장음표시 사용
141쪽
τὸ σωφρονεῖν δὲ καὶ σεβεῖν τα των θεων καλλιστον Iμαι τουτο καὶ σοφωτατον. vid. g. 1273. Quod idem his quoque verbis expressit, quibus prosecto non antiquas fido civis usus fuisset v. 8903:
γὰρ κρcησιν ποτε των νιμων γιγνωσκειν χρη και μελετῶν.κου Φα γὰρ δαπάνα νομιζειν δ τι ποτ' ἄρα τὸ δαιμινιον, τὸ τ' ἐν κριν μακρν νόμιμον ἀεὶ φυσει τε πεφυκός. Age, inquit. deos adoremur; utique praestat; levis est labor. illux vigore suta re qualecunque numen divinum, legemque longo tempore consecratam et ipsa natura constitutam. Ut non nemo nostra aetate, defessus longa et inutili contentione tandem intollexit praestare religionem vel imperiectam et vitiosam habere quam nullam.
OPINIONES QUORUNDAM AEQUALIUM.
Miro interest quid nobilissimis aequalium de iisdem rebus visum sit. Vidimus cives non raro offensos fuisse sententiis in scona Euripidea pronuntiatis, imprimisquo Aristophanem eius impietatem notasse δ). Qui tamen, si aliquanto diligentius de religione cogitasset, profecto in eodem haesisAet scopulo. Quoniam enim perinde ac tragicus censuisse videtur propriam sedem justitiae apud deos esse vid. g 120 sq.), popularis resigio ei improbanda fuerat. Atqui
142쪽
eius oci de diis nullo modo quasi impietatis testimonia haberi possunt. er jocum enim omnia iis objicero licebat, sorio nihil;
quamquam nos, diversa ratione instituti, mento vix capere possumus poetam, qui dicteria tam justa et tam impudentia personis suis praebeat, qualia in Avibus legamus i ceteroquin Vera pietate deos adorare potuisse. Hateriores poetae saepe impudentissime suis voluptatibus pra texuerunt deorum vim, cultum, exemplum. 3Τhucydidos haud dubie roligioni populari parum tribuebat. Causis naturalibus pleraque explicare studens leniter irridet Nicias superstitionem VII. 50 4 nequo multum moratur oracula II, 17, 2 21 33 deorum mythologicorum vix umquam mentionem iacit et ab omni meditatione de eorum natura in scriptis saltem
prudenter abstinens plerumque ad res humanas tantum animum convertit.
Socrates quoque et lato numen justum nulliusque rei egens sibi proposuisse videntur dicuntur tamen deos populares pie coluisse. Num igitur omnibus sabulis mythologicis fidem habuerunt 8 OG fiori non potest. Socrates in Euthyphrone testatus sibi heogonica omnino commenticia videri, ita deorum auctoritatem infringit ut ab iis το σιον disei posse neget, quippe de qua re ipsi inter se dissontiant. Verum eo tondit disputatio ut rerum divinarum obscuritas demonstretur; nec non alibi plerumque indicavit Socrates quam sit inutile de illis rebus meditari et disceptaro. haedri initio c. IX Socrates convenientissime allegoricas interpretationes mythorum non stultas judicat, sed crassae sapientiae ' αγρο-ου το*ἱαι testimonia vocat. Nam qui semel initium secerit, eum non cessare posse priusquam omnes mythos eodem modo interpretatus sit. Ad quam rem multo oti opus esse absurdum autem esse illis rebus incumbere antequam te ipse bene noveris.
