장음표시 사용
381쪽
3 1 Is AAe.r CAs Ara a oces iapud me est. caeterum, si quis me nonnullorum hominum siti item arbitratur νον α πλεν . νς α ιν . neque ille me novit,& ego ejus amicitiam, libere loquar, nihil moror, Quid multa. nemo opinor est, quin sciat quae studia profiteamur , quatumve literarum notitia Regi Christianissimo innotuerimus. De his qui volu rit cumque meCum agere, gratissimus semper fiteriri nam neque ad discendum ullam ducimus aetatem seram , de ad docendum nulla potest cuiquam propensior ei Ie voluntas , quam mihi. Sed moror te. Unum illud adiiciam , teque per eam benevolentiam quam ultro quc est tua humanitas) α detulisti de praestitisti mihi, obtestabor , ut scriptionem hanc aequi bonique consulas. Ego Dominum sessim toto pectoris affectu veneror , ut quas in te collocavit ingenii dotes excellentissimas , eas ad conciliandam Ecclesiae ipsius pacem constanter reseras. Vale , illustriissime Cardinalis dc me, quod facis, ama
ILlustrissime Se reverendissime Domine,videor mihi usu rerum atq; experientia magistra didicisse, nullum cile tantum malit, ex quo, aut cujus saltem occasione, bonum aliquod nasci non possita atque ut dici solet, mel generare sel, sic non absurde aliquis dicat, e selle mero morum mel interdum existere. Ne aliunde argumenta retam ; set purum putum erat , idque virulentissimum, perditissimi nebulonis scelesti Isimus liber, qui primum materiam mihi praebuit ad illustrem tuam dignitatem Serenissimi Regis jussia scribendi. Tuae vero binae lite . quas ad me pollea ex occasione illa dedisti, singulari comitate , humanitate, atque prudentia conditae, niveum candorem auctoris praese serentes , quovis melle dulciores mihi fuerunt. Q are neque ego Regi optim ode sapientissimo tuas ostendere, ac legendas exhiberosum veritus : de Majestas ipsius, quum non omnia in illis neque enim fieri aliter poterat in probaret; utramque tamen epistolam tuam non gravate neque illubenter legit. Gratum ipsi vehementer suit, unum saltem aliquem vestrarum partium Theologum sibi innotuisse, virum primarium, sui rimae dignationis, summae eruditionis. qui ad hodie narum controversiarum tractationem placidum de mansuetum ingenium possci adserre. Nam quo spiritu plerique hodie agantur qui us
382쪽
ejus argumenti libros edunt, vel illi tot numero scriptores abunde probarunt , qui Apologiam Serenissimi Regis hactenus oppugnarunt. Omnes enim, si unum aut alterum excipias, mendaciis, maledictis de convitiis miseras chartas implerunt. Praecipue vero illa' verba posterioris tuarum Regem sincero pietatis zelo flagrantem delectarunt , quibus spem facere videbaris , amicam hanc de rebus ad religionem spectantibus communicationem fructu non carituram. Quod ut mirandum in modum Regi placitum est , quemvis laborem liac mercede parato subire , quamlibet aerumnam perpeti : ita deficiente hac spe, cur aut ejus Majestas, aut tua Dignitas sibi negotium facesIant , iusta causi i nulla fuerit. Speio equidem si in hanc curam serio tua praestantia incubuerit, cilecturum te , cum auxilio D E I Opt. Max. qua auctoritate es inter tuos, dc ingenii atque doctrinae fama apud omnes , ut non poenitenda aliqua utilitas ad Ecclesiam Jesu Cluilli ex hac mutua iciiptione perveniat. De Serenissimo vero majoris Britanniae Rege , in cuius aula annum jam integrum dc eo amplius egi , ausim tibi spondere , de omni alleveratione confirmare, ita animatum illum esse , ita rationes totius vitae tae illi comparatas . ut studio pietatis nihil l psielse antiquius facile omnes intelligant. Non privata negotia, non publicae regni curae ita solent Majestatem ipsius allicere , ut immenium quoddam desiderium res religionis omni ope atque opera pro movendi, & quae maxime cogitatio Regem triatum decet, ingens cupiestas concordiae inter dissidentia Ecclesiae membra , omni recta atque honesta ratione procurandae. Atque hanc Christiapo Principi convenientissimam lollicitudinem Rex piissimus non finibus imperii sui, qnam vis amplissimi, circumscribit: sed memor Defen' brem Fidei audire te, etiam ultra orbis siti limitis, non animi curiositire , verumteteli vehementia , putat sibi hac nus elle exicndundam , ut de regionum aliarum Ecclesiis sua prudentia Se Maiestatis auctoritate ii occasio detur, commodet: sibique religionis Chtistianae conservationem praecipuae ςsse curae Deo de hominibus in dies μει dat testatius. Nuper adeo & illo ipso tempore, quo tua: li terae poste
