Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

as1 Is AAcr CAus A BONI amant. Pelagianismum quod detestaris, laudo , dc ego tecum sentio. sed videndum nobis etiam atque etiam,ἡedum haeciam illam vitannis, in Manichaeismum incidamus, & fatum nescio quod stabilia-miu. denique sic existimo, veterem Ecclesiam quae itramque haeresinpie damnavit, non temere esse pedibus calcandam , quod multi hodie faciunt. Errores Papisticos detestor, si quis alitu : ted dum rendi inui in contrarium, excedi modum nolim. Misatus sum displieuille tibi viro optimi, mentionem coneordiae in praehitione Polybiana obiter factam. quid Z ergo ne optare quidem lieebit finem discordiae 3 Sed fortasse alia mente illa sunt a te scripta. Milit animus suit Regem maximum laudare, qdod conciliata civili pace inter cives, visus esset viam patefecisse aliquam ad consensum in negotio religionis. & ita est omnino. Illud non dixi, probaturum me si contra do nam si elis litetis comprehensam fieret aliquid. Malo ego diissa tine m-bra Ecclesae, quam in meso con tire. Sed de his cum voles plura. vale & ad illa quae nunc paras, scito nihil tibi sperandum a me auxi lii : iacturus alioquin, ubi fuerit acultas, tua caussa Omilia. Scribam Oxonium ut voto satisfiat tuo, & bene sperare te iubeo. Vale iterum vir ex te dique Optime. Londini , propridie Kalend. Octob.

H Eri tuas accρpi, yir doctissime. audeo meas priores tibi fuisse

redditas: tum autem eas tibi accidisse non ingratas. id quoque gaudeo. Veneror studia literarum , praesertim sacrarum , ut si quis alius. quare praestantes earum eognitione viros non ignotos mihi reverenter colere soleo. Scires serio me haec dicere, si ulla existeret occasio, per quam animum meum posIem tibi probata. sed quod Ru-

bis de cierentis mo Rege M.M. non ita se res habet ut pinas. aes. Neoue enim hic admirentitur ad Ecclesiasticas dignitates alii, nisi 'Angli &est in Analia Theologorum ingens copia-eo enim sere omnes sua studia reserimi. Belgica autem Ecclesia,quae Londini est, non magis ad curam Regis pertinet, quam Dagdunensis in Bata' , aut Hagens . Si in hoc regnum aliquando veneris, quod c qui dein Vchemtauer opto, scies quantum inter peregrinas Ecclesias Gallicam & Belgieani intersit de Anglicanam. hanc ut si iam Rex --

agnoscit, & curax, si opus est: illas ad se pertinere non rutar,

. tanta . nisi

462쪽

quo opera mea ut i velis. ego ad omnia sum paratissimus, quae jusseris, Miscuas γε - ειτύιλευ, . in . Use vir doetissime. Londini v. Eid.

