장음표시 사용
21쪽
cilique mutatione ab imperito artifice ΑΔ INNII APOY pro MINNI LAPOY exprimi potuerit . Ac celte quidem nihil
eruditae Antiquitatis cultoribus , qui nummos & marmora inspexerint, magis compertum esse potest, quam quod in literis A, Δ, Λ, M, confundendis centies in nummis, ac lapidibus peccatum fuit, ut ex tribus prioribus una alterius loclitem cre usurpata sit, atque ex A, &Δ, sive Α, & Λ, sive
denique ex Λ & A temere conjunctis essieta sit M ; sive via cistim ex M duas in partes discerpta A & Δ , sive A & A. sive A & Λ prodierint . . Sic , ut exemplis aliquot id ostendatur , simulque varii
Antiquariorum errores nunc primum opportune a me Corrigantur , in Domitiani nummo apud Patinum legitur ΚΑ- ' AOΗNΩN , pro ΚΑΔΟΗNΩN . In Elagabali nummo apud Golizium legitur ΑΔIPBHNOC , sed apud Gesnerum .RAI PBΗNOC . In Museo Theu polo i nummus inscribituro loΛΑΑNO. YIIATO , latineque redditur Viollano Cou-
fide ἰ cum tamen legendum esse vix dubitem αOYIOΑΑ AN- ΟΥ ΠΑTOυ . Asiola ProconsuIe . In alio legitur ' IEPOMNΑ- AI AI TEOYΗFOΣ , ac latine redditur Sacrae recordationes. Severus, cum legendum putem IEPOMNAμων ΑΙΛJος ΣΕ-ΟΤPΟΣ Hieromnemon Aelius Severtis . In Abgari Regis num mo legitur BAΣΑΛΙΑΣ ΕΠ . AB AP. Rex . Abgarus, certoque exarari debuit BAΣ. Α. ΑΙΛ. ΣΕΠ νιμιος ABFAPος, R x Lucius Aelius Septimius Avarus . Apud Ges nerum nummus occurrit si cum Viri Capite , atque in aversa Parte equus decurrens cum epigraphe retrogradis litteris exarata DON-NOIΔ , eumque nummum incogniti viri esse dicit Gesnerus At ego suspicor ad eundem illum virum spectare, in cujus nummo apud Gesnerum ipsum legitur 7 MONNOC, ideoque pro M temere exaratum fuisse M. In nummo apud Haymum ', cujus antica pars exhibet Abgarum Osrhoenes regem cum epigraphe BAσιλευς ABrAPOD, in postica rex alius exhibetur
22쪽
betur cum epigraphe ARANNOΣ; ego vero quolibet pignore contenderim ibi non AA ANNOΣ , sed MANNOS legendum csse ; ideoque nummum ad Mannum illum Arabiae Regem reserendum , qui Dione teste Abgari instar ad Trajanum confugit: nisi posteriorem potius Manum, vel Mannum putaxeris, qui Septimii Severi , & Abgari alterius aetate floruit , ac nummos alios edidit, ut inserius observabitur. Denique , ut Parthici nummi alterius exemplum' hic proseram .
in Va illantii nummo alibi a me destripto legitur ABAIΣΣ APOΥ, ac ignoti Regis sedem ego quoque in luperiori Di Dsertatione conjecturis exploravi. At in simili prorsus nummo , quem mihi Romae Cl. Barthelemy conspiciendum Obtulit, Perspicue diserteque legitur ΑΒΔΙΣΣΑPOY et quemadmodum in Tacito ABD us - ,& ABDacasEs i memorantur, qui Claudii Caesaris aetate inter primores Parthiae viros flo- . ruerunt . Itaque his exemplis apparet quod in hoc etiam Stoichiano nummo facile character M duas in partes Α dc Δ, sive potius Λ Δ discerptus . praveque expressus fuit . Longe
quod nimirum vel scriptoris, vel quadratarii vitio chara ter M duas veluti in partes discerptus exprimatur . Juverit etiam exemplum aliud ex Froelichio ipso proserre , non modo ut haec disputatio aliqua veterum monimentorum varietate exornetur, verum etiam ut illustre marmor accuratius exponatur. Froelichius in Animadversionibus in veteres nummos urbium ubi de Attudeorum numinis agebat,
23쪽
hane epigraphem Ephesi repertam iisdem prorsus notis , eademque interpretatione illustratam attulit , quibus hic ex
, , Sic interpretor: ,, Imperatoris Caesaris Divi Trajani Parthici , , Filium, Di υi Nervae nepotem, Trajanum HadrianumAugusum, , , colentes Augusto addictiis Ephesorum Senatus , est Neocorus Pο- puIus consecramini, sub μη-Consule Pedone Caro, Priscinustio.