riores limi ipsi a me ostensae , hujusce animi sui grande documentum Majestas ipsius dedit 1 quod bonis piisque hic omnibus metitillime & probatum & laudatum , ne tibi quidem , illustrissi
me Cardinalis , cognitu futurum est, , uti spero ,s iniucundum Nam quum certiorem per literas Regem fecisset illustritumus reverrendiissimusque Praesul , Dominus Ariai tepilcopus Cantuariensis , pervenille ad manus suas , allatum. nescio unde e Germania , laut
383쪽
:- Is Α Λe IN C As An BONI Belgio librum, quo doctrina contineretui de natura Dei, novi, rer- verta, & cum antiqua fide Ecclesiae Catholi ex in nonnullis pugnaris;
roga: Ictque eius Majestarcii , ut ad reprimendum malum recens exor-riim, veri Desensi, ris Fidei gelsi exerens, aptui Magistratus ditionis in hiis, ubi auctor libri degebat, intercederet; peteretque ab illis, ne doctritiam adeo in Ecesesias, & scholas suas pater nitar introduci, neve haec profana novitas ejus inventori maneret impunita: Rex literas illas descendenti sibi e rheda post longam venationem redditas , de librum limul notis obelisque vigilantillimi Antistitis consolium, ut semel Eccepit, negotiit m line mora sibi cognoscendum duxit. Ac licet corpus ipsi e labore de inedia langueret; quod coeperat tamen agere, uno tenore dc calore perfecita neque ab Uliantibus proceribus cm- rari potuit', ut rationem sui ullam prius haberet, quam re tota dium ullumque considerata cuin reverendi i limo Episcopo Lichfeldensi aliisque e clero, & penitus perspecta, quod suarum erat paritum , dc pietas iubebat, accurate prael titillet. Liber damnatus est, exemplaria iusta comburi, cum in urbe metropoli, riim in utraque Academia,
quod δc postea faetiim:) literae gravissimae ipso Rege dictimae, ad rogium Legatum eo loci commorantem scriptae , ac statim milIae, judicii quod de nova doctrina Rex de Ecclesia Anglicana fecissent testes: simul addita mandata de appellandis ea super re Magistratibus. Viderint illi , ad quos ejus mali tollendi cura proprie pertinet, quam Deo immortali rationem suae cellationis sint reddituri: si, quod fieri posse non existimamus, neque sponte sua, neque post exemplum tam insigne, Veritatis patrocinium quanto par est studio & ardore susceperint. Rex Jacobus ad primum rei nuntium sic est commotus, ut nefas ingens se admissurum crederet, si necessitati corporis aliquid prius ii dulgeret, quam pietatis hoc ossicio plane esset perfunctus. Non dubito, illustrivi me Cardinalis, quin sinum illud sis ipse probaturus impente & praedicaturus. Ego non ut Regem apud te nunc laudarem . quod erat gestum narravi; verum ut scires quam sit priscae fidei tenax , de dogmatum verae Catholicae acris atque animosus defensor is,quem viniorum Catholicorum plerique censeri aut dici Catholicum non serunt; multi ne Chri lii im quidem. Regi primo visa inutilis de appellationibus contenrio, dummodo rem teneas; quod facere se, Moptat Maiestas ipsius, & in Dei misericordia plane confidit. quoniam tamen vulgo homines privationem ejusmodi appellationum, rei ipsius
privationem esse de carentiam interpretantur : non solet Rex neque
Onlultum putat, injuriam dissimulare. De appellatione Christiani
nulla ei tecum iis, nulla controversiai neutra enim epistola tua hunc eic 'i . titulum
384쪽
