장음표시 사용
91쪽
QUID EI UIDES SEΝSERI DE REBUS DIVIΝIS.
RELIGIONIS GRAECAE ORIGINE ET RATIONE. Religio Graeca, ut omnes religiones quae complures docent esse deos, orta est e naturae contemplatione. Unamquamque partem mundi, quae propria quadam vi moveri mutari generare videbatur, Velut coelum, terra, mare, ventus, sol astra, igniscet. homines primigenii, ut adhuc non raro in infantibus fieri Videmus, animatam esse credebant δ). Quas res quum sentirent se multo esse potentiores, Vereri primum coeperunt. Habebant enim et nocendi et favendi vim paene infinitam, variasque has affectiones specie quoque declarare videbantur coelum enim quo tempore propitium erat et serenum, laetum videbatur; quum insensum esset, obscurum, iratum, triste itaque mox hominea
I Id Dem ritus intellexit dioens diis popularibus acteam prinoipia naturalia et moralia Iovem enim esse aera superiorem sive aethera, Minervam mentem has deinde imagines poetieas transiisse in personas, quae reapse vivere et vigere rederentur ap. Clem Protrep. e. 6. 683. Prodicus apud Sext. ath. IX. 11 L put bat homine antiquissimos iis tantum phaenomenia naturalibus, quae sibi usui essent, divinitatem aeripsisse.
92쪽
non caeca vi sed libera mento et voluntatem moveri putantes in
revereri quoque coeperunt; et quoniam res secundae et adversae in eorum potestate erant donis placanda censuerunt. Postquam iis autem mentes inesse visae sunt materiae dominatrices variisque amotibus, velut dolori, laetitiae, iras obnoxiae, humano igitur animo omnino similes, magis magisque hae a provincia sua avocari hominibusque aequari coeptae sunt, ita ut tandem etiam figuram corpusque humanum induerent et mox nihil humani a se alienum putarent. Uxore enim ducebant, liberos procreabant, amoribus polliciebantur, rixas et dissidia habebant, versabantur in caede fraude rapina. Exinde ingenium Graecum ad fingendum proclive et aptum horum deorum vitam ornavit innumerabili fabularum varietate non amplius oriun tarum eum prima natura, a qua tantopere recedebant ut ii, qui omnium sero celeberrimo cultu florerent, Athena et Apollo et Hormes, unde originem ducerent Vixdum appareat. Ita igitur nata est universa mythologia crevitque in anthro- pomorphismum illum qui vocatur, quem indo ab antiquissimis literarum Grascarum monumentis persectum et absolutum
Apparet ex his et ex eo quod affectus quoque et perturbationes,
quibus genus humanum natura expositum est, in deorum numerum
recipiebantur, notione divinitatis nihil continori nisi potontiam hominibus superiorem, justitiam vero et sanctitatem haudquaquam cum ea conjunctas fuisse. Itaque dii, quippe corporis montisque viribus homines superantes, etiam vehementiores habebant voluptates, quibus non minus quam illi indulgentes maiora quoque perpetrabant scelera Nam ad id quod petebant
consequendum Viribus semper alebant.
Haec quoque est causa cur homines, licet deos illos non solum flagitiosissimos esse sentirent sed etiam ipsi gravissimas saepe injurias ab iis acciperent, eos non detestati sint, quin etiam raro iis irascerentur. Ab hominibus antiquioribus enim iis qui omnia impune sacere poterat omnia concini solebant; ipsis praeceptis
1 Notandum est eodem modo in ipsius philosophiae initiis primum vim, qua materia moveretur, ab ea non separatam fuisse, sed postea apud Anaxagoramytransiisse in entem separatam, liberam, conseiam, rerumque potentem.