is fusagium ferente Tiberio Claudio Italico Scriba Populi Ephesi
rum . Praefide Tiberio Claudio Pisonino . In x I. versu optime feliciterque observat Froelichius pro ΚΑ, quod temere exaratum fuit, legendum esse ΚΛ ; ideoque novum adhuc exemplum disserenti mihi suppeditat quod saepissime in litteris Α, & Λ temere confundendis erratum fuit. ita quoque feliciter in 3. versu ΘΕΟΥ pro OIOY legendum esse observavit; vicissim tamen perperam YION legendum conjecit , cum optime ΥΙΟΥ exaratum sit. Ita quoque fallitur cum in 1 3. versus initio ΕΦ pro EP rescribendum asserit, ac vocem hac sigia delitescere existimat . Siquidem perspicue certoque legendum EPTEΠΙΣΤΛ ΤΗΣ ΑΝ-TOS Operi praefecto: non modo quod conluetus Plephisua -
24쪽
tum ritus id postulat, verum etiam quod in Gudii Praefatione num. ς . marmor aliud occurrit Ephesi positum , in quo diserte legitur
tempore moraretur , terraemotus impetu , Dione teste , opinpressus suit , & Itatim mortuus es; ideoque Adriani aetate superstes , 8c Asiae Proconsul esse non potuit. Accedit etiam quod Consul ille tum in Dione , tum in Fastis omnibus non Pedi, sed Pedonis nomine vocatur , in quibus non Pedus Carus Priscinus , ut in Ephesio Marmore habetur , neque C. Papilus Carus Pedo , ut in Tiburtino lapide legitur, ex quo in Panvinii, Petavit, aliorumque Fallos nomen illud temere irrepsit; sed M. Vergilianus Pedo nominatur φ. Itaque Pedus Carus Priscinur in Froelichii Marmore nominatus a Pedone Consule distingui debet. Quamvis ergo in Stoschii nummo pro M. exaratum Histet ΑΔ , nihil tamen verisimilius admitti poterat, quam MINNI LAPOY legendum esse; ideoque in ejusmodi nummo non alium, quam Minnisarum , sive Manisarum Armeniae Regulum Dioni memoratum, indicari; cum in illo solum chaiaeteres alii , ac praesertim epocha nummo inscripta facile intelligi, salvarique possit. Ceterum, si quid conjecturis hic assequor , Froelichius ipse , licet in Stoschii nummo non
ΛΔ INNITA'. ut vere nummus ejusque exemplum aere e X-
.prelsum requirit, sed AΔINNIΓΑ ΟΥ scriptum , vel legendum
25쪽
dum existimet , hoc tamen verum Regis ejus nomen esse non contendit, ibique vel ΛΔINNI ΓΛΟ , vel smile saltem vocabu- Ium scriptum arbitratur ; ideoque , nisi plurimum fallor , Froelichius ipso tacite subindicat vel λΔlNNI LAPOΥ , vel ΑΛINNI LAP legi posse . Sed quamvis etiam Verum Regis
nomen nummo inscriptum compertum foret, certoque Froelichius ostendere posset non MINNI LAPOY , sed ΑΔΙNNI-IAOY, legendum esse, nihil tamen exinde vel hypothesi ,
vel conjecturae , quam Eruditis proposui, detractum seret; eumque Minnisarum , vel Adinnigatim non alium esse censerem , quam qui a Dione memoratur; ideoque, nisi error in nummo Potius , quam in Dionis codice , admissus dicatur , in Dionis textu non Mανίσαρος sed 'Aelim αρος sdribendum esse putarem . Itaque mihi eum Cl. Froelichio non de Regis historia , aetate, ditione , sed de solo ipsius nomine controversia seret, in quo tamen legendo meis potius conjecturis , quam Froelichii dubiis, tribuendum esse confido ; cum praesertim Froelichius quidem Stoschii nummum Palatiano similem, eodem typario proculam , ideoque prototypum esse Conjec rit , ex quo ectypa imago mihi communicata expressa fuerit; mihi vero plane incognitum sit an Palatii nummus, ex quo imago illa mihi communicata desumpta fuerat, a Stoschiano distinctus sit, adeoque in illo, quamvis cetera gemina, vel similia sint, characteres tamen aliqui, ut fieri plerumque solet, aliter efformati, praveque expressi sint; quemadmodum sane in Palatiano LΩTHIPO, in Stoschiano vero LΩTHPCLreperitur.