t E: PII s T O L R. 37stitulum negavit conlpetere . de Catholici titulo qu stio jam est. Priore enim tuarum Postquam ci qua excellis diuendi facultate significa se ses, in magnae Britanniae Rege maximi te Principis ideam agnoscere numeris omnibus abseliruam ; ad extremum illam exceptionem adie cisti, si ad caeteras animi dotes, Catholici nominis gloria accederet ἔ& quum Regis iussit essex responsum , non polle ei titulum illum denegari, qui tria Ecclesis Catholicet Symbola, Concilia quatuor Oecq-menica prima agnosceret: qui ide Omnia crederet, per quatuor pri morum seculorum seriem greditat, ignquam ad salutem nec ossiaria
patum tibi hac responsione latas factum este, posterioribus talis accurate & subtilixer sci iptis ostendisti. I Iuste literas a Ser. RUς raptim, aut velut in transcussu lectM fuisse, . nolim existimes: nam & totas legit momen a rario num mira animi aequitate & puciditato ex. pendit. l Quod autem det post lectam quidem responsionem tuam , priore. sententia discedit, neque propterea minus Catholicum sui et Iegratia Dei fretus confidit: voluit ejus Majestas , ita statuendi quas rationes habebat, tibi non esse incognitum. Accipe igitur Cardinalis illustrissime, ad posteriorem epistolam tuam breve responsum : quod ei ore ipὶ Ser. Regis exceptum, scripto cumplecti, & ad te mitte- te sum jussiis. Non petam nunc a lici, ad haeς legenda eam adhibeas aequitatem, quam Rex lad tua eogia nudat: mihi enim latis nota est tua eximia prudςnti , & omni laude dignjssima moderatio. Univerta posterioris epistolae disputatio duabus constat partibus. Pitote quinque observatione in medium afferuntur, quae thesim istam ; Cucolici amstatio rumini denegaripotes, qui tria Symbola admittat . A solorum, NMemini, Athanasianum; qui item quatuor Oecumenica Contilia prima, Nicenum, Constantinopolitanum, Ephesinum, ω Cha edouens iis immo qui omnia i dat, primis quatuor Aulis erisIimata ad saliuem exeditumo stria ; illustiant &iquomodo accipi debeat, ostendunt. Haec the
sis in Osponsione Regia locum propositiQnis majoris obtinebat. At, tela pars adversiis hJpothesin siyς astumptionem,quatuor affert M.
N Omen C Ua i non simplicitersidem denotassidetiam communionem tum
Erelisia Cauolica. Icciuo ineres noluerunt Catholicos appellari eos. qui a communione Ecclesia recusissent, lisu Mem retinerent. . Vuam erum esse Eccle favi Calliolicam, extra qua dem c sacramenta babere aliqvu potes: falatim non ses. In eam sententiam afferuntur multa e B., Augustino.
385쪽
CRedere Ecclesiam Catholicam , de credere communionem Samctorum , ut res diversae in Symbolo Apostolorum distinye p nuntur. Ac videtur prius illud eo potissimum fine insertum , ut disci imen statueretur inter sudaicam Synagogam , de Christianam Ecclesiam a quae non ut illa populi tuaius finibus erat circumscribenda : l ed longe lateque per omnes mundi regiones spargenda. Quare satis manifesta xatio non est , eur hujus observationis initio dicatur Catholici appellatio communionem denotare. Sunt quidem duo ista coniunctillima , diversa tamen , sicut ostendimus. Credit vero Rex simpliciter , sine suco de fallaciis , unicam esse Ecclesiam Dei &re de nomine Catholicam, sive universalem, di to diffusim mundo'; extra quam ipse quoque nullam salutem debere sperari astirmat. damnat 5c detestatur eos', qui vel jam olim , vel postea , aut a fide recellerunt Ecclesiae Catholicae , re facti sunt Haeretici, ut Manichaei; aut a communione, de saria sunt Sehit-matici, ut Donatis ς ud verius quae duo praecipue hominum genera, omnia illa sunt a S. Aliguilino scripta , quae in irae obtervatione asseruntur. Laudar eriam Rex piorum Epitcoporum prudentiam . qui in I V. Concilio Cuthaginiensi, ut hie vere obsecvatur, foramulae examinis Epistoporum tuterrogationem superlate re ad ecerunt. neque ignorat Rex multa saepe vetereis Ecclasi in Patres imi--
fecisse , pro bono pacis, ut loquebantur,i id est', studio
conservande imitatis, ac mutue communionis abrumpendet metu.