93쪽
moralibus superiores videbantur λ). Quare hominibus pie colendi erant dii; quorum potentiae cedere noluisse summae eam videbatur superbiae et pravitatis. Una autem eademque causa obstitit quominus deorum scelera indignarentur homines et quominus illorum exempla sequi sibi licitum putarent aut saepius ea uia
ipsorum peccatis praetenderent. Quod enim dii sibi nihil don gabant, id non erat cur homines sibi indulgerent poterant enim illi impune, hi non poterant ).
Nostra autem aetas, quae praecepta moralia omnemque vitae
sanctitatem potissimum a religionis institutione repetere solet, vehementor miratur quomodo factum sit, ut homines antiqui, quibus non modo nulla esset institutio divina sol stiam dii ipsi
oujusvis pravitatis auctoritatem ostenderent, non proni ruerent in cuncta scelera, neque prorsus degenerarent in feras, quinimo easdem Virtutes, quas nos, commendarent et colerent, eadem
nobiscum vitia improbarent et detestarentur. Videtur mihi natura ipsa omnibus hominibu quandam justiatis o sanctitatis notionem statim cum vitae luce tribuero. Sunt enim, ut ait Cicero, ingeniis nostris semina innata virtutum '.
His autem ominibus in gentium juventute nascuntur virtutes paucae admodum et simplicissimae, velut herba parvae atque agrestes dum autem gentes aetato procedunt has virtutos vitae usu quasi ab aliquo horti procuratore excoluntur et purgantur ita ut recentissimae cuique progenie semina uberiora et puriora suppeditent. Hanc autem justitiae notionem ab ipsa natura datam incor arbitror ut gentium mores numquam tantopere sancti-
1 Eadem ratione Romani imperatoribus suis tot annos plura permiserunt flagitia quam ulli antea mortalium quia tantam haberent potestatem quantam nemo antea mortalium. Ideoque scelestissimis illis Caesaribus satis erat mori ut in immortalium numerum referrenturi
Quid quod apud nos adhuc multum valet hae lex velut naturalia. Nonne regibus divitibusque plura ignosci solent quam ivibus et plebi Legem poteram notimimia verbis Mare ius validiastini'. Quod tamen verebar ne in errores duoeret Noa enim quum ea voee utimur potestatem validissimi' potius signinoamus quam ius. Nam iniuriam semper putamus, siqui viribus solis nixi debiliores opprimunt Antiquissimis vero temporibus id utpote naturae congruens vere justum habebatur. Notes denique veniam et facultatem aliquid Miendi frequenter eodem designari vocabulo, velut μέχετm, licet. 2 sequo enim nos ematis exeusationem petimus e regum priueipumque exemplis. 3 in etiam Protagorae mythum do δίκη et αἰδοι hominibus a Iove tributis.
94쪽
tato inter se differant quam religiones. Nam eae, quae deum colunt sanctissimum summaeque virtutis praeceptorom, ut par est, plurimum infra exemplum suum manere solent quae vero deos impuros colunt, tamen ipsae illa notione instigatas rectius vivors
Νec tamen exigua contemnendave est illa morum distantia. Christiani enim homines multa improbant quae Graecis pomis et honesta videbantur, et profecto rectius sanctiusque quam illi vivunt Resigio enim innatam illam justitiae notionem valdo excoluit et emendavit. Num apud Graecos quoque religio vim habuit ad eam sormandam, sed cum impura esset contaminavit, coraupit, depravavit 8 inime gentium. Nam Moat haec notio aliquamdiu opprimi bellorum civiliumque dissidiorum fluctibus, qui oris paene homines aequant, sed ubi resedit tempestas protinus emergit et resurgit neque in perpetuum deleri potest. Hano igitur Graeci quoque potius sequendam esse intellexerunt quam exempla suorum deorum, hanc reveriti sunt nomine νόμι- αγράφων, quorum originem nemo indicare possit δ), quos qui violare audeat apud omnes flagret ignominia 3. Quare hic quoquo molior vicitros et quum apud Christianos religio emendaret conscientiam rocti, apud Graecos contra recti conscientia correxit religionem, et hac quidem ratione ut quo magis confirmaretur et excoleretur eo plures virtutes muneraque moralia diis tribueret. Haec religionis consormatio et progressio ab antiquissimo tempore usque ad Euripidis aetatem persequenda esse videtur quomstius intolligamus quid ille de diis popularibus senserit.