demum nomine inscriptus sit, Manisaro Dionis adscribi non potest, ideoque subdit haereo anxius satin tuto BΛΣΙΛΕΩΣ Regis titulus tribuatur Manisaro , qui in numismateis. MANNISARO IN NIGAO adscriptus cernitur.
26쪽
Quamvis enim Dio , inquit Froelichius , Manisarum memoret , ipsum tamen Regis nomine nulli bi appellat; cum tamen Nebar sapen regem fuisse mox dicat. Illud etiam opponit, quod verba illa , quae a me veluti ex Dione prolata fuerant,
non Dionis , sed Theodosii sunt; neque locus ille satis sanus , aut satis integer eri , sed quae de Mansuro dici, deque Armenia ,
O Mesopotamia videntur , ea ad Ch froen Parthorum regem propemodum certo sunt referenda . Quid enim, inquit, Manasarus se Armenia ac Mesopotamia occupatis cessurum polliceri poterret, cum Armeniae Regnum a solo Chosroe Exedari ereptum, & Parthamasiridi concessum foret 3 Certe Tillemontius a Corsino laudatus Manisarum d notum quidem , sed non Regem , putavit; ac Dionis locum sbi parum cohaerere dixit, cum Armenia a solo Chosroe occupata , a solo Chostoe Tr jano offerri potuerit. Itaque, concludit Froelichius , cum Dionis Manis artis neque Armeniam occupaverit, neque Regis nomen assumpserit, nummus Regis nomine insignis illi adscribi non poterit. Haec Froelichius . Ea tamen dubia facile , ut opinor , ex optimi doctique viri, aliorumque etiam animis eximi poterunt, si res ingenue accurateque expendatur. Quis enim Dionis locum a me prolatum ea de caussa aut refellere , aut in dubium revocare unquam poterit, quod ille non integrum Dionis contextum ,
sed sola Dionis Excerpta a Theodotio facta contineat 3 Certe Eruditis omnibus Excerpta illa maximo in pretio esse debent , ac saepit Iime non alio, quam Dionis, nomine citari illa solent; quemadmodum Froelichius ipse testimonia ex his Excerptis aliquando proferens , ubique solum Dionis nomen expressit , At, inqui et Froelichius, Theodosius ipse . vel Dio nul- tibi Mani sero suo Regis nomen concessit. Quid inde Θ Si Scriptor ipse in integro historiae contextu charaeteres illos exinpressit, qui perspicue certoque vel Regem, vel Regulum , vel nasam designant 3 Etenim Manisarum Armeniam, ac Me-1OPotamiam, earum nempe partem, occupasse dicit Dio ; bellum
27쪽
lum a Cholioe adversus Manisarum instructum esse testatur; Legatos a Manisaro ad Trajanum Caesarem missos esse scribit, qui Caesari Armeniam , ac Me potamiam Minnisari nomine offerrent, ideoque cum Caesare foedus inirent; Tra janum Manisaro pacem, si promisia saetis impleret , promi sisse demonstrat. Quis e characteribus, & circumstantiis illis Regis potestatem in Minnisaro non agnoscat, quamvis ab Hi storico Regis nomen omittatur Ita propemodum Mannus non Rex , sed φυλαρχοe eodem ipso in loco a Dione Vocatur , sicuti Spartianus earum regionum dominos T arctas appellat; nec ullus tamen dubitandi locus esse potest , quin Nannus ipse Regis etiam nomine donaretur; quemadmodum Mannus ipsius filius, aut nepos in Lucillae nummo BACΙΛΕΥC MANNOC vocatur . Certe Seguinus ' ipse Manum Trajano coaevum, atque Dioni memoratum , Arabum Regem
adpellat. Ac, ne plura id genus exempla persequar , Froelichius