Summus uterque philosophus vidotur mihi in rebus divinis
143쪽
haudquaquam cum populo consensisse sed intellexisse disputationes do illis rebus parum proficere, sive quod religi popularis civibus multo accommodatior esset quam doctrina philosophica, sive quod cultus quo respublica confirmaretur nullo modo labefactandus esse videretur; quemadmodum Cicero, qui in philosophin rationem latonicam secutus est, de divinatione disputans ait II, 12, 28.): haruspicinam ego reipublicae causa communisque religionis colendam censeo, sed soli sumus, licet Verum exquirere sine invidia. Euripides vero, quem vidimus media aetate a vulgaribus opinionibus recessisse nou prius intellexit eas non impugnandas esse quam viginti sere annos in inutili illo labore consumpserat.
144쪽
Euripidis de robus divinis opinionem quantum licebat cognovimus jam ad terram descendendum atque indagandum est, quid de rebus humanis senserit. De his omni aetato sibi fore constitisse vel potius iisdem modis disputasse videtur. Ego saltem
nullam rationem reperire potui qua, ut in superiore quaestione, Variae aetates distingui possent. ut eum jam antequam primum de religione animum mutavisso ea tristitia eoque rerum novarum studi de rebus humanis cogitasse, quae posteriores aetatis impietati convenirent. um neque in ultima aetate ab iis opinionibus descivit. Nec mirum; nam quod religionem popularem impugnare desiit, id rationi et prudentiae potius ascribendum esse vidimus quam inde repetendum, quod cum rerum administratione divina revera in gratiam redierit. Itaque temporis discrimina observare in hac quaestione opus esse non videtur. In quibusdam modo partibus ratio habenda erit quo tempore quaeque dicta sint. um dispositionis causa quisntum potero annorum ordinem sequar. ateries aptissime distribuetur in quatuor capita, quorum primum poetae opiniones de Vita universa, secundum de moribus et virtute, tertium de vita publica, quartum de vita domestica complectetur.
145쪽
DE VITA UNIVERSA.Rsputatis iis quaeras Euripidis indole dixi non exspectari potest
eum vitam facilem, elicem, laetam iudicasse. Omnium aetatum fabulae scatent sententiis de vitae malis, de rerum humanarum fragilitat o vanitate, de laboribus ad felicitatem consequendam
Νulla bona sine labor acquiruntur Τeleph. h. 719, Erechth. D. 366 Cress. h. 4643. emiuem semper esse felicem inculcatur iis qui orto suam queruntur Alcest. 89 sqq. vel qui felicitate superbiunt Heo 2833. Sed etiam ii, qui diu calamitatibus oppressi sunt, meliora non desperant Hel 1448 sq.), nam neque infelicum semper esse quemquam Herc. fur. 10 l01 sq.), ipsasque calamitates tempore defatigari. Vita mixta est gaudio et doloro Antiop. r. 196, 197); celeriter ortuna mutat, alta dejicit, humilia extollit nihil certum est rerum humanarum ). Nemo novit sortem lugubrem selix am is dicendus est cui quotidio nihil mali accidit i ante mortem tamen nemo felix praedicandus est 3. Qui mortalis sit eum dolorem pati cousentaneum est Ιph. Aul. 31 Protes. r. 653, hyest. r. 3963. Hae sententiae sane nihil prope habent quod non cadat in
plurimorum hominum cogitationem; sed quod tam saepe nuntiantur id indicare videtur vita tristitiam et asperitatem nostro perpetuo obversatam sae. um ad acerbiora animum attendamus. Audivimus jam haedram longas per noctes quaerere θνητῶν
Creusae patrisque horribili nece haec subjicit , res humanas non nunc primum umbrae similes judico neque cum ulla dubitatione dicam eos, qui sapientes videantur inter homines et quaes-
1 Tamen in h. ine. 892 diis objicitur quod eundem semper infelicem esse sinant. 2 Tro. 1203 sqq. Ino r. 424. Bell. r. 303, 306 Archel. D. 264 Μeleag. r. 540, Oedip. r. 553 Ino. 1058, 1059, 1060.3 Iph. T. 475 Chrys. h. 40,meo. 627 sq. Baech. 10.4 Tro. 30 sq. Herael. 865 sq. Androm. 100 sq.