95쪽
REMGIO POPULARIS APUD SCRIPTORES EURIPIDE PRIORES. Apud Homerum omnia deorum pravitas exponitur sine ullo fuco ullavo dubitatione. Neque in aliis scriptis clarius apparent ipsorum inter se rixae et proelia, quoniam nusquam tam copiose deseribitur univorsa deorum civitas. Ab initio tamen ratio hominea doouisse videtur tam discordi et turbulenta domooratia mundum regi non posse. Nam Jupitor quidem omnium est rex, omnesque reliquos potentia et viribus superat, non ita amo ut numquam ei resistere possint ); et quamquam ipso abstinet quominus hominibus pugnantibus praeaena auxilium serat, tamen variis amoribus cum genere humano ea conjunotior quam ut sine partium studio res mortalium pomi moderari ). Quam homines credebant superius eam aliquod numen, cuius jussa Olympii exsequerentur, cuius voluntato certe constricti ement. Ambiguum videtur utrum numen illud, quod μοῖραν appellabant, fatum sit atabile an sora raro, nec nisi in robus gravioribus eius fit montis; in quibus ergo hac ratione cautum orat ne ea humana turbarentur deorum libidino, cum nemo horum μου resistere posset. Jovi auram munus datum est curandi ut μοιρα juam rata fiant quae non semper protinus novit sed aliquando invectia
garo debet ). Dii sacile aliquom servare possunt inque patriam restituere etiamsi longe absit mortem tamen ab eo dolandore non possunt si satum eam allaturum est Od. III. 31 sqq. - .
nantur Ιl. XX. 30, XVI 0 et passim . et ut Argivi adverso arte ament VIII 5 sqq. dirum terrorem iis ineutit. 4 Velut in proeliis adhibita libra. Rursus homine aliquando fati Moreta praesensione divinant. l. notissimus a. bis pronuntiatus ἔσσετα ἔμαρ ετ ει πο- ὀλώλη λιος με. 5 Vidota tamen Iupiter Sarpedonis mortem aliquamdiu differre potuisse. A proposito vero desistit a Iunone motus, ne reliquis diis exemplum det violandi μοίρας
96쪽
Sunt tamen etiam aliae res quas procurationem desiderant, velut vitia humana Monuit hominum notio justi et recti, quam supra memoravi, deorum esse ulcisci quasdam peccata, quorum judicium non penes homines esse vidoretur. Quare Iupiter, qui solus Omnium deorum vulgo his fungitur ossiciis, perduros destituere et initio tradere roditur B. IV. 2353, praesertim quum penurium sit quasdam injuria ipsis diis illata; sed et superbos inexorabilesque perdit rogatu Litarum dearum superbia enim homines nequaquam docet, nam στρεπτοὶ δέ τε κα ὶ θεοὶ αυτοI IX. 496 sqq.)yὶ; tum poenas sumit de iis qui hospites supplicosque contumelia inciunt, quippe qui omnes a Jovo mitti redantur Od. IX.
26 sqq. XIV. 283 sq. 404 sqq.).
Has fere sunt res, in quibus dii Homerio moribus prosunt. Ceteroquin virtutem parum curant neque iis, dummodo morem sibi gerere possint, umquam religio est homines ad scelera incitare; hi autem culpam in eos consere et vel praesentes ocusare, utpote familiariter cum iis vivontes, non dubitant.