Quorum exemplum se quoque paratum esse prὼfitetur aemulari , Miectantium pacem vestigia persequi ad aras utque, hoc est, quantum in hodierno statu Ecelesὶe t aer conicientie Duegritatem licet 'nemini enim se mortalium cedere', aut in dol re quem capi gr1vissimurie membrorum Ecclelie distractione p quam pii patres tantopere stat
abominati : aut in cupiditate qua tenetur , communicationem hahendi cum omnibus, si possiet fieri ς qui membra sunt mystici cose poris Domini nostri Iesu Christi. Haec quum ita sunt , existimat nihilo tamen secius Rex, justissimam habere se caussam, cur ab iis disse sentiat, qui simpliciteritne ulla penitus distinctione , aut excepti
Me , hanc communionem sine tine urgent. Inter pronias Ecclesiae notas Edine fatetur else cumprimit necellariasii : itori cile tamen au
386쪽
i E phr s Trio L AE. , i y patres olim sentiebant ad uiatim omnes ) veram &-Eccletiae formam esse, ut audiant oves Christi vocem sui Pastoris, de ut Sacramenta administrentur rite dc legitime , quomodo videlicet Apostoli pras verunt , 'μi illos proxime sunt secuti. Quae hac ratione sunt inititutς Ecclesiς , nccestu est ipsas multiplici communi ne inter se esse devinctas. uniunt tu in capite suo Chri ito, qui est fons
vite , in quo Vivunt Omnes quos Pater etcgit prctioso sanguine ipsius redimendos, S vita aeterna gratis donandos. Uniuntur unitate fidei de doctrinς , in iis utique capitibus, quae sunt ad salutem necessaria: unica enim salutaris doctrina , unica in caelos via. Uniuntur conjunctione animorum i civesa chalitate, charitatisque ossiciis, maxime autem precum mutuarum. Uniuntur denique spei eiusdem
communione, & promime hqreditatis ea spectatione.: gnari s an te facta mundi fundament pigdestinatos esse, de electis loquor,
T αδλίου, quod divinus ait Apostolus. Sed addit Rex, eandem tamen Ecclesiam, si aliquod ejus membrum discedat a regula fidei , pluris facturam amorem Veritatis, quam amorem unitatis. Scit supremam legem esse in domo Dei, doctrinae caelustis sinceritatem ;quam ii quis relin i at, Cluilium relinquit,.qui est Eccletiam relinquit, λβ ὐ-τῆs λη - atque eo ipso ad colpus Christi desinit pertinere. Cum hujusmodi desertoribus nec vult ,
nec potest vere Catholicus communicare. 2. -- Βιλ-λ; Fugiet igitur horum communionem Ecclesia , & dicet cum
-it. nec dubitabit cum eodem beato Patre , si opus silerit , pronuntiare , esse quendam. c πήλ μ Quod autem in Ecclesia sutura esset aliquando necessaria hujusmodi separatio , cum aliis sacrae paginet locis clare docemur; tum illa aperte declarat Spiritus Sancti admonitio ,inon temere prosecto Ecclesiae facta et itiλλαν. inquientis,
sit illa Babylon, unde exire populus Dei jubetur, non quaerit hoc loco Rex, neque super eo quicquam pronunciat. hoc quidem res ipsa mara initii lime ostendit: sive privata qilaedam Eccli ua eo loco intelligitur appellatione Babylonis ἱ sive vulveriς pars maior eam prius fuisse legitimam Ecclesiam , cum qua pii pie communicarent postea vcro quam longius processit ejus depravatio , jubentur pii exire, & Communionem abrumpere: ut facile sit ex his intelligere, non omnem communionem cum iis qui de nomine Cluilii appellantur mlatibus esse expetendam: led illam dcmum, quit fit larua docti tue
387쪽
8 Is AAc CAsAu BONI chrinae coelitus revelatae integritate. Iam ut ad propositum accedatur propius , negat Rex accuratam illam Iocorum B. Augustini colle etionem ad i equidquam perti dere. Omnia enim illa tessimonia: σω
