Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

331 Is AAci CAsAu BONI num fidem cruciata; ut ves illa sola caussa apud judices non iniquos a schismatis suspicione, Sc ut loquitur Augustinus de Donatistis, iniquis disii Duis, polle videatur ipsam liberare. Non enim profecto Anglia charitate Laterna animi caulla dissiluerunt, ut Donatistae r neque ut decem tribus populi Judaici , metu impendentis mali , quod nondum premebat : led post plurium seculorum patientiam , post

exanclatas inenarrabiles aerumnas: onus intolerabile, cui serendo pares amplius non crant, neque permittebat conscientia, subductis cervicibus tandem excusserunt. Et vetus quidem Ecclesia , ut refrael rios Donatistas ad suam communionem revocaret, eIiam commodis

temporalibus Episcoporum resipiscentium, Sc aliorum quoque, as mirabili charitate prospicere solita: Romana vero Ecclesia, ut gratiam cum Anglicana redintegraret, fulmina primo Bullarum, deinde Vim, modo apertam, modo occultam adhibuit: proditores nefarios suscepti hic parricidii manifestos , gremio suo excepit , de

nunc cum maxime fovet: sententiam ex eadcm caussa pallos Martyribus adici ibit, & eorum innocentiam contra divina omnia humanaque jura quotidie propugnat. Ipse Cardinalis Bellarminus dico

ιαι- αιυ ri , μέν sed dico quod res est : hater parricidarum patronos princeps familiam ducit. qui etiam nuper, ut Regem Serenis simum alliceret, illud mirae efficaciae ad perluadendum argumentum adhibuit : Angliae regnum ad Papam pertinere : & Regem Anstita Romani Pontificis etiam in temporalibus elle subditum, atque se datarium. Omitto alias & Regis de Ecclesiae Anglicanae qua veteres qua novas querelas, minime hoc loco commemorandas II. OasERVATIO. PRaeter HyMute necessaria ad salutem, duo μι genera rerum , quas vestis Ecclesia credidit. burum altreae Miles ad salutem, alterae tritae in non repugnantes Lluti. Si quu igitur sidem antiquorum velit amplecti , etiam ista resi um oportet amplesti, er eo loco habere quo habuis inus Scclesia.

I ae non sunt existimata a piis Patribus absolute ad salutem necessaria , sed tantum utilia aut licita, parum abest, quin censeri antei debeant. erat enim initio libera eorum usurpatio, ut pote non simpliciter necessiviorum. In eiusmodi rebu& necessitatem

-- L L aliquam

392쪽

aliquam hodie comminisci aliquanto durius videtur. Statim enim sequetur necessitas usurpandi: sicut videmus usuvenisse in Ecaesia Romana : quae multa hodie observat ceu ad fidei integritatem

necessaria, quae Vetus Ecclesia vix norat, certe non ita usurpabat , tanquam plane essent necessaria. pauca e multis exempla afferemus.

Constat in primitiva Ecclesia uturnatam fuisse peccatorum confessionem , sed longet aliter quam fit hodie. nam auricularem consessionem, uti apud , O, exercetur, primis ieculis fuisse iri usu , nemo, opinoi , dixerit. Fatetur Rex, primos e Patribus, qui illam instituerunt, suas habuisse rationes, cui cxistimarent confessionem illiusmodi , ad salutem facilius inveruendam , fore non inutilem : rem quidem absolute necessariam non crediderunt, multo minus sacramentum: aut non omnes certe. nam de B. Chrysostomo satis liquet , auricul rem confessionem ipsum a suis non exegit Ie. Nunc ventum eo videmus , ut vix aliquid minus huic confessioni tribuatur, ouam pretioso Christi languini, quo sumus redempti. adeo praecise ejus absoluta quaedam necessitas urgetur. Unde paullatim nata illa doctrina in Ecclesia Romaira, de arcano consessionis nullam omnino ob causisam evulgando . Quia enim credebant ad salutis portum sine hac confessione pervcniri non posse, omnia ejus impedimenta putarunt torulenda esse necessario. Tandem igitur eo processit haec doctrina , ut jam Reges occidere, aut sinere occidi, ne peccatum quidem elle videatur , praeut si quis confessionis sigillum rumperet: quod multi