Dolos et fallaces hsquonia vocantur Il. III. 365, XXV. 15. d. XX. 2013 Agamemnon in Argivorum concione se ipse
innocentem esse testatur Jovem enim et arcam si Furiam
ατην sibi immisisse quum Achillem prasmio spoliaret. B. XIX. 86 sqq.). Nullus deus tamen Venere nequior est. Non solum Holonam ad adulterium impulit, quod omnes notum habent
palamque ei Objiciunt L. V. 349 sqq. Od. o. 261 sq. cf. II. III. 16 sqq.), sed etiam quum Helena jamdudum Menelaum
desiderans acerbis verbis se eam in Ρaridis cubiculum secuturam
negat, diris minis dea seminam in impudicitia perseverare cogit 31 Tamen observandum est omnem poenam divinam induere speciem ultionis etiam ha in re notis Litarum personis, qui superbiam quasi iniuriam sibi illatam punirent. 2 Quamvis fortasse iam nimius in his tractandis me videar, me non ontineo quin admoneam confusionis, quae nascitur ubi dii eiusdem emat auctores et ultores esse dicantur. Si Agamemnon sibi persuasum habet Iovem Troianis periuris auxilium non laturum sed eos pessime perditurum me, quamquam Iupiter ipse inervae permiserat ut Pandarum inouaret ad pactum cum fraeois violandum Il. III 64 sqq. . 3 Plerosque autem locos, ubi immortales levissimi mortalesque in eo audaciatimi inducuntur, viri docti magna probabilitate non ab ipso Iliadis poeta ompositos sed posterioribus insertos eas contendunt vid. Bero, O oh. d. stiooh. Literatura. pg. 6513 itaque ea quae plurimum offendunt fortisse non temporum illorum religioni ascribenda sunt. Nam malus poeta non aequaliuin opinionum imaginem veram referre
97쪽
ul. ΙΙΙ. 389-4173. Cavendum tamen est ne hanc rationem culpam scelerum a divina auctoritate repetendi moribus aequalium posterorumque multum nocuisse credamus. Alibi enim eos qui malefecerint graviter culpandos esse et ipsi sentiunt et reliqui
voles Il. VI. 344 sqq.). Qua de re in Odyssea Ι. 32 sqq. Jupit
utilissimo tostatur injuria homines malorum suorum culpam in deos conferre. Eo enim suis ipsorum sceleribus perire. In Odyss. Olympii omnino multo rarius quam inest pravi producuntur, multoque saepius justis adesse malosque ordem dicuntur in ita ut Laertes comperta sponsorum caede exclamet XXIV. 35 lx ):Zε πάτερ, Dτε εοὶ κατα μακρὸν ολυμ- , εἰ ἐτεὸν ὀνηστῆρες ατάσθαλον βριν Duσαν. Vix pus est monere ubique pium deorum ultum commendari. Siquis iis paret, si favsnt Il. I. 2183. Insani sat cum iis pugnare neque enim Lycurgus diu vixit, qui iis resistere ausus esset in VI. 130 sqq.), Rus Aiax Oileus cum gloriareturas etiam diis invitis maris periculo evasurum eam, protinus intorsit Od. IV. 504 sqq.). Videmus igitur jam antiquissimis temporibus homines duce
ratione et sanctitatis notione naturali non solum diis praefecisse numen superius constans et incorruptum, sed etiam iis ipsis paucis in rebus attribuisse morum oensuram, quae initio non pertineres ad eorum Muram.
Exinde Iupitor in perpetuum manet periurii ultor, patronus supplicum et hospitum Sod si alia ossicia ei fiunt propria. Supra indicavi, quo magis emendaretur conscientia moralis eo plura munera in deos osso collata. Apud Hesiodum a nos jam percipimus progressus. Universo deos hostificabatur esse malorum perditores, bonorum patronos. Iustos Iupiter locupletat laetis messibus Morisque secunditato Ἐργα . Hs .