ipset, cum nummum ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΣΑΜΟΥ nomine inscriptum reperisset, feliciter ipsum ad Samum Chrysogoni filium reserendum putavit, qui a Polybio memoratur; quamvis Samus ille neque Rex a Polybio appellatur, neque ullum prorsus ex iis Regis indiciis praeseserat, quorum plura in Minnisaro concurrere jam vidimus. Frustra vero Tillemontius , ac Froelichius Dionis teX- tum aut mutilum , aut depravatum esse suspicantur ; ideoque quae in illo de Minnisaro dicuntur , ad Chosroem reserenda arbitrantur; perinde quasi Chosroes solus Armeniam occupasset, eamque se Trajano cessurum polliceri potuisset . Etenim , si integer Dionis locus accurate perpendatur, perspicue constabit quod ille , qui Armenia , ac Mesopotainia cedere pollicebatur , bello a Chosroe impetebatur ; ideoque Chosroes esse non poterat. Λccedit etiam quod Chosroes pacem solum rogavit, nunquam vero Armenia se cessurum proinmisit , sed eam potius Partham ridi fratris filio impetrare studuit; ideoque promissa illa, quae a Dione memorantur,
28쪽
non ad Chosroen , sed ad alium, perspicue certoque reserridebent. Quod vero Tille montio duce Froelichius opponit
Armeniam a Mani sero occupatam non fuisse , ideoque ipsam a Chosroe solum promitti, vel restitui potuisse, vim facile haberet, si Dionis verba nonnisi de Armenia universa intellugi deberent, non vero si de sola quadam ipsius parte commode sumi possent; quemadmodum sane e plurimis exemplis apparet quod ubi confuse Provinciarum , vel Regni nomen ex primitur , aliqua solum ipsius pars indicatur . Ita Spartianus ' de Severo loquens ait. quod ipse Persarum regem Abgamum subegit,ri Aurelius Victor ait subacto Persarum rege nomine Abgaro; cum tamen Abgarus ille non universae Permius , sed Osrhoenes solum, quae Persidis, aut Parthiae , sive accuratius Mesopotamiae pars fuerat, rex fuerit; ideoque melius a Dione ' apud Xiphilinum Avarus rex Osrhoenorum vocetur. Ita propemodum , ne ab hoc ipso Dionis loco,& Trajani historia digrediar , Trajanus Caesar , cum primum Nisibim , & Batna occupasset, Parthicus a militibus est appellatus , perinde quasi Parthiam universam subegisset ;cum tamen exigua solum ipsius parte potitus esset . Nec aliunde sane factum putaverim , quod Severin, qui Arabiam ,&Adiabenem subegit, in nummis ' PARTH. ARAB. PARTH.
ADI AB. dicatur , cujus caussam Tillemontius M igporare se dixerat, nisi quod semel iterumque Severus Parthici nomen obtinuit , solaque Arabia Parthiae parte occupata Parthicas Arabicus , mox Adiebene altera Parthiae parte poti- tua Parthicus Adiabenicus sit appellatus. Sed quid in re per- speetissima exempla aliae persequar, cum Froelichius ipse hanc 'explicandi rationem usurpaverit p Dixerat Appianus si quod Antiochus IV. sive Epiphanes ετρατLσε επὶ 'Λρταξίαν
των 'Λρμενίων Βασιλι. exercitum duxit adυersus Artaxiam
Armeniorum regem ; cumque Froelichius 7 intelligeret in Armenia Zadriadem quoque tunc temporis imperasse, Artaxiam
29쪽
partis Armeniae regem vocavit, quamvis ille ab Appiano Armeniae vel Armeniorum rex appelletur. Igitur eadem prorsus ratione Minnisarus se Armenia, ac Mesopotamia occuparis, ea nimirum ipsarum parte, quam occupaverat, se cessurum polliceri poterat.