146쪽
tionum investigatores, omnium eam stultissimos. emo enim
mortalium felix est fieri sane potest ut inuentibus opibus alter altero sit fortunatior numquam tamen felix erit. VNutrix haedra furore ametata queritur Hipp. 19 sqq. totam
vitam humanam acerbam esse neque ullam esse requiem laborum; nos vero propter mortis ignorationem hanc lucem male amaro.
Ιdsm xprimitur in hosnieis h. 813 servato a Stobas 121, 123, qui etiam 98, 34 duos senarios ex Antiope rettulit, quibus
nemo finem malorum dicitur numerare posse se. 10 δ). Sed videamus h. 452 e Cresphonte a multis veterum citatum et aciesrons Latino Versum εχρο γαρ ἡμῶς συλλογον ποιουμένους τὸν φυντα θρηνεῖν la ιτ' ἔρχεται κακα τὸν - θανοντα καὶ πόνων πεπαυμένον καιροντας ευφημ.ουντα. ἐκπέμ,πειν δόμων.
et se ino. 900 servatum a Clem Alex. Strom. ΙΙΙ 52M: τὸ λη γενωθαι κρεῖσσον ἡ υναι βροτοῖς . .' 3. Sunt haec profecto acerba de vita humana judicia; sin fortasse mihi obicias contraria quoque ab eo enuntiari Alcestis enim ait 3013 ψυχει γα ουδέν ωτι τιμωώτερον. quin etiam Iphigenia, postquam primum comperit sibi moriendum esse, exclamat uph. Aul. 12503: τὸ ψως τὸν Ἀνθρώποισιν εδιστον βλέπειν, τα νέρθε δ' οὐnέM μαώεται δ' ος ευχεται θανεῖν ' κακως ζῆν κρεῖσσον ἡ καλως θανεῖν ). Quid Haec nonne pugnant' nonne nova sunt inconstantiae Euripideas testimonia Minime gentium. Nam tristos illae sententias in tragoediis superstitibus, unde de agmentis idem licet conjicero, proferebantur ab hominibus aut altorius aut suis miseriis affictis, quae quidem tantas essent ut morte graviores viderentur vel morte sola devari possent; has oro laudes insignes praedicantur ab iis quibus tunc mors ipsa summum erat malum. Nihil pulchrius est et verius quam quod virgo
I in praeterea Aeol. r. 35, Antiop. r. 208, fricino. 908, 57.2 De dicto nobilissimo τίς Πεν εἰ τὸ ζην μέν ἐστι κατθανεῖν . . R. agam ubi de morte erit sermo Part. V. 3 Ct. m. 632 ob ταυτὶ, A ria, φυλμειν τὸ κατ- - τὸ μὲν - οὐδὲ, , a δ' ἔνεισι ελπιεις.
147쪽
tonem, Vitae aerumnas nondum exporta, aliquamdiu volui caeco horror mortis mota omnia huic luci postponit. Quare cavendum ne in his poetam sibi non constare putemus; nam diversia personis conveniento diversa tribuit.
Verum alia potius domiror Theseus in Supplic. 19 sqq.