230 sqq. 28 sq.), injustos vero funditus perdit morbis et agrorum alarilitates ibid. 24 sqq. 28 sqq. triginta miliaeenseri potest. At posteriores Oraeo i quo ad tempora Alexandrina Hominea omnia genuina duxerim et qua puro fonte mythologiae iis usi sunt.1 minerva ipsa Iove annuente perniciem eorum Ithamnatum parat, qui absentis prinoipis obliti orant, quamvis olementimimus semper inisset Od. V. 7 7 .s At his Od. liba non ab ipso poeta se tu videtur. Vid. annot AE ad yg.
98쪽
vigilum nubibus laetorum omnia quas in terra fiunt Iovi indieant λγ. Eadem via porgunt postae lyrici; sed distinguendi sunt
650 antiquiores et recentiores. Ab Ol. circiterra1 Orasci magis quam antea doctrinia religiosis rebusque ethicis studere coeperunt, ouius rei tostimonia erant varia carmina theologica in Onom oriti schola composita, et lyrio multa quae vorsabantur in praeceptis moralibus edendis gnomica). Ingenium moresque hominum in dies humanitate repoliebantur simulque opiniones de diis mendabantur. Hoc tempor vocabula ὁ θεὸς et τὸ θεῖον
usurpari coepta sunt pro diis universis, quasi in unum numen omnes confunderentur. Ceterum vulgo Iovi morum censura attribuitur. Hic omnia peccata ulcisci ereditur a Solone apud Bero. Anthes lyr. 13, 173 Bacchylidos dies eum omnia videre nec
tamen doloris auctorem aso, verum justitiam omnibus hominbbus in promptu esse apud Bero. h. inc. 293 Archilochus eum iustitiam injustitiamquo hominum observare ibid. epod. 883. Quid quod Simonides Cous in spinicio affrmat hominibus
dissicillimum esse probis fieri in probitate manere autem, id quum humanam virtutem superet, τι θεῶν tantum tribui posse. Theognis non minus pius videtur, sed rebus advorsis malorumque an popularium ρ felicitate exacerbatus aliquando querim niis et accusationibus Jovis indulget, qui quamvis omnium hominum animos perspectos habeat, tamen probos et improbos eadem sorio assiciat apud B. s. 373 sqq. . Neque indari praeterire possum seniantiam insignem de deorum natura, quas mihi optime opinionem popularem inprimore videtur. Idem dicit eam deorum hominumque genus eademquo origine ortum, sin viros tam diversas esse ut hi fragiles atque adeo nulli sint, illivor firmi atque sempiterni quodammodo tamen iis comparandi sumus sive montem sive figuram spectos, quamquam ignoramus quem in statum nos fortuna ducat Nem VI. 1-93 Deorum
virtutes quoque praedicat, eos vero increpare ante omnia metuit, pravam eam judicans sapientiam Ol. IX. 37 sq.).Ρotentia divina a poetis lyricis omnibus frequentissime elo-
