nupero scripto quodam meo , nondum publicato. ita est, ut contieis: respondi illi epistolae. Cardinalis, qui nunc parat re scriptum, in secessu ad urbem. itaque nostra nondum eduntur, quam do Cardinalis factam se invito epistolae suae editionem Vulcano tradi dici si res differtur, curabo exemplum ad te mitti, quo uteris ex animi tui sententia. Mitto tibi exemplar epistolae ad Frontonem missae ;prius, si nactus suillem, qui deserret. Gaudeo isthic esse editam, sine epistola, quam ego pro mea non agnosco. Scripsi quaedam in eam sententiam , sed non eo fine, ut ederentur. nihil tamen scripsi , quod Rex non viderit. Audio esse Lutetiae editam aliam epistolam meam ad Frontonem, qua editionem excusabam. ille, ut accepi, hoc aliorsum
trahit, & mira fingit. Utinam prodeat illa epistola, parata est responsio, quam Iubentim me sis lecturus. Schoppium adversus me scribere, ut illam epistolam ad Frontonem confutet, significatum est. s adversus
illum Alastorem calamus erit sumendus, Vereor, ne omnis moderatio nis statim obliviscar. odi enim hominem ει. P.
A Mplissime vir, binas a te paucis diebus accepi. prioribus erat ad- iunetiis liber aureus adversus Bellumini scelestissimam proRomani Papae imperio disputationem. posterioribus carmen adsunxeras, quod ego nondum Iegi. scribere enim haec parabam, cum ille fasciculus mihi est allatus. Ago tibi, vir praestantissime, quantas possum maximas
gratias, maiores acturus, cum auctorem masculi illius scripti indicaveris. Non sum curiosus alieni arcani: sed me ita cepit eius libelli lectio, ut statim cogitare coeperim, quis illius auctor. Fit enim nescio quom do, ut quorum gloriae favemus, eos propius nosse cupiamus. Appa ret hominis Galli esse eam opellam I quod si quaedam non obstarent , auderem pronunciare τοῦ Bontarsit ingenium de genium me agnoscere. sed, ut dixi, propter nonnulla haereo, de hela.. Quisquis sit, opto
illi omnia lata, ut similibus scriptis saepe rem publicam Christian