hanc habs orationem , dixit quidam hominibus plura mala suppetere quam bona ego vero contrariam opinionem tueor. Laudo eum sum qui ut vitam nobis a statu consus serarum distingueret, primum mentem nobis dedit, deinde linguam sententiarum indicem, tum victum segetibus quaesitum segetibusque pluviam feracem insuper tegmenta ad arcendum frigus, et navigationem, ut
mercando on acquirere possemus quibus patria careat. Quae ignota sunt neque plane et perspicue cognoscimus, ea vates oponunt flammam et exta spectantes Volucresque observantes. Nonne
quum talem vitae apparatum deus nobis suppeditet, luxuriae indulgent ii quibus has non sussiciant2V. Quid sibi vult has do vita humana panegyrica oratio, quem locus non poscit Videtur Euripides oratoriae artis specimen edere voluisse, nulla enim data copia hanc laudationem, undens divinationis quidsm praeconium abest, instituit haec tantum verba praefatus: Quantum scio nusquam apud nostrum similo quid legitur, ita ut credam eum aliquando experiri voluisse quid in hoc genero facultato dicendi valeret. Quam explicationem tamen urguere nolo vidimus enim supra Supplices a reliquis fabulis differre fido et pietato erga deos incorruptis, ita ut hae quoque de vita sententia huic fabulas non male conveniat. Abstineamus igitur a molesto ardore omnia explicandi; nam et in multis aliis quaestionibus et prosecto in hac, quae versatur in exponendis poetas ingenio et cogitationibus, oportet nos aliqua
Verum quas fuit vulgaris apud Graecos opinio de vita humanaqNihil prope eorum dictorum quae ex Euripide rottulimus novum orat δ). Homerus non solum nota illa doliorum narratione exposuit vitam
148쪽
gaudio et dolore esse temperatam sed eius brevitatem, vanitatem, miseriam claro perspexit, ita ut Iupiter miseratione motus X-
ου λεν γαρ τί που ἐστιν οἰζυρώτερον ἀνδρὸς
πάντων, οσσα τε γαιαν ἔπι πνεἱει τε καὶ ρπει 3. Hesiodum scimus aetatem suam, serreum c. hominum genus,
vitaeque institutionem acerbo queri ). Neque poetae lyrici in hac re deficiunt. Nominem elicem ess Solon dixit in Ρindarus vitam nil nisi σκιῶς ναρ ), umbrae somnium judicavit Herodotus quoque Vitae miseriam saepius expressit -). Cleobis Bitonisque sabula haud dubio indicare videbatur morio hominibus vita esse potiorem i. ragici, quorum tota ara vereatur in calamitatibus humanis illustrandis, ante omnes insulerunt hominum infirmitati et misoriae. aucas tantum sententias insignes Sophoclis apponam 'in Ulyssos conspicatus iacis insaniam hominos
intelligit osse εἴδωλα ἡ κουφην σκιάν 1253. In edip. col. chorus exclamat 12253:
Euripidoas illi sententiae simillima. Quid tutabamus Graecorum naturam fuisse placidam, laetam, hilarem, iisque vitam quasi dies sestos perpetuos esse Visami Nec non Bernhardius Pig. 170 Euripidem vocat fas denersten systematischen Gognor de merhommens, elcher die volhsthssmlicho sinung on dor errlictaei de Lebens ornsule aestriti. ' Vidimus tamen etiam priores poetas easdem
1 in nobilissimum Iliadis Ioeum V 1463i
et Od. XX. 201-203. 23 Erea . . 42 sq. 100 sqq. 17 sqq. 3 Bergh. D. 7. 4 Neme. V 1 sqq. 5 Vid. Solonis orationes ad Croesum habitas, ipsi que Croesi sententiam mutatam. 6 menander aperte apud Stob. ssor. 120 8 r3ν ο θεοὶ φιλαοισιν ἡπσει-κει νέος. 7 Vide praeterea: Moh. Prom. 546 sqq. Suppl. 27 sqq. Agam. 553 sqq. I 327 sqq. Philoet. h. 44. D. ine. 301. Soph. i. 131 sqq. Οὐ R. 1186-l222, 1528sq., M. Col. 609 sqq. 1231, Trach. 1 sqq. 8 Vid simillimam sententiam apud Theogn. 25 sqq.