EIDEM. tTArditatem hujus responsionis noli mirari, vit doctiissime. Nam

de tuae literae gradu plane testudineo iter sunt emensae: dc ego qui ante mensem illas accepi, ex eo tempore fui semper occupatissimus. Gaudeo priores meas tibi accidisse gratas. Velim persuasissimum habeas, mihi pietatis studiis nihil esse antiquius. Ita factus sum, ita educatus ab optimo parente meo de doctissimo, ut nihil ardentius a Deo quotidianis precibus contendam, quam ut vincat veritas, Scveniat Christi tegnum. Q aod scripsi de vitando Manichaei imo, dum fugitur Pelagianismus, propterea scripsi, quia videor mihi observare quoidam studio evitandi Cliarybdin in Scyllam incidere. Humano ingenio hoc est , ut γλm in partem cepit inclinare, eo totam pmpendeat, imo ruat: quod scimus olim accidisse viris magnis, qui ut divinam aut humanam T eiu ἐν naturam pio anilano x sancto pro posito defendebaiar. Quis Micit quid ea silet re observent Atha nasias Sc Augustiniis de Dionysio Alaxandriae Episcopo, vito sanctissimo. Et Dionysius quidem sine errore erravit .si quid minus com mode est ab illo dictum. ἡ-η- ω, si Alii sae tunt m niti, qui delapsi in barathrum stirieli ha uiat in luto. Multi, quod non ignoras, dum Nestorrum persequutatur , Nestorio evase runt ni illo meliores. Si quae hodie est controvertares ionis, in qua cauto dc suspenso pede sit ambulandum , ea meo iudicio est, in qua de Priata inationc agitui, Atque hoc simplici animo a me dici velim credas- Nam qui Theologus non sim . qui vos Theologos & debeo& cupio. Si quis mortalin m privatas opiniones horret, is ego sum Dei Anef γ aegesta senta Serenissimo Regem einea Vorstiana, clam te non est. Ego testis sum zeli incompam is , quo Rrvim ἰ--ἀ- huius sapientissimi Principis praecordia. Faxit Deus immmortalis, ut totum illud negotium fine terminetur sibi grato. Arminium de Bertium sunt qui involvant in eandem criminationem . daqno viri ' est pronuntiare, non nostrum, qui a vobis longe absu- Κ k k 2 mus

463쪽

41 Is Aa ex CAsAII BONI mus. Scripsi ad utrumque, Vorstium inquam & Bertium, post aece pias ab illis literas non unas, & jussu Regis ac meapte etiam sponte ad concordiam eos sum hortatus, m aeri '-- iste ἔ δῶ ... Inprimis displicet mihi illa quam tuentur libertas prophetandi, Certissi ma pernicies religionis, nisi certis finibus acriter coerceatur. De libris Clemangit nihil dum accepi , sive ea est negligentia eorum quibuscum ea de re egi, sive alia caussa intervenit sontica. Uellem significasses mihi quos ejin autoris libros habeas. Ego brevi οὐ Oxonium cogito, atquc ipse tuum negotium geram , Deus immortalis te servet per sesum Christum τῆν - ώ--,OHυτ υ μου. Lond. xiv. Kal. Mar. itylo Angl. CIoro xcv I P

EIDEM.inim mul ulmum S I esset milii otium longas literas ad te darem. Nihil enim saeto

lubentius, quam ut tecum per literas loquar. Itaque & tuas accepi nuper magna cum voluptare, & has scripsit sem prius si licuisset. Nunc quum esset repentina occasio oblata praetermittere nolui, quin libellum ad te mitterem, cujus editio heri solum absoluta. Erunt illae paucae chartae mei in te amoris qualecunque testimonium. Cupio autem scribas ad me libere, de hoc libello quid tibi fuerit visum. Scito aut Lopus magnum paratem eui Deus immonalis faverit emptis:ut fraudes Batomi detegamus. cajus la orie sortassi primum ibrevi sumus edituri. Speramus hoc nos allecuturma, favente Domino Iesia. ut boni intelligant, gloria Dei amore veri nihil riri is esse antiquhis. De tuo Clemensis te rogo & obtestor, ut pergas, de quantum potest matures editionem. Dabo operam, ut cum proximis literis meis habeas quae Oxonio potes sperare. Scribam etiam ad amicos Lutetiam de tuo incepto. Vale dc festinationi ignosce. Deum veneror ut te servet. Ecclesiisque vestris ut pacem restituat. postr

mus liber Vorstii & Serenissimo Regi vehementer displicuit, de mihi magnum dolorem attulit. Iterum vale. Londini Eidibus

464쪽

EIDEM.SCripsi nuper ad te, vir eruditissime, & inui nescio quid novi libelli misi . Nunc ista raptim exaro, ut scias fuisse memorem promissionis & datae fidei. Volui citius morem tibi gerere , sed non potui. Ubi primum data est occasio, eam avide arripui. Ludovicus C, pellus Sedanensis cuius frater tibi fortasse e scriptis quae edidit innotuit ) Oxonium petens rogatus est a me, ut de libris Clemengii serio inquireret. Is mihi paulo post chartam misit & literas , quas una jam ad te mitto. Si aliud tua catilla possum , utere opera mea. Oro Deum immortalem ut tibi ceptisque tuis benedicat. Vale. Scripsi inter gravissimas curas, Londini, pridie Kal. Jun. CIPII cxI I.