1 Vs. 128 sqq. id manus generi auro exstincto mandatum me disti.
99쪽
bratur. A diis hominibus omnia veniunt; nihil eos latet i. Imprimis Iupiter dicitur omnium rerum ess gnarus et potens totius mundi imperium tenet, omnium rerum est prin
Si Iupiter cum in eum summa conserretur potestas, paulatim successit in locum μοlρας Homericae Nec mirum. Ostquam enim ipso nulli pravitati obnoxius, morum sanctorum patronus certus, ultor scelerum severus visus est, nihil amplius obstabat quominus ei summum rerum imperium deserretur. Etiam nunc quidem μου saepe commemoratur nec non τυχη, sed non
amplius Iupiter diversa stit in idem numen sere confusi esse videntur, et τυχη sacta est ovis filia. iretur quis quomodo poetae haec omnia cum notis deorum vitiis flagitiisque convenire putaverint. rimum videntur mihi nondum summam virtuto in iis desiderasse grati igitur venerabantur quodquod sapientiae justitiaeque documentum deprehendebant. Tum quia non necessario si mythi qui eorum pravitatem ostendebant traotandi erant, discrepantiam raro animadvertebant. Nec tamen Pindarum certo eam fugisse luculenta quaedam declarant exempla. Aliquando enim in media narratione subsistit nec pergere vult, honesta tantum de diis narranda eas tostans Ol. I. 35, 23. Alibi plane nunciat celandum esse εἴ τις ἀνθρώποισι θεώδοτος ἄτα προστυχοι Sic est. Si quibus deorum natura a maioribus tradita et simul eorum sanctitas curae erat, eos existimo non diligenter pervestiganda sed celanda potius prava censuisse, et sic factum esse ut non perspicerent duas illas res colligari
Transeamus ad Herodotum, qui Sophoclis Euripidisque aequalis sed antiquiorum opinionum sectator aptius tractatur ante poetas tragicos. In eo ante omnia luce persuasio imbecillitatis humanas quam qui non agnoscant superbi ad nimiam potentiam tendentes, diisque se sere aequantes, eos funditus exterminari putat. Quin eo procedit ut etiam illos perituros o istimet, qui ab ambitione et superbia vacui sola fortuna juvanto
1 Thoom. 184, 17 sq. Mehil. Tetr tr. 56. Pind. l. I. sis Mehil opod. 88. Simon Amorg. r. 1 Tarpand tr. 1 ali Δία Pind. Pyth. VI 28 sqq.
100쪽
qualos solicitato superon et ad divinam beatitaram justo propius aceodem videantur. T δεῖον enim est φθονερόν, praeter Θipsum neminem sinit μέγα φρονεῖν neque semper esse elicem; quare optanda est vita mixta gaudio et dolore, statusque mediocritate tutus. Nam nullo modo sortem avertero possumus
quum ne dii quidem fato resistero queant I. 32 sqq. 91, ΙΙΙ.
Notissima haec sontantia de invidia divina, quas haud dubio popularis ' fuit injuria vulgo vituperata est, primum quum
Herodotus unius tantum hominis perniciem narret prorsus nulla culpa compensatam 3, in ceteris Vero semper aliquod peccatum argumentetur, tum quoniam neminem per totam vitam beatum esse communis sere est omnium hominum opinio 3. Hastorea Horodotus ammat humana flagitia a divino numius severe puniri. Sed non semper idem qui admisit posnas dat; saepe a seris demum nepotibus maiorum scelera divino supplicio
expiantur I. 13. Haec quoque sine dubi fuit supfrstitio popularis, quoniam aliis quoque populis amiliaris erat A sato omnia pendere passim pronuntiavit; cuius decreta dii aliquamdiu dissere possunt, irrita facere nequeunt Ι. 91 )3.
Quamquam Herodotus leviores aliquas fabula non raro causis naturalibus explicare maluit, tamen hae omnia documenta sunt animi pia deorum divorsntia imbuti. Quin etiam si eum poetis lyricis compares, rudiores paene eius videntur opiniones de diis, nempe necemitati eos vult esse subjoctos durissimosque stondit erga hominea Verum poetae illi nulla o prohibiti cogitatio sibi summos deos fingere poterant historico ver materis, quae
2 Polyerates Samius. Nam Xerxes periit quod solus universae Asiae Europaeque imperium petivisset de De superbe laesisset VII 10s . Croesum interiisso verisimile est quod se ipse omnium hominum selieissimum existimasset Ι 84 , et prae arrogantia oracula non intellexisset I si quamquam facinoris Gygis quoque poenas dabat in quinto genere. 3 omnibusque naturalis. Quis nostrum nullam sentit reverentiam in Molpiendis magnis bonis et elicitatibus; quis non libere iis frui gaudioque indulgere dubitat, veritus ne ortuna actito oonversa omnia dissipet velut somniorum imaginea Quid hoo est nisi obscurus metas invidia divinae p4 Ibi Apollo testata se vix tandem a fato impetrasse ut Croesi calamitate triannium differrentur.