vestrorum Theologorum, imprimis autem interpretes Iuris Cain nici libris editas octierunt. quinetiam hoc ipsum mihi totidem verbis Lutetiae allarmavit Binetus Iesu ita, sicut mox dixi fle tibi memini. Scimus etiam, neque fortalia tua illustris Dignitas illud ignorat, esse alium in Galliis esui tam, qui nuper ausus dicere: si Domis s noster Ieses Chri u in terris Peroretur morti obnoxius , ω aliquis mi in confisone dixiσι , velli δε itam occidere : prius qvim consis nem reve aret , passurum s s horresco referens , ut Grimu occideretur. quae horrenda blasphemia a quo principio sit orta, vides Sic abstinentiam a vino delicatioribusque cibis, & stata ieiuni ri atque xerophagi , inter res utiles ad salutem facilius consequend. vetus Ecclesia posuit'; neque Rex negat , si commoda adjiciati interpretatio , ex mente ipsius primitivae Ecclesiae. sed harum observationem iCVc ius Iam exigi Rex non probat, quam eorum quudiserte Literis Sacris continentur- Sic caelibatus ministrorum Ecclesiae olim laudabatur , nunc imperatur , dc ceu res penitus,

nccinaria exigitur' et de quo mox plura. Sic quum dicat Paulu Aa a s laco

393쪽

plum imitantur , laudat Rex, de beatos pronuntiat: illos vero dete ita ur, qui cilicia, Laconicas de id genus corporis vexationes , vel ut ipsi appellant, latisfactiones, aut inter caullas ponunt salutis, aut tanti certe faciunt, ut illuviem , paedorem, scabiem, de agmen pediculorum ex ea caiii Ia ortum, instar perseest sancti molliae habeant. Sed ex omnibus istiusmodi eos potillimum Rex detestatur, qui more Sacerdotum Baal corpus sibi verberibus lacerantes, Deum nobis fingunt humani sanguinis avide sitientem, qualem Pagani fiam Bellonam crediderunt. Illos vero laudat Rex, qui flagellandos suam vicem pretio conducunt: ut meritu poenarum quas alii luerunt, sibi applicetur. ita fit ut quicquid delirent divites,plectantur pauperes nec ii quitur nocentem poeira, sed miserum dc egenum. Rex igitur ut non invitus dabit, nemini hodie fas elle damnare ea, quae constiterit primorum seculorum Patres unanimi consensu proballe, tanquam utilia aut licitar sic adstringi se ulla necessitate absoluta eadem usurpatidi non patitur. Existimat enim res elle natura sua contrarias mae αγ--.νs αἰ-Sed de his uberius insequenti observatione. III. OasERVATIO. QVum ni religionis negotium πω umspecies nec statis eudat, i ridendum esue vocis ambiguitate futimur, quoties de rebus triuimur ad salutem n cessuri . Ese enim necessitatem quandam absolutam, 'rudam sis conditisne rasium medii, aliampnecepti. esse etiam ueresstatem credenssi, quae omnes fine emeeptione Chrisianos adytiiugus, in quae non omnes genes4tim. postrems esse u cessisutem alium actionis, aliam approbationi .

OB servationis hujus doctrinam , quae varias necessitatis species

do iste, accurate , subtiliter & admodum copiose explicat, adeo non improbat Ser. Rex, ut contra existimet, his distinctionibus sublatis multiplicem confusionem in rebus resistionis cxorituram. Nam quid periculosius fingi potest, quam si aut absolute necellaria credantur necessaria sub conditione, aut contra nec minus utilis , ut in domo Dei omnia recte atque ordine gerantur, distinctio est . inter

alia. itecessitatis species, quae hic explicatur. Ne in exemplis quidem

394쪽

, E O s T O L M 3 sappositis, qiiicquam Regi observatum quod admodum improbarct.

