장음표시 사용
41쪽
pionicarum Catalogi , Moysis, Mircondi, ac Iustini testimo. iis Parthicum Regnum, atque Aeram probabilius sub Antiocho II. quam sub Seleuco II. coepisse contendit. Antequam dubium hoc dirimam, accuratissime obser- .vari velim quod duo hic a Froelichio conjunguntur , qu e tamen a me distincta suere . atque inter se distingui debent.
Etenim uno eodemque contextu a Froelichio inquiritur an
Parthicum Regnum , atque Aera Parthica sub Antiocho II., vel Seleuco II. inceperit: perinde quasi Aera simul cum Regna institui, vel incepisse debuerit: ideoque dubia , quae circa Regni initium ex Scriptoribus afferri possint, etiam adversus Aerae initium urgere debeant: quum tamen Aerae initium initio Regni posterius esse possit, ut celeberrima Seleucidarum epocha, & exemplis aliis ostendi potest. Ego sane Arsacidarum epocham nummis inscriptam Ct Ca annum ab V. C. sa s. incepisse dixi ; Parthicum tamea Regnum , primamque ab Antiochis , vel Macedonibus desectionem longe antiquiorem esse concessi. Plurima quidem ex variis Historicis subinde exposui, ut Parthici Regni initium
Ionge recentius ostenderem , quam ut a Vaillantio , ceteri Gque supponitur , ut exinde quoque aerae initium a Va illantio .constitutum refellerem ; praecipuum tamen controversiae
caput, quod explicando Minnisari nummo definiendum suscepi, non regni, sed aerae initium respicit; ideoque dubia circa regni initium a Froelichio proposita dissimulare nunc possem,
atque illa solum dirimere , quae adversus aerae initium a me constitutum pro serentur . Ac certe Froelichius ipse tametsi in eam potius sententiam inclinet, quae circa Antiochi Θεοῦ mem, er Seleuci II. initium aeram Parthicam ex diserto Eusebii temporis Garactere constituit ad annum Obmp. CXXXm. primum . quicum anni V. C. so6. ct sequemis parte congruit, quo Antiochus II. decessi; tres tamen aeras Parthicas memoravit, nihilque demnire volait quaenam ex his aera sit . unde ducendi fini anni Regum Arsacidarum nummis inscripti; ideoque Froelichius ipse hoc loco perspicue subindicat, apud Parthos, si ve Arsacidas
42쪽
aliud imperii, aliud aerae initium esse potuisse . Quandoquidem tamen utrumque initium exposui, & adversus utrumque dubia proponuntur , utrique dubiorum generi satisfaciam ;exposita prius Srriae Regum serie , ut ex illa major perspicuitas oriatur.
ANTIOcnus Epiphanes Itaque , quod ad Parthici Regni initium attinet, probabilius adhuc existimo illud sub Seleuco II. potius, quam sub Antiocho II. contigisse; nihilque prorsus ex dubiis a Froelichio propositis opinionis hujus veritati detractum esse confido.
Illud hic sibi sacile concedi putat Froelichius quod ubi
inter Scriptores controversum es, quo tempore , quoque anno res aliqua acciderit, ab illis Auctoribus potius es Handum , qui perspicuos , certosque temporis, annive ipsius characteres prodidere. quam ab aliis , eis verusioribus , qui aliud agentes narrationem aliquam , quae dubio non careat, protulere , de cujus tempore
eerto nihiI adjiciatur. Lex illa facile recipi , & concedi poterit, si vetustiores illi Scriptores, ut Froelichii verbis utar, aliud agentes narrationem aliqηam, quae dubio non careat, protulere, de cujus tempore certo nihil adjiciatur . At ubi de Parthici Regni initio differatur , Syncellus , Agathias. Eusebius, Strabo, Appianus. Dio , ceterique , quos sententiae meae vades exhibeo , non aliud agentes , sed consulto, de ipso prodidere, deque ipsius tempore certum aliquid adjecere , perspicuos nempe Characteres, quibus initium illud ad Seleuci II. tempora reseratur.