lum evineere': N ullam spem siniti, supetesse iisl qui a fide Ecclesiae
Catholicae, aut ab ej iisdem coi, munione diseeiperint. quod quidem dc Rex, ut linte diYimus, ultro eoncedit. Hic vero Majestaς ipsius petit a te, illustrissime Cardinalis, ut revocare in mentem velis , atque apud te perpendere , quantum sit discrimen inter B. Augustini tempora de haec nostra: quam diverso sensu Echlesia Catholica hodie nominetur, atque illis temporibus: quam sit mutata Ecclesiae facies Sc tota exterior sorma, ut de interiore jam nihil dicamus. Nam olim quident Eceseliae Catholica, civitati si lis supra montem Con-st mirae, quae , iis ait Christus, noti potest abscondi i nullo pacto dubia ei it, sed nota omnibus, perspicua, certa , ut de ea ambigeronem sane mentis posset. erat enim, non ut stulti Donatis dictita bant, nescio ubi in Meridie cubans, coacta in aliquem mundi angulum t sed longe lateque per orbem terrarum dii sila , sub Imperatoribus florens, quorum dominatio ab ortu ad Occ sum, a Septentrione ad Meridiem porrigebatur. Erat videre Epistopos Orientis de Occidentis quot die per epistolas de proprios nuntios communicantes , de eum res postul bat sibi invicem suppetias ferentes. Quod enim scribitur in Constitutionibus Clementis, omnes Episcopos .
intimo G , atque ita esse quodammodo Oecumenicos; nunc atroniti legimus, nec credimus: tum autem quotidiana praxis
esse verissimum ostendebat': potestque hoc exemplis ex historia sex centis facile demonstrari. Erant tum etiam in frequenti usu literae sormatae, quarum commercio dc contesseratione mirifice inter omnia Ecclesiae membra, quantumvis spatio locorum remota , communio exercebatur. Accedebant quoties erat opus . Concilia vere Oecumenica, non ut postea factum aliqualido videirius , nomine Oecumeni ca, revela ex aliquot Europae provinciis coactae. Et erat hoc temp.ribus priscis vinculum firmissimum , quo Ecclesiae Catholicae meniabra omnia in unius corporis compagem devinciebamur. .Quod quidem corpus admodum propterea eminebat, in conspectit Sc certa no titia omnium sic positum , ut iguorari ne a volentibus quidem pollet. una fides, una πηλυ α, unum Catholicae corpus, partiam frequens inter se visitatio , mirus omnium membrorum consensus , mira
obum. ii. Exciderat aliquis aut propter haeresin, aut propter seliis a communione Ecclesiae unius: non dico unius e primariis, quae se des crant quatuor Patriarcharum: ita cujusvis e longe minoribus r
388쪽
is statim ut hoc innotuerat, a communione totius Ecclesiae Callio licet censebatur exesusius. Nam quod exempla contrariae observationis occurrunt nonnulla , id vero jus commune non et ac, sed usurpatio. Ausus erat aliquis, fidem toto orbe approbatam quamvis leviter incrustate 3 facile erat vel puero φ-in sua novitate deprehendere. fure autem veritatis deprchenso, omnes pastores totius Orbis, si erat opus . commovebantur: nec semel Commoti prius quiescebant , quam de medio malum sustulistunt, & securitati ovium Christi consuluissent. Haec erat quondam Ecclesiae Catholicς designatio & felicitas: sed quae multa secula non duravit. Postea enim Imperio everso, mutataque Rei p. sorma novae dominationes sunt exortae, multae , variae moribus , linguis, legibus atque institutis invicem distincta. Distractionem Imperii distractio Ecclesiae Catholicae est secuta: & illa omnia paullatim celsarunt, quae modo dicebamus conservande unioni, Jc communioni exteriori