Vetissime autem scriptum esse in expli Catione π αναγ-'ων Rex arbitratur, rerum absolute necessariarum ad saltatem , non magnum

esse numerum. Quare existimat ejus Majestas, nullam ad ineundam concordiam breviorem viam fore , quam si diligenter separentur necessaria a non necessariis. & ut de necesIai iis conveniat omnis opera insumatur: in non necessariis, libertati Christianae locus detur. Simpliciter necessaria Rex appellat, quae vel expreste verbum Dei praecipit credcnda faciendave : vel ex verbo Dei necessaria consequentia vetus Ecclesia elicuit. At quae ex institutione hominum preter verbum Dei, quamvis pie & prudenter, pro tempore in usum Ecclesita sunt recepta, mutari, molliri, antiquari posse existimat; requod Pius I I. de caelibatu clericorum dicebat , bono olim jure su ιitum , meliore nunc iri antiquatum, id in genere de plerisque observati o-nibus Ecclesiasticis , extra verbum Dei introductis, posse usurpari Rex credit. Si ad decidendas hodiernas controversias haec distinctio adhiberetur: dc ius divinum a positivo candide separaretur , non videtur de iis quae sunt absolute necessaria, inter pios de moderatos viros longa aut acris contentio futura. nam & pauca illa sunt , ut modo dicebamus , dc fere ex aequo omnibus prosamur, qui se Christianos dici postulant. Atque istam distinctionem Sereuillimus Rex tanti putat esse momenti ad minuendocontroversias, quae hodie Ecclesiam Dei tantopere exercent ό ut omnium pacis studiosorum judi-eet officium esse, diligentissime hanc explicare , docere , urgere. Nunc de exemplis nonnullis, quae in hac observatione proponuntur, quaedam dicemus. Inter absolute necessaria, non quidem simplicister , verum ex institutione divina , ponitur baptismus infantium , suem nos, inquis, ad hanc sciem n&editatis referimur deinde subjicitur locus B. Augustini, quo negatur praecise, posse insantes non baptizatos servari. Hic primum Rex profitetur . necessitatem bapti siniex institutione divina non minus aut sibi, aut Ecclesiae Anglicanae

probari, quam vobis. Non astringit quidem Ecclesia Anglicana gratiam Dei mediis, quod ne per doctrinam quidem Scholastiuorum

aliquot e melioribus licet: quia tamen hanc Deus rationem ordinariam ad peccatorum remissionem impetrandam in Ecclesia sua instituit, de cos qui retrati non fuerint ex Hira de Spiritu, intrare poscregnum citorum Christus ipse negat: sedulo hic provisum est legibus Ecclesiasticis , ut quovis tempore Sc loco saptizandi infantes suos parentibus esset facultas. Quod igitur de nascente olim Ecclesia dixit Tertullianus, baptizaie Episcopnm, presbyterum, diaeoctum τ

395쪽

a 86 Is AAci CAsAu BONI postremo etiam laicis 'jus elle, in extremae videlicet necessitatis casii:

hoe ipsum in Ecclesia Anglicana, quod ad Episcopos, presbyteros Sed iaconos, hodieque servatur , sine ulla vel loci vel temporis rigida dc penitus inviolabili observatione: laicorum vero bapti sinum , aut seminarum , ut fieri legibus suis vetat i sic famam ex legitima sermula quodammodo non improbat , bapti sinum esse pronuntians , etsi non legitime administratum. Serenissimus vero Rex, tanti hoc Sa-eramentum ficit , ut quosdam in Scotia ministros, quum nescio quas novae disciplinae ordinationes praetexerent, quo minus moribundos infantes rogati a parentibus baptizarent, metu supplicii injecto ad officium compulerit, minatus extrema nisi parerent. Itaque verba Augustini, quae non baptizatos Vita aeterna privant praecise , si de via ordinaria intelligantur, quam solam Christus nos docuit; nihil Reae habet, quod illi sententiae opponat: sin autem negatur simpliciter , posse Deum Opt. Max. os servare; diritatem hujus sententiae de Rex de Ecclesia Anglicana abominantes , Augustinum ducit m& infantum patrem fuisse pronuntiant. Omnino utrumque extremum pari diligentia Rex fugiendum autumat: ne aut Dei manum abbreviemus, de infinitae bonitati ipsius iniuriam faciamus', si rigidam hanc sententiam amplectamur 3 aut baptismum ponentes, eum nonnullis, inter ea quae adsint vel absint non multum interest , Sacramentum a Deo institutum pro re levi ducere videamur. Magnus sane vir suit Augustinus, pietate &doctrina admirabilis : cuius tamen proprias opiniones, neque Rex pro dogmatis fidei admittit, neque vos admittitis. Nam verbi gratia, S. Eucharistiam infantibus ad salutem esse necessariam, non minus quam baptismum credidit post Innocentium primum Augustinus , dc multis suorum scriptorum to

cis pronuntiavit. Vos non creditis, neque ac Ceptam a vobis doctrinam Ecclesia Anglicana mutavit. Inter illa quae necessitatem actionis certis personis imponunt, conjugium numeratur , sipuis sobolemto Ire , inquis. Rursus autem paullo post, ubi exponitur necessitas approbationis, recensetur electio vitae in Virginitate aut caelibatu degendae. Que Rex quum legeret, non reprehendit ille euidem : led potuisse tamen aliquid ad utrumque exemplum commode adjici, judicavit. Nam e priore exemplo Videiur sequi, nullam esse aliam matrimonii caussam necessariam, praeter spem sobolis. atqui expressis verbis docemur a Paulo Apostolo, etiam illos teneri nuptias

cogitare, quibus non contigerit continentiae donum ...

ait, Non est cxigui momenti haec adjectio. Remedii cnim necestarii de regulae Apostolicae contemptus, quibus quantasque

flagitiis

396쪽

fluitiis quotidie in Ecclesia Romana occasionem praebeat , ignorat

nemo. Studium igitur vivendi in virginitate aut caelibatu, in continentibus mirum in modum sibi probari Rex profitetur: dc quum singulari Dei beneficio, Sacrς Literς familiai iussint elus Maiestati notae, quam vulgo soleant esse Principibus, non fugit ipsum, quid Paulus de

re tota pronuntiet, quae ejusmodi vitae in utroque Foedere legantur exempla, quae praemia sint proposita. Sed quod Theologi apud vos passim docent, praesertim autem suris Canonici doctores, conCubinatum, scortationem , dc foeda alia, α ξ α - ἀρει , tois

Ierabiliora esse in ministris Ecclesiae , quam legitimas nuptias, dc ino eoo-ον- sis : id vero Rex facinus esse judicat plane detestabile, Dei atque hominum odio dignissimum. Opponit Rex omnibus omnium sophistarum cavillis, atque adeo omni humanae auctoritati , spiritus Sancti oraculum, per Apostoli os pronuntiatum , meri u ον -- μῆ- --Quemadmodum autem magno belli duci antiquior cura esse debet, ne damnum aut cladem ipse accipiat, quam ut hosti inferat: sic in electione vitae aut conjugatae, aut caelibis , piis hominibus ante omnia cavendum esse Rex assirmat, ne jus divinum migrent: tum autem, sicut est facultas , utatur sane bono naturae. Scimus usu tritam esse calumniam, non esse Ecclesiam Anglicanam legitimam Ecclesiam, quia ejusmodi votorum usus hic nullus. Quid tum vero si non fiat votum, quum res ipsa non ignoretur Sunt enim multi inter Episcopos, & alios Eccleuae Pastores, qui sine ostentatione voti nuptiis abstineant, de sine ulla fabula, sine ullo sinistro rumore , caste sancteque vitam exigant. Ipsa quoque monachorum coenobia Rex optimus de pietatis studiosissimus soluturus omnino non fuit , certe non omnia) ut saepe astirmantem audivi, si invenisset integra .& primae institutionis legem servantia. Optaret vero Ser. Rex etiam atque etiam, ut Patribus Tridentinis, qui ne precibus quidem summorum Regum & Principum adduci potuerunt, quo publicae hon stati hac in parte consulerent, venisset in mentem, a quo principio hodierna doctrina sit prosecta.Nam quum initio caelibatus inter utilia instituta poneretur dc consilia, postea sunt adsecta vota, postremo ad hanet absolutam necessitatem est perventum, quae hodie apud vos obtinet,lege Dei valere jussa,& pedibus mortalium indignissime conculcata. Quod in fine observationis huius additur, male illos astirmare , fidem se de disciplina eandem cu veteri Catholica retinere, qui alia eo