EPISTOLA CCCLXXIII.

IO AN NI ME URSIO. l

GRatissimae mihi, eruditissime Me si, literae tuae suerunt. Postquam venere primum in meas manuS lucubrationes tuae, nunquam ex eo destiti & amare te, A favere nascenti famae tuae. Multos habes, scio, qui tibi cupiant, & spei tuae omnia fausta ac laeta a Deo Opt. Max. precentur. Sed, mihi crede, eorum qui te plurimum diligunt, & tuos in literis conatus magni faciunt, nemini nos concedere. Vellem paullo citius epistola tua mihi fuisset reddita. Inseruissem libenter in locum suum tuam illam notam, cujus me admonuisti. Non enim dubium mihi est, veram esse tuam de Athenaei loco sententiam. rasi fateor ingenue, priusqua essem a te admonitus, ejus mihi in mentem non venisse. Si habes similes huic alias observationes, feceris mihi rem gratissimam, si eas mecum communicaveris. Sed maturato est opus, siqnidem aliquid missurus es. Jam enim nostrarum aliqua pars edita est. sed quia grandiusculum est opus nostrum , non potest ante vernas nundinas Francosordienses finis illi imponi. I taque licebit is bi, si voles, rescribere. Qilae suis locis non adnotavero, tua meaque in diatribam unam conjiciam. Vale, mi Meursi, & parentem tuum a me s aluta. Lugduni Convenarum, v I. Kal. Aug. CIPI xc IX-

465쪽

EIDEM.AIn' tu veror nullas accepisse te a me literas post Exercitationum

tuarum publicatione mi Atqui scripsimus nos ad te, eruditissime Meurii, Lugduno Segusinorum non semel. Periisse autem literas nostras in itinere, neque tibi fuisse redditas, ex tua primum epistolacranovimus. Nam si vel tenuis ejus rei suspicio ad nos pervenis let, Oiscio , milii crede, non defitissemus, quin iterum aut sepius de de accepto munere te faceremus certiorem , dc gratias pro illo gratissimas tibi ageremus. Puto cum illis melius actum, quas ad amicum illum tuum dedi, qui Aureliano Lugdunia & epiliolam tuam & librum simul mi ferat. Cum igitur quorundam , quibus meas commiseram, perfidia saetiim sit, ne tempestivas tibi gratias agerem, accipe nunc x, seram quidem, sed seriam , & ab animo proficiscentem

Vere grato, Vere tuo, gratiarum actionem. Neque enim parum me tibi debere sentio , qui amoris tui adversum nos tot exstare in eruditi Gsimis scriptis tuis expressa vestigia volueris. Persuade autem tibi, mi Meursi, ex omnibus, quos eruditio tua tibi conciliavit, esse omnIno neminem, cui nos in amore tui & tuarum virtutum praedicatione concedamus. Librum de gloria tuum , multo ante , quam millum a te exemplar acciperemus, avide, ut omnia tua, legeramus , amicis

ostenderamus. Nunc etiam quid moliaris, quid ab ingenio tuo exspectare habeamus, laboro scire. Quod sit nostrii in de lucubrationibus tuis judicium, facile inde colligas. Audio editum pridem esse ab eruditissimo H ein sio Silium Italicum e & jam in Hesychio eum esse. Velim ex te scire. vere haee an false hic jactentur. Nam de Silio nihili nos docent isti Franeo brdiensium nundinarum catalogi, quos quidem viderimus. In Hesychio posse illius inceptum adjuvari nonnihil opera nostra existanamus.' Quanquam scio, qui magnbScaligem adeo familiariter utatur, posse eum non nostram modo Opem , sed omnium quamlibet eruditorum Contemnere. Proximis litetis seribebat Scaliger, Heliasium aliquid ad nos literi-rum docillia: quas vidimus adhue nullas. Vale, amicissit e vitii leGrotio, Strivetio, Heliasio, adolesbentibus supra suos annos doctis, plurimam a me sinit . Lutetiae Putis. vi. Ens Aug. r ioci.