corporis Catholici apprime serviisse. Ex illo tempore Ecclesia Catholica, non desiit illa quidem elle : erit enim semper , neque portae inferorum praevaliturae unquam sunt adversus ipsam: in Christo vera petra, dc fide Petri caeterorumque Apostolorum sundatam: sed minus illustris esse coepit; ut pote in plures divisa, inter se, quod ad communionem externam attinet , penitus separaras . Tum autem , quod praecipue dolendum. hac dis lipatione effectum , ut partibus minus ellet virium , quam fuerat toti corpoti compacto ad resistendum Inimico hominis , quem Cluistus docet , ad omnes occasiones elle intentum , ut bonam sement cmlolio de zizaniis conspergat. Atque hoc evenisse quum hodie videamus oculis nostris , atque adeo manibus ipsis palpando deprehendamus : ridiculum de longe absurdissimum , disputare an fieri olim potuerit aut jam possit. Romana igitur Ecclcita, Graeca, Antiochena, AEgyptia, Abyssina, Moschovitica, dc plures aliae, membra sunt, doctrina quidem & fidei sinceritate multum praestantia alia aliis, sed tamen membra Ecclesiae Catholicae: Cujus compages quod ad formam exteriorem , dudum eli soluta. Quamobrem demiratur Ser. Rex etiam atque cliam vehementer , cum videt Ecclesias , quae fuere quonda integri corporis membra, jus omne universitatis ad se jam trahere , appellationem Catholicae libi propriam facere, de reliquas omnes, quae in ulla re alediisentiant, aut jugum scrvitutis detrectent, EXCIudere communione sua, ac statim illas ad Catholicam nihil pertinere,audacter pronuntiarc. Neque vero soli vos citis, qui hoc ius vobis vindicatis: faciunt hoc ipsum de alii. Nam quod gemens Rex dicit, milliae hodie privatae Ecclcitae sunt, quae lolas se credant elle illum
389쪽
igo I s AAe I CAsAu BONI populum Q -- quem appellant Ecclesiam. Dares his vires quae tu Romana habet; facerent quod illa iam sarit, nec de caeteris ci mentius pronuntiarent. Quid quod multae hodie celebrantur seme , quarum lectatoribus persuasissimum est , solos se aliquid in literis sacris vidcre , atque ut poeta ait, τοι3 -ἀσ-Verum
quidem est, nullo unquam seculo de sui me conventicula sectariorum& quae de nomine Ecclesiae Catholicae se jactarent, de imperitos hoc illicio ad se attraherent: sed postremorum, ad quae pervenimus , temporum, peculiaris haec est calamitas insignita , quod Catholica Ecclesia, cui necessario, vel reipsa de actu, vel voluntate saltem Sc voto est adhqrendum , minus est hodie , quam erat olim, illustris, minus exposita oculis hominum, magisque Quo studiosius faciendum sibi Ser. Rex putat, ut in tanto Variarum
ainionum diluvio , ad montes Sacrae Scripturae se recipiat ,&quod imbeatus Augustinus Domtistis consilium dabat, in verbis Christi Eeclesiam Christi quaerat. Sic & B. Chrysostomus , cum alibi , tum ex professis in homilia in Acta xx x i i I. tractans illam qu stionem : Quo priis vera E clesia inter plum socιetates, pis hoc sibi nomen Hudicant, Rint disiemi: duo docet esse in stria menta judicandi, de quo stionis hujus decidendς: primo quidem Verbum Dei, tum autem
antiquitatem doeti inae , non ab aliquo recentiore excogitate, sed ab ipso Ecclesiae nasccntis principio semper cognitae. Haec duo nod Rex cum Ecclesia Anglicana, tota Voluntate amplectens , pronuntiat r eam demum se doctrinam pro vera simul & necessaria ad salutem agnoscere, quae e sonte Scripturae Sacrae manans , per consensum Ecclesiae veteris, ceu per canalem ad haec tempora fuerit derivata.