rii probent, alia improbet,quq prisca Ecclesia ad salutem credidit necessaria, etsi sub diversa specie necessitatis: id quo spectet, satis Rex intestigit. Respondet igitur: nolle se quidem Ecclesia suam, ut speculum

397쪽

.83 Is A AGI CAsAu BONIsne macula, & quasi perfecte pulchram sine ruga , sine naevo p dicare: hunc enim Pharilatimum se suosque aliis lubciiter relinquere illud tamen certo, clare & liquido sibi conitare , si notae ἡ- eo quae rantur, & vere necessaria ad salutem spectentur, aut etiam ad dec rem Ecclesiae, nullam in Orbe terrarum s Deo uni sit laus & gloria in inventum iri, quae propius ad fidem, au speciem antiquae Catholicae accedat. Nullam excipere se, ne Romanam quidem: quae novis inventis, cum ad augendam superstitionem, tum ad stabiliendam dominationem luam , ct imperium in Reges & Principes, & populos terrie universos excogitatis, fidem &diiciplinam veteris Catholiet. varie interpolavit, Varie mutavit, & a primitivae Ecclesiae puritate atque simplicitate in multis quam longissime recessit.

IV. Ons ERVATIO.

QVando εκ eritur deside anthM Ecclesiae, funt qai tuto aut altero se o ,

pos Jum Ecclesie fundamenta , antiquitatem ci Uribant : isquam vera es, ut adrisceptandas hodiemas commvex , id potismam tempus fumatur, de quo iu&ν contendentes consabis, non solum verum Hs Ecclesiam, temporisi ins See Am: sed etiam iuue mmmemmis. Er*-dorem issum obtinui se, quem l tot Prophetarum oracula erant postrita. Id autem esse tempus, quo prima quatuor Coricilia Oecumenica iacta lotur , a Constitutino Imperatore auManianum. Atque Me vel opte a GHI um esse, quia primorum 'alorum pauci ma extant monumenta; Him vera temporis, quapMcipue Eces a florent, seu plurima: ut facile ex dua .etatis Patribus creorum scriptis, Mo

Hoc postulatum parum illis aequum videbitur , qui uiuuersum

Ecclesiae primitivae historiam, Actuum Apostolicorum, divino illo quidem, sed tamen unico libello, volunt contineri. Ab horum sententia longe abest aequissimus priamtissimusque Rex: qui in epistola monitoria sua, quanti faceret Patres , etiam quarti aut quinti seculi, ingenue declaravit. Nec dubitat Rex cum Augustino pronuntiare: quod probatum fuerit Ecclesiam a prima sua origine, ad illa usque tempora servasse, id tanquam impium velle rejicere, insolentissimae esse insaniae. Tres enim recti notas Vincentii Lirinensis , at iocipio , ubique in fimper , dudum amplecti se, vere nec simulate ioci ejus