466쪽

ACcepi nunc ipsiim quas xv. Kal. Octobris scripsisti ad me,

Hr eruditissime. Gaudeo valere te, & in literis α ι ν , ac in Me G1nstanter. Oro Deum Opt. Max. det tibi cum aetate maiiarem iis dies ct voluntatem, de facultatem literas ornandi M ipsi sex Hendi. quod quia video te quoque serio cogitare, tuaque stridia ς0 Ie-

ferre, amo te, mi Me si , etiam eo nomine 'ανψμνονην. Equidemsc a puero sum Persi cistia, ut omnium laborum, quos studiis impendimus, nullum fluctum alium optarem , quam tu non plane inini tisi promou da gloriae Dei viverem. Sed nossaea vota genus vinx incerium , vλwm &-, quo hactenus sumus uti, impediis. quo igitur viro jpse inutilior, eo vehementius delectari soleo, si quos videam felicioribus auspiciis eandem via melle vigrellas. Caeterum Meditationes tuas, diligenter quaesitas, nondum reperi. videro, sicubi possint adhuc inveniri: sed necdum visus mihi, qui in eas incidjsset. Et eum ingenii tui furtum, & quicquid aliud a te prodibit, exspecto

avidi me. Nos nugas agimus. sic enim vocaverim iure Pessiauum commm Iarium, olim a nobis scriptum,quem nunc edimus. 'Nemos invenero, cui tuto dem, tibi mittam. Doleo peti ille, quas antu civ ses quatuor aut quinque ad te scripseram : sed illae non petierunt solae: nam ab illo ten ore decem minimuin fisciculos ad iij ustrissimum Scaligerum misi. qui obstinato silentio sito non mediocriter me an git. neque enim possum adduci, ut credam , c tot numero fasciculis

non aliquos saltem fideles tabellarios esse nactos. Fuere in iisdem ad te, ad Scriverium , ad Heinsum, literae. fuere item ad alios. sepe .etiam libri fuere adiuncti, quos ab aliis acceperam ipsi mittendos. Unis mearum de obitu mihi tristissimo Hadriani Gulismi, juvenis Flessingensis, eertiorem illum feci. adfeci etiam ad te, ad Heinsum , xpistolas : quibns petebam a vobis , tu adolet centem , Omni malorem laude, naeniis prosequeremini, --λ'-λ. deinde eadem de re lapissime perliteras ad eosdem , Scaligerum atque Heliasium, egi,

cum interea verbum illi nullum. Itaque crucior animi. nam multa erant, de quibus cupiebam ad divinum illum virum scribere. sed&, si ab illo nequeo . a te certe ut quam primum literas accipiam, duipsus valetudine ac statu, vehenaeotissimccxopto : teque per amici Liam nostram oro . ut hae cura me liberes. Vale. Scripti raptim, itarxiniale laetuarum. Lutetiae Palic Ix. Norcmbiis .c I a I .c s.