Exinde quoque Manisarum Dioni memoratum ex Armeis niae regum serie expungendum putat Froelichium', quos iis temporibus tum integra, tum accurata Regum illorum stiles in Scriptoribus habeatur , qui in Armenia impeIarunt; ideoque nullus aut Manisam Dionis , aut Minnisaro meo inter Armeniae Reges locus esse possit. Certe , inquit ille . Tiridati Armeniae Regi Exedares ejus filius successit , eoque expulso Parthamasirix Choseois nepos Armeniam occupavit. Itaque subdit ' Cureis judicandum relinquo , sitne ulla rationa
probabile , hoc rerum flatu , certo Armeniae Rege Parthumaseri- de , flororibus maxime Chose is rebus, Armeniam , ac Mesopotamiam possedisse Manisarum nescio quem , atque de his Trajano ab se reddendis per Legatos Manisarum potius , quam cisi Oem , egisse . Nollem doetissimum Virum levibus adeo dubiis, & comiecturis indulsisse . Quid enim prohibet quia florentibus etiam Parthorum rebus major Armeniae pars Padthamasiridi, aliqua ipsius pars Exedari expulso , alia Manis arci , alia Regulis aliis paruerit Z Quis conjecturis locus supererit, ubi Dio alti- de distincteque testatur Manisarum Armeniam , ac Mesopotamiam , hoc est, ut antea dixi , ipsarum partem occupat se, eaque de caussa a Chosroe bello impetitum Trajani Caesaris opem implorasse Z Certe , si Froelichii instar , his dubiis innitamur , inter Parthiae reges nullus etiam Monnesi locus supererit . Cum tamen nummorum testimonio compertum sit
quod ipse certo Parthiae rege Vologese Parthiam ipsam, hoc ei
30쪽
est ipsius partem, occupavie . Ebmptoque R Is nomine nummos signavit. Erirentibus Romanorum rebus Eutropici teste Armenia o Arabia Provinciae factae Iunt; & tamen .
Mannus Arabiae Rex L. Veri temporibus in nummis occuristit : & quamvis Arabia a Romanis anno V. C. 9 ς.8. occupata foret, Mannus tamen Arabiae Rex aut Phylarchus anno 96o. memoratur. Certo Armeniae Rege Parthamasiride Abgarus tamen Osrhoenem , Sporaces Anthemusiam occupabat, qua- rum utraque Mesopotamiae pars est.Severi Caesaris aetate a
no V.C. 9ς I. Armedia. Mesopotamia, & Arabia si is Regi-hus Dioni memoratis parebant, & tamen anno V. C. 9ς a. in Atrena regione, quae juxta Stephanum Mesopotamiae . juxta Herodianum Armeniae, juxta ZOnaram Arabiae' pars fuit, rex Barsemes imperabat'. Itaque perspicuis his exemplis ex eodem ipso Dione petitis apparet quod , quamvis Regnum , aut Provincia quaedam alicui subjeci a dicatur, in aliqua tamen ipsius parte Rex, aut Princeps alius imperasse potuit; ideoque , licet Armeniae Rex Parthamasiris dicatur, nihil est tamen cur in aliqua Armeniae ipsius parte etiam Manisarus imperasse non potuerit. Ita Vologetes , ac Monne ses uno , eodemque tempore in Parthia, hoc est in varila Parthiae partibus, imperarunt. Quamvis enim Valliantius existimet quod Monneses Vologesem regno eXpulerit, ac nummos epocha aa. insignes Cuderit, proximoque anno Vologeses, expulso vel defuncto Monnese , regnum recuperaverit, ac nummum epocha -a3. insignem ediderit; compertum est
tamen quod Monneses ipse triennio saltem in aliqua Parthiae
regione imperavit , Cum ipsius nummus occurrat, tu quo epocha a s. reperitur. AC, ne ceteris exemplis immorer,
quae facile proferri possent, Froelichius Τ ipse ex Sami regis nummo optime seliciterque conjecit quod Samus in aliq n Syriae parte . sive in aliqua prope Euphratem Provincia regnaverita quamvis id a nullo Scriptore memoretur , & integra ac perennis Syriae Regum series in Historicis habeatur. E