398쪽

EPIs TOLAE 38' ejus Majestas est professa. Rex igitur & Ecclesia Anglicana, quatuor

prima Concilia Oecumenica quum admittant , eo ipso satis declarant, vcrae ac legitimae Ecclesiae tempus non includere se uno aut altero demum seculo ἔ verum multo longius producere , & Marciani Imperatoris, sub quo Chalcedonense concilium cst celebratum, tempus complecti. Sed quod in hac observatione pluris videntur aellimari tempora post Constantinum, quam anteriora e id vero Serenissimus Rex valde miratur , & omnino haut probat. Fatetur Rex quarti seculi Ecclesiam gloria, splendore , opibus ac doctorum virorum copia, magis quam priora floruisse: at rectitudine fidei, quam et dicunt, & incorruptae disciplinae sinceritate , aut parem , aut etiam superiorem priorum seculorum Ecclesiam fuisse, dubitare posse putat Rex mortalium neminem. Leguntur passim apud pios Patres quarti seculi, Basilium, Naaianzenum, Hieronymum, Chrysostomum, Augustinum, alios, gravissimae querelae de vitiis Ecclesiarum suarum , & variis depravationibus: neque potest ambigi , quo longius ab origine prima recedebatur, co etiam longius a primaeva puritate de simplicitate esse recessiim. Quare si de verrenua de mundanda domo Dei serio cogitatur, cur ad Apostolica tempora, aut Apostolicis proxima non potissi. num respiciatur λ Verum quidem est , partem multo maximam illius temporis in tenebris, situ& squallore, propter continuas persecutiones, piis esse transactam: sed videamus etiam atque etiam, ne in hac quoque re, melius sit ire ad domum luctus,

quam ad domum convivii. Paupertas & calamitas bonae mentis lorores audiunt i, divitiae & gloria non eandem famam obtinent. Quod si non adeo multi eorum temporum scriptores ad nostram aetatem

pervenerunt: M pervenerunt tamen nonnulli, quornm ratio habe

tur dignissimi. Vel unicus certe Christi martyr sanctissimus Cypri nus , primitivae Ecclesiae πομπιαν & disciplinam totam melius nos docuerit , quam multi alii, qui in quarto seculo vixerunt. Summa igitur regiae responsionis ad hanc observationem est a facile passuram ipsius Maiestatem, ut e Patrum sci iptis quarti aut etiam quiuii ieculi

argumenta afferantur , ea tamen lege atque conditione , ut pro vere

antiquis, & ad salutem necessariis illa sint admittenda, quae non tunc primum fiterint nata , sed quae ab origine prima nascentis Ecclesiae obserVatione continua ad illos pervenisse constiterit.

399쪽

OasERVATIO.

CVni unauimis Tutrum coufinus quaeritur, sunt pia tum de eo fatu Γ-

quere contendunt, frumdo nes eadem totidem verbis apud omnes Tarres reperitur. quorum sintentia, quum siti palam iniqua, ,eIuiusfuerit ad c ensim Patrum cognsendum, dura hasce regulas adhiberi; P iores, ut runc existimet satis probatus esse consensus Patrum,quando eminenti mi quique se darum nasionum , is rei alicujus assismatisve consenserint, neque illis me quiKκim opposuerit , qui quidem orthodoxus censeretur. Sic B. A Utilius contra Donatisas , postquam e prioribus scriptoribus insigniores undecim laudasset; Patres Concilii ε' ui .pοsquam contra Nestorium decem pmtulissent, de unanimi consensu S cclesia prions sidem se ab de scisse crediderunt. Pserior regula b c s: Quando Patres non ut Doctores loquuntur, neque dicunt Me aut illud sic esse credendum, avit susciendum: sed tantuam reses eorum quo fias temporibus Ecclesia universalis credebat, aut faciebat, dicunt hanc esse fidem aut praxin Ecclesiae Catholice per

totum orbem terrarum: mu eumn honorem issis habendum esse , ut ad unanimem consensum ecclesiae, ejusmodi a xmatio satis credituν valere. R Espo NSIO REGI S.