149쪽
opinione quas Euripides tueri. um igitur hi quoque a populo
dissontiebant' hortos iteraeque Graecae semper Visae sunt non ab hominibus doctis esse constitutae, verum arctissimo cohaerere cum ingenio populari, in quo fundamentum suum haberent. Quomodo igitur haec omnia explicanda sunt 'senti juvenili, cui, quum sub coelo temperato paucis tantum robus ad vivendum opus esset, vita erat facilis, nec tamen ita ut inertes perpetuo otio seu possent, laetam quoque eam videri necesse erat Graecis ergo summus amor vitae et lucis ingeniumque hilare innatum erat, cuius rei testimonia sunt tristissima conditio, qua homines post mortem teneri fingebant, cultusque magnificu deorum, quos nulla re magis delectari credebant quam feriis ludisquρ communi hominum conventu laeto celebratis. Haec erat igitur primaria gentis notio vitam esse solicem et laetam. Verum simulac aliquis poeta, sublimiore et acutior ingeni praeditus quam vulgus, magnos Ventus canere suscepit, qui nulli sine laboribus doloribusque conficiuntur, necem erat ut diligontius intuenti veniret in persuasionem vitam non semper tam iacilem et felicem esse ac vulgo videretur. Haec igitur nascitur volut opinio secundaria, quae Vulgaribus notionibus quodammodo opposita apud omnes poetas saepius rariusve repetita legitur. Cave amo inde colligas poetas illos reveraritam esse perosos. rimum enim quod ingenium natura ipsa
genti alicui vel singulis hominibus instillavit, id per omnes
paene eventus et casus conservari solet;
, Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu . quo illi ut Euripidos in otio vivebant solis studiis vacantes perpetuo rebus et doloribus fictis occupati, sed in modia luce omniumque vitae publicas vicissitudinum participes. n- tolligebant quidem iis qui in aerumnis vivant vitam durissimam videri posse, ipsi tamen ea quasi summo bono magna cum voluptate ruebantur. Itaque ab Homero, quamquam probe perspexit rerum humanarum miseriam et vanitatem, tamen semper
mors tristis et horribilis vitae luci opponitur, ita ut Achillos omnium inserorum imperio praeserat vilissimi mercenarii vitam. Sophocles extremae pernicie pictor eximius per totam vitam tantasuit hilaritate ut apud aequales in proverbium abierit. Non sacile
150쪽
-oogitari potest religio Morbior et tristior quam Herodoti opianionos o deorum invidia et crudelitate, qui scelerum a maioribus commissorum poenas a posteria repetem soleant, et tamen universum eius opus documentum eam videtur animi simplieis,
placidi, benevoli, laeti. piniones illas ad montem et rationem magis pertinebant quam ad animos. Etiam populus procul dubio procedente tempore mala publica expertus et a poetis edoctus intellexit vitam non somporem felicem, sed robus quotidianis oecupatus acilius oblivisci solet, ita ut illae notiones in eius mente numquam radices agerent. Existimo ergo et populum et poetas, quamquam hi non raro vitae miseriam illustrarunt, consentientes fere vitam universam jucundissimam duxisse. Sod ab his divissum suisso nostrum vidimus, ne dubito
statuere eum magis suum animum expressisae, ubi querelas do robus humanis personia scenicia suppeditaret. Erat enim moribus tristibus et morosis, vivebatque remotus a strepitu forensi, neque
fruebatur multifariis voluptatibus, quas serebat publiea Graecorum vita. um eius scepticae de rebus divinis cogitationes, quae partim fortasse originem duxerant a moroso de vita judicio, procul dubio ipsae mutuo hoc judicium confirmabant Iis qui de his
rebus perpetuo meditantur, nisi certam disciplinam sibi assequantur, vita semper dissicillima solet videri. raeterea postquam Euripides ad provectiorem venit aetatem, tempora reveris graviora, vita tristior facta erat, quum bello diuturno discordiis- quo civilibus, tum labosactatis antiquis moribus. tiam Socrates et Socratici ad rationis noema et leges omnia exigentes severioraque edentes praecepta moralia antiquae levitati animi quo tranquillitati nocebant Exeunte saeculo quinto omnino invalu runt opinione novae de vita humana, quarum Euripidea non solum particeps sed auctor quoque ac fautor fuisse videtur.