43쪽
ut mox demonstrabitur . Vicissim vero Auctores, qui perspicuos, certosque anni ipsius characteres prodidisse dicuntur,
sibi non constant, ςharaeteres invicem contrarios eX ponunt, ac varium omnino tempus , atque annum indicant , ut accurate de singulis ostendetur . ' -' . Ab Eusebio Chrono logiae patre orditur Froelichius , qui Parthicam desectionem in anno primo Olymp. CXXXI M., hoc est ab V. C. - -ἰ collocavit. At Eusebius Arriano , Appiano , Straboni, Dioni, ceterisque antiquioribus, melioris que notae Scriptoribus praeserri certe non poterit, qui licet Eusebii instar annum , atque Olympiadem non expressi
rint, eos tamen temporis characteres indicarunt, quibus defectio illa anno V. C. so . posterior demonstratur , ut inserius observabitur . Accedit etiam quod Eusebius Iustino ipsi contrarius seret; ideoque, si Froelichius hic Eusebium sequatur, frustra omnino Iustini locum mox defenderet, in quo desectio ad annum V.C. 498., sive, si libeat, so4. revocatur. Denique intelligendo, riteque explicando Eusebii loco mire conserre poterit quod ille primam quidem Parthorum desectionem anno primo Olymp. I 33. contigisse, atque Arsacem omnium primum apud illos regnasse dicit, nulli bi vero diserte docet quod Arsacidae quoque simul cum Parthis illis
defecerint, aut quod Arsacis regnum eodem prorsus temporo, quo prima Parthorum desectio, inceperit. Itaque . cum
perspicuis Iustini, Strabonis, Philostrati testimoniis constet prius Parthos , mox A riac i das defeci sse , ut inserius ostendetur , ex Eusebii loco nihil omnino pro Arsacidarum desectionis tempore exsculpi potest , nisi temere supponatur Ars cidas ipsos ex Parthis omnibus primos defecisse , ipsorumque regnum in prima Parthorum desectione incepisse , quod ab ipsius Eusebii in I. Chronico, a Iustini, Strabonis, Philostra-.ti , aliorumquesicriptorum testimoniis abhorret .
. Eusebio Scriptorem alium subnectit Froelichius φ, qui Olympionicarum Caratuum edidit, atque Opus illud vetusam Bisoriarum Collectionem , eiusque Auctorem semel, iterum que i ca Ibidem.
44쪽
que Scriptarem veterem appellat Froelichius. Nollem doctis simo viro gravem hunc errorem excidisse , ejusque Collectionis Auctorem veluti vetussum , atque ab Eusebio distinc tu in .exhiberi. Siquidem Eruditis omnibus est exploratum , atque ipse quoque in Fastis Atticis saepius indicavi, quod Collectis illa a Scaligero partim ex Eusebii, & Syncelli , partim ex Historicorum aliorum laciniis consuta fuit; adeoque neque vetusta censeri illa potest, neque novam , clarioremque lucem afferre , quam quae ex Eusebio, cujus hic verba prorsus exscribit Scaliger , habeatur . Quemadmodum ergo FrOelichius laudato Eusebii loco Syncellum Eusebii exscriptorem valere jubet . ita quoque post Eusebium valeat hic larvatus Scaliger ; cum praesertim Scaliger ipse , emendato Suidae , vel Agathiae loco , satis ostenderit se Parthici Regni initium in anno 293. aerae Persicae, hoc est circa annum ab V.C. SO9. sive sI4. collocasse , ut in Dissertatione demonstravi. Tertio loco Froelichius Τ Mosem Chorenensem exhibet, qui Armena lingua Armeniae historiam V.Christi seculo scripsit, Parthicique Regni initium fio. Seleucidarum anno comtigisse dicit. hoc est , ut exponit Froelichius, V. C. sol. Ita Mircondi locus, qui Persicam historiam xv. Christi seculo scripsit, ut ab Userio apud Froelichium ' prosertur , exprimit Arsacem 7 a. annis post mortem Alexandri regnare eoepisse, quod in annum V. C. So3. incideret. Quantum exoticis his Auctoribus tribuendum sit, alii viderint. Id unum observo Chronicos Mircondi Canones ab optimorum Scriptorum calculo mire aberrare . Etenim Scriptor ille Arsaci Io. , Tiridati 'ao. imperii annos adscribit; cum tamen Syncellus longe gravior , antiquior . & accuratior illi a. solum , huic 37. concedat. A Parthici Regni initio ad finem a8 a. annos fluxisse dicit Mircondus ; cum tamen 47o. numerandi illi sint. Itaque , si Scriptor ille in singulis capiti-hus aliis turpiter adeo aberravit, quo in pretio ipsius auctoritas in definiendo imperii exordio esse poterit 3 Quaecumque vero de Mircondi Canone observavi. de alio quoque Par- D thico.