Ut igitur huic sermoni finis imponatur, ad primam observationem resporidet Rex: non posse eam sine vitio multiplici ad propositam hypothesin aptari. Ecclesiam enim Anglicanam adeo non descivisse αfide veteris Ecclesiae Catholicς , ouam veneratur de suspicit , ut ne a fide quidem Romane Ecclesie delciverit , quatenus illa cum vetere Catholica consentit. Si quaeritur successio personarum: in pronatu sunt nomina Episcoporum . de series a primo nusquam interrupta. Si successio doctrins: agite , periculum facite : Concilium liberum date, quodque ab unius voluntate non pendeat. parata est Ecclesia Anglicana udcisus reddere rationem, & rebus ipsis evincere , atristoribus rcformationis hie institutet non fuisse propositum novam aliquam Ecclesiam condere, ut imperiti & malevoli calumulantur : sed quς erant collapsa ad formam revocare quam fieri posset optimam: optimam autem judicarunt, nasceuti Ecclesia ab Apostolis
390쪽
E P I s T o L se. 3 8t stolis traditam , de proximis seculis usiupatam. Faretur Rex, Ecclesiam tuam a capitibus non paucis ejus fidei &disciplinae, quam hodie Romanus Pontifex probat, . omnibus luctur viribus , di iccssionem fecille: verum eam Rex Sc Ecclesia Anglicana non deiectionem a fide veteris Catholicae interpretantur : sed potius ad fidem Catholicam pristinam, quae in Romana novis inventis fuerat multipliciter mire deformata, reversionem,& ad Cluilium, unicum Ecclesiae suae magistrum, conversionem. Quare, si quis doctrina hujus obser vationis fretus, inferre ex illa velit, Anglicanam Ecclesiam , quia Romanae placita nonnulla rejicit, a veteri Catholica dil cessii. se ; non hoc illi prius Rex largietur, quam solidis rationibus proba verit, omnia quae a Romanis docentur , silla praecipue quae volunt ipsi ut necessiaria ad salutem credi ab omnibus, in antiquae Catholice a principio probata fuit Ie dc sancita. hoc vero neminem polle facere, aut unquam facturum λ neminem certe hactenus fecille, tam liquido Regi constat & Ecclesiae Anglicanae Antistitibus , quam lolem meridiet Iucere. Postremo addit Rex , magnum se quidem Crimen judicare, desectionem ab Ecclesia: sed huic crimini amnem se elle, aut Ecclesiam suam, penitus pernegat: Non enim fugimus, ajebat ejus Mnestas, sed fugamur. Scit vero tua illustris Dignitas, ut qui optime,
quam multi, quam praeliantes pietate de doctrina viri, ab annis minimum quingentis , reformationem Ecclesiae in capite & membris Optarim: quam graves bonorum Regum ac Principum querelae si ut sςpe audit , statum Ecclesiς suis temporibus lamentantium' id profuit i nihil enim quicquam eorum ad hanc diem videmus cile emeri. datum , quae correctionis egere cum primis censebantur. Qitate non veretur Ecclesia Aiasticana, ne candidis aestimatoribus, in hac separatione, Donatistis simile quid fecisse videatur. Illi gratis de sine ulla caulla Ecclesiam Catholicam , gentium cunctarum allenii comprobatam , custis neque fidem neque disciplinam culpare poterant , desertierunt: Angli ab ea Ecclesia, necessitate dira cogente, se cetaionem fecerunt, quam innumeri populi Chriistiani, veram Catholicam Sc universalem esse non concedunt, ut modestissime dicam :quamque in dogmatis fidei, de disciplinae forma multum vat i.ula ab
antiqua, multa assiliste nova vetustis, mala bonis, etiam e vestris scriptores quam plurimi ingenue dudum sunt consessi : de vero notius jam est universo mundo, quam ut possit quisquam vel negare , vel etiam ignorare. Adde quod jugum Romanae servitutis ita durum per aliquot rctro secula erat experta Ecclesia Anglicana , novis subinde vexationibus , & inauditis angariis atque exactionibus supra homi-