467쪽

EPISTOLA CCCLXX v I EIDEM

' A Ccepi tandem, hoc est ante paucos dies, quem misisti dono librum. de quam scripsisti epistolam. Videram pridem id syntagma tuum. neque enim potest me sugere quicquam tuorum, a quorum lectione nunquam recessi nili doctior. Itaque opto tibi omnia fausta ac Leta ; ut de quae jam habes in manibus, detexas quam primum : Sc alia porro suscipias perficiasque, cum publico bono literarum , dc laude ingenii tui. Nos Persium nuper edidimus; cujus exemplar unum, tibi destinatum , nescio quo casu tam diu haeserit inter manus meas. Mittam vero cis paucos dies ad amplissimum Buzm- vallium: quem confido curaturum, ut tibi tuto reddatur. etsi non tanti operam illam nos quidem facimus, ut legi nostra a te velimus. Tironibus enim illa scripsimus, non viris doctis: qui melius ista per se capient, neque opera nostra habent opus. Cras Temporario, qui D mini Buzenvalli res heic procurat, cum librum tum tradit rus. Tu ita accipe levideia se munusculum, tamquam ab eo pros ctum, qui se a te amari maximi faciat. Vale. Lutetiae Parisiorum, vir I. Eid. Maji c I o CV. Bonorum amicitias debere esse aeternas, scitum est τῶν---οῦν. Mihi tecum, vir doctissime , a multis.annis amicitia est instituta, quam cupio perennem manere. dc te idem quoque non nolle singularis tua mihi spondet virtus. Eo magis sum equidem admiratus, te, postquam isthuc rediisti, nihil quicquam literarum ad nos misille. certe nullas ipsi accepimus. quod non excusandi mei causa dico, qui in eadem culpa versor, sed quia revera ita est. Ego sedulo omnia de te percontari non desino: qui etiam Deum oro obsecroque, ut te servet incolumem,& omni bonorum genere cumulet. Quod si aliquam mei rationem tibi esse habendam putes, opto de tuis rebus de studiis ex literis tuis cognoscere; quid edideris, postquam domum es reversiis , quid mox, quid postea sis editurus. Equidem GosIarium M tuum quamprimum a te publicari vehementissime cupio.

EPISTOLA CCCLXXVII

EIDEM.deinde

468쪽

: E O s T O E AEdeinde quaecunque habes, quae ad Tacticos scriptores pertinent. Sed non est mei pudoris, leges tuis studiis ponere. Vale, 3c me ama. Lutetiae Parisiorum , Kal. Mali, c I II c x.

EPIs TOLA CCCLXXVIII.

EIDEM.

CV m ante dies sere tredecim literas ad meos isthic amicos darem, a quibus acceperam, etsi nullae mihi fuerant a te redditae, non abstinui tamen, quin aliquid ad te exararem , saltem ut conitaret tibi de mea in amore tui constantia. Ii idem literis te hortabar, ut Glossarium , quod sciebam a te parari, ederes in vulgus, dc nos tanto munere beares. Accidit post tertium quartumve diem , ut, e nundinis Franco surdiensibus qui revertebantur, non spem tui libri, sed rem in hanc urbem afferrent. quod ubi rescivi, nihil habui antiquius, quam ut unum mihi exemplar compararem; atque illud statim etiam inter gravissimas dc toto genere diversas curas devorarem. Vix me voti mei compotem feceram, cum illustris legatus, Dominus Mylius, jam Prope ad reditum accinetiis, misit ad me tuum luculenti stimum , claritu me Meurii, munus. pro quo gratias de habeo de ago tibi immortales. Satis erat . quod me, ut πο νενα, cum caeteris omnibus literarum studiosis, aeterno devinx ras beneficio, editione tam praeclari operis. Sed hoc parum tibi visum, nisi publicae obligationi adiiceres de privatam. Dabo operam , ne ingratus moriar. Sc jam exspecta novam Suetonii editionem cum Animadversionibus nostris. Volui tradere aliquot exemplaria venerando Utenbogardo : sed nondum extrema'manus erat libro imposita, licet Franco furtum fuerit delatus. Habebis, spero , brevi. Scito autem incredibili voluptate me eise affectum, quando vidi voces Ecclesiasticas a te esse de collectas dc expositas. Utinam de hujusmodi rebus tecum possiem colloqui. Sed de ius alias. Deus te servet. Vale. scripsi raptim, Lutetiae Parii. Eid. Maias,

469쪽

DAmito utriusque nostrum silentium. non stabit per me, quin posthac frequentia literarum sarciamus praeteriti temporis iactatam. Tua studia magi ue milii cur e lunt. multa enim a te exspecto, quae ut quamprimum edantur cupio : teque , ut ita facias, oro quaeiarique. I pon*' ni imis, quem his η him iraque ma hi ga

EDISTOLA CCCLXXX.