Est quidem aequissima postulatio, ut de communi consensu par

tium hodie contendentium, ratio ineatur utiliter utendi veterum Patrum auctoritate. Nam primitivae Ecclesae testimonio Sc pondere sublato, controversias hodiernas finem numquam, πν ων ἀνεζωπus ac cepturas , neque ulla disputatione fore terminandas , ultro Serenis LRex agnoscit. Ut igitur conveniat inter utrosque , quid dc quantum Patribus sit tribuendum , & quatenus eorum auctoritati sit deferendum , non suerit inutile Certas regulas de mutuo partium consensu componi, quae modum rei praescribant. Inter alios plures es proposito utiles ac necessarios canones , etiam duobus hisce locum posse concedi, Rex autumat. Sed quoniam hodie non de Ceremoniis controvertitur, aut aliis mediocris momenti rebus; verum de fidei artis

culis aliquot, de de dogmatis ad salutem pertinentibus, multo sollicitius dandam esse operam Rex judicat, ut ante omnia de hac regula inter Omnes conveniat: Dogmata fidei , & quicquid ad salutem necessarium meretur credi, e sola Scriptura Sacra peti debere: neque a quorumvis mortalium auctoritate pendere: sed e verbo Dei duntaxat, quo suam ipse nobis voluntatem per Spiritum Saninim declaravit. Patribus enim dc Ecclesiae veteri, fidei articulos eliciendi e Sacra Scripto

400쪽

Ε s I s T O L AE. 397 Seriptura, & explicandi ius Hille: novos articulos comminiscendi rinllum jus suisse. Isto posito fundamento , &Hλ-wro paginae sua Majestas manebit sarta tecta, dc piis Patribus quae debetur reverentia praestabitur. Hoc voluille omnes veteris Ecclesiae Doctores , facile potest ex eorum scriptis demonstrari. Nam quid in eorum libris occurrit isequentius, quam haec verba quiae docentur in Ecclesia Dei , e verbo Dei peti debent. aut haec , - ειπνα - σω ino , judicium de controversis in causa religionis penes Scripturam so . Aut cui jam nota non lunt verba aurea Basilii Magni, in libello de fideὶ φανεροι -'στως S uarieηφ-ι- -

quidem observationes haec dicta sunto. Sequuntur jam quatuor s. Accedens enim tua illlistris Dignitas ad hypothesin, ut evincat non credere Sereni s s. Regem, quae olim Catholica Ecclesia credidit, quatuor id argumentis instituit demonstrare, ex iis rebus petitis, quae ad exteriorem Dei cultum pertinent, sive liturgiam,&praxin quotidianam. Cur autem has potissimum afferat, hanc rationem postea reddit i, quia si de his esset conventum , de caeteris sutura sit facilis conventio. Optaret equidem Regia Majestas, illustrissime Cardinalis, posset hoc iperari: sed recordanti ipsi dc animo reputanti, quid illud sit quod a vestris seriptoribus praecipua cura dc acriore contentione urgeatur, non magna

illi concordiae spes apparet, ne tum quidem, si de istis quatuor capitibus a te propositis fuerit conventum. Non enim jam de istis , aut omnino de ullo religionis Christianae capite, acrius disputatur, quam de Romani Pontificis imperio. Is unus est hodie fidei articulus , a quo caeteri omnes pendent. Quid igitur bonet spei restat, nisi in illii bonitate 3c misericordia , cujus unius est malis Ecclesie medicinam

facere In illo speremus, etiam contra spem. Auros πιιήν . Ut redeamus in liueam, quatuor contra Liturgiam Ecclesiet Anglicans altaret, sunt istae. i. In sera m euila ista realem GHAipraesciitium non credis. a. Doctrinam descrificis Scelesie ciris ne resuit.

3. Non precatur pro mortuis. Invocationem Sanctorum, qui in caelis furit, damnat. I i

Ad h c quatuor paucis respondet Rex.

SEARCH

MENU NAVIGATION