45쪽
thicorum Regum Canone dici debent, quem Vossius in suis ad Iustinum notis exhibuit, in quo universum Parthici imperii tempus as 3. annorum spatio Concluditur , atque Artabano ipsorum postremo 3 I. regni anni conceduntur; cum
for tasse vix Io. ille impleverit, ut inferius indicabitur. Superest postremo loco Iustinus . ex cujus sententia Parinthicum regnum sub Antiocho II. incepisse contendit Froelichius . Quum enim dicat Iustinus Parthos a Macedonibus primum desecisse primo bello Punico L. Manlio Vulsone , ct M. Attilia Reguli G1s , moxque subdat illos a Seleuco Selavci I. pronepote defecisse , haec quidem simul componi non posse
concedit Froelichius , sed tamen Criticorum more potius in Seleuci voce , quam in Cossi nominibus erratum esse putat, quippe qui Confulum quidem nomina a Trogo expressa , Seleuci vero nomen non a Trogo expressum , sed ab Iul ino temere adjeetum opinatur . Ego vero Criticorum more in illo potius erratum existimo , quod a ceteris Scriptoribus omnibus abhorret, cujusmodi certe sunt Coss. nomina , aut annus V. C. q98. , a quo
Eusebius, Maliger, Moses . Mircondus, hoc est Scriptores omnes ab ipso quoque Froelichio reIati, dilIident; non vero in Seleuci nomine, qui optime a Justino Seleuci I. pronepos suisse dicitur, quae omnia secum conspirant, mireque cum Strabonis, Arriani . Appiani, Syncelli, Dionis, Agathiae , aliorumque historia consentiunt. Ac certe quidem Iustinus . ubi de Parthici imperii initio loquitur,quinque temporis Charaeteres exprimit . Aserit enim Parthos L. Manlio Vulsone , M. Attilio Regialo Consulibus defeci sse . Parthos ab Antiocho Sotere , & successoribus ejus, ideoque ab Antiocho Deo , &Seleuco Callinico, posIdilbs esse , proindeque Seleuci temporibus deiecisse dicit Testatur illos a Seleuco Dicatoris Seleuci pronepote . hoc est a Callinico rebellasse . Subdit duorum fratrum regum Seleuci, certe Callinici, ct Antiochi discordiam desectoribus impunitatem dediste . Denique testatur quod A faces Andragoram Parthorum Praefectum oppressit , sublatoque
46쪽
ea imperium Gentis invasit accepta opinione Seleucum a Gallii in Asia victum . Itaque, cum in Iustini narratione una ex prate unicus temporis character, hoc est Consulum nomina habean.
tur , ex altera Fero parte quatuor Charaeteres alii exprimano
tur , atque unicus ille character a solo Iustino expressus Iusti no ipsi , ceterisque Scriptoribus adversetur , Ceteri vero characteres a Iustino adjecti ab aliis etiam Scriptoribus confirmentur,quis aperte non videat quod ex Criticorum legibus in uno potius, quam in ceteris characteribus error agnosci deabet; atque ea Potius historiae pars veluti certa in sustino admittenda est, quae sibi constans sit, ceterisque conspiret. non vero ea, in qua Iustinus & a se ipso , 8c a ceteris abhorreat 3 Itaque, si Iustini auctoritas rite usurpetur. Parthici Regni initium non ad Antiochi II. sed ad Seleuci II. Seleu.ci I. pronepotis tempora ex Iustino ipso reserendum erit. Hinc optime, accurateque Calvisius cum Arsacis desectio. nem Iustino inhaerens in anno V. C. so . collocasset, quo Re. gulus, & ID secundo Consules fuere , Ceteros temporis Characteres a Iustino expressos observans asserit quod diserendum videtur initium Arsacis ad decennium fere , aut multa
sunt in 'usino emendanda; quod nimirum plura a Iustino exposita evincunt Arsacis desecti*nem circa annum V. C. s I . contigisse, quae in Iustini textu temere delenda forent, nisi potius Consulum nomina perperam a Justino adjecta facilius
Age vero, liberius concedatur quod nullus in Consulum nominibus error reperiatur , quod Cou . nomina ab ipso quoque Trogo expressa sint, quod Parthi prin um L. Manlio , ct M. Attilio Chs , hoc est anno V. C. 498. defecerint; qui tamen fieri vel in serri inde poterit Arsacidas etiam iisdem prorsus Coss. defecisse , & Arsacidarum imperium, de quorum solum initio disquirimus, tunc temporis incepisse λ Certe Iustinus ita Parthorum , Theodoti , Orientis Populorum , dc Arsacis desectiones describit, ut illas non uno eodemque tem pore , sed ordine quodam contigisse demonstret. Asserit enim quod Parthi primum desecere, postea memorat Theodoti re-
47쪽