V Em scripsisti nuper ad me, vir claris , o m mp Ulam sisse qm

sum editione epistolae diu rsonsonem, quam nen im secilla det texerem. Ita prorsus est. Videoquep ullium me libi in ista studia. quae semper tum veneratua, Si quibu4 in privatum usum meum multis annis meliores haras mea impendi. Videbis exeo his iquem tibi mitto, psovocat 'na me fuisse ab illustri vixo, Card Mi Perronio, sed amice, & modeste: itemque ab alio barbaro gi ςstinebulone, qui nuper, pretia accreto, conscientiam prodidit i uviuvappae de atheo quum non putarem elle respondendum , pucvit r.es, ut obiter illum perstringerem. Audio has nundinas non caritur libris adversus epistolam ad Frontonem scriptis i quos equidem, nisi aliquid asserant, quod ad rem faciat, aspernabor, & holles velit thasinam latrare. Nunc mihi in manibus est disputatio aduetius baronium: cujus fraudes insandas est animus palam sacere, adgluxi di Dei, & publicum bonum. Faveat modo coeptis. ἔπι - . Vale. Londini, Eidibus Aprilis ci I cx II. Quid nunc agas, scire cupio.

470쪽

cum redditae mihi sunt tuae una cum Hesychio Illustri, de eruditissimis tuis Notis. Doleo, nihil sem habere inie , quo misto pariztecum sacere queam. Sed me ita occupat susceptum opus adversia Haronium, ut aliud nihil sem cogitem. Intel im gratiax ago tibi quatiotas possum maximas. Video te in Historia , & omnis generis monumentis, posterioris Graeciae mirum In modum esse versatum. quae pars eruditionis cum a paucis adhuc fit culta, bene proelii dubio de literis mereris, quando i a profers induceni, quae etiam doctissimi viri prius ignorabant. Exspecto tuas in Curopalatam Observationes ιquarum aliquando spem fecisti. Faxit Deus immortalis, ut quae hactenus premis, oninia publicandi facultas tibi contingat. Eadem opera & rempublicam litei ariam & gloriam tuam auxeris. G. o. scripsi raptim Oxoniae, xvi. Kal. Juniis C Io I γ Qx III.

Attulit mihi Beduclus noster, vir clarissime,literas tuas, quae

non mediocri voluptate me affecerunt. Video enim te constanter id agere, ut de republicat teraria quotidie bene merear4s. Macte hoc proposito i etiamsi minus posses , tamen haec voluntas tua sum mopere mihi videretur praedicatida: sed ili , doctissime Meursi , Sesacul talem habes, non solam voluntatem. Quantum tibi debeant studiosi literatum pmpter Scriptum Graecos, a te sem publicatos, non omnes sonassemtest igniit. Nos, qui iistelligitius, piofitemur mul tum stisdia nostra tibi diuete, de tuas laudes apud omnes libentiis me praedicamus. Scripta tua, qu6rum spem facis , eo avidius exspecto, quia de piaestintillimo Francisio Iunio plane idem tecum sentio. no Palinus vesci αδκ S in qui facile di . Quotidie ad sisto, hominem esse de quotidie ad veram trie componete laboro. opus, quod jam prae manibus ha

beo , sessor, aut bonis sevhre piis erit longe gratissimum. Plura de eo selibetis, stricaret. Mitie raptim Eic exaravi, & in summa

SEARCH

MENU NAVIGATION