bellionem , tum asserit ipsius exemplo universos orientis populos a Macedonibus delecisse , tandemque subdit eodem tempore Arsacem Parthiam i ngressum gentis imperium arripuisse . Ita Strabo , qui singula ad Parthicam desectionem spectantia ex Apollodoro Atramytteno desumpserat, testatur prius Baehrianos Diodoto duce . mox Euthydemum, deinde Arsacem defecisse; quemadmodum Polybius gravissimus auctor , & Parthicae delectioni sere coaevus asserit Euthydemum provincias non a Syriae regum imperio subtraxisse . sed prius a rebellibus occupatas invasisse; quod etiam facile de Arsace quoque intelligi potest. Itaque, licet ex Iustini mente Vaillantio , Vsserio . Froelichio concedatur Parthos primum an no V.C. 98. desecisse, exinde tamen inferri certe non poterit quod Arsaces etiam eodem anno desecerit; quin etiam
verisimilius inferri debet Arsacidarum defectionem aliquanto serius contigisse. Haec ipsa desectionum varietas, atque distinctum ipsarum tempus ex pulcherrimo Philostrati loco deduci potest, ex quo perspicue , certoque demonstratur primam quidem Parthorum desectionem sub Antiocho II. conis tigisse, Arsacidas tamen sub Seleuco II. Callinico deiecisse. In Apollonii Vita narrat Philostratus quod cum Apollonius in
Bardanis Parthiae regis aula circa annum V.C. Scio, sive 776. degeret, quidam Syriae Praeses oratores ad Bardanem misit,
qui duos pagos prope urbem Zeugma politos , & a Parthis
tunc occupatos repeterent, diceretque illos Antiscia, ct Seleuco olim paruisse , Unc ipsi esse obnoxios , cum Romanis tamen debeam tur . Quum vero Barisanes oratores audivisset, iis secedere ju- sis, Apollonium alloquens ait: hos pagos, Apollini, Reger, quor nominarunt, majoribus meis concessre pro feris educandis , quae a nobis eaprae trans Euphratem ad eos mittuntur . Isti vero tauquam horum obliti res novas ct plane iniquas moliuntur . Vaillantius hic optime, accurateque observavit quod ibi de Λntiocho Deo, ejusque filio Seleuco Callinico agi debeat ; qui certe in Parthia universa , ideoque etiam in vicis illis imp rarunt , quod mire cum Iustini, Strabonis , ac Polrbii historia
48쪽
soria conspirat. Itaque, cum Bardanes asserat quod Antiochus , & Seleucus etiam Callinicus eos pagos Majori-hus suis . Arsaci nempe ac Tiridati , qui Antiochi, di Selevici aetate vixerunt, concessere, quis non intelligat quod Αrsacis desectio ante Seleuci regis initium contigilla certe non potuit, alioquin Callinicus hos pagos Arsacidis non amicis . sed jam rebellibus, concessisset 3 Ita, si Callinici aetate serae ab Arsacibus captae , ac nutritae ab ipsis ad Syriae regem mittebantur , quis non intelligat Arsacidas iis temporibus Seleuco amicos , & subditos, non rebelles ac infensos iu ille Θ Ιt, que prima Arsacidarum desectio post initum a Callinico regnum certissime contigit, cum Arsacidae fratres desectionis auctores in aliqua regione imperio, vel auctoritate quadam , quibusdam pagis, ac regionibus sibi a Syriae regibus conces
sis, potirentur ; quemadmodum sane ex Arriano S3ncellus ait quod Arsaces , ac Tiridates fratres Satraparum munus in Bactros exercebant ἔ ac Strabo perspicue testatur quod Arsaces misquibusdam cognomento Parnis Nomadibus imperabat . Itaque , ut uno omnia verbo Complectar, ne ex Iustino quidem , sive sincerus, ec accuratus , sive vitiatus ejus locus censeatur,
praesidium ullum esse potest, ut Arsacidarum desectio in anno V. C. 498. Uusone, o Regulo Cois collocetur .
VT Arrianum , vel, qui Arriani textum excerpserat, Photium Valliantio potius, quam Corsino favere ostendat Froelichius integrum Arriani locum ex graeco fere ad verbum transulit fidem prae elegantia spectans ἔ Cumque Arrianus asserat quod Arsaces, ac Tiridates Phereclem sub Antiocho Reges tulere . . . atque gentem a Macedonibus abducentes ipsemet ibidem regnavere ; Froelichius inseri quod ex Photii, vel Arriani sententia Parthici Regni initia sub Antiocho II. contigere. Atque optime id quidem , si in Photii, vel Arriani textu perspicue, certoque diceretur , ut contendit Froelichius. quod
49쪽
quod Fratres illi Phereclem sub Antiocho sumitere. Sed Grae
tius transserantur , id unum significant quod Pherecles ille, qui ab Antiocho Rege Persidis Satrapa constitutus erat, a fratribus occisus fuit; non vero quod sub Antiocho , vel eodem ipso Antiocho regnante ac superstite sublatus sit. Itaque ex Arriano , vel Photio necessario inferri non debet quod Parthi et Regni initia sub Antiocho II. vel Deo contigerint. Certe , si Arrianus, aut Photius nitide distincteque dixisset Phereclem sub Antiocho sublatum esse, ut immerito Froelichius existimavit, tunc Photii auctoritas Eusebio , ac Syncello Praeserenda foret, cum Eusebius in Chronico Priore id sub Seleuco II. Antiochi successiore factum scripserit; sed , cum Photii verba ambigua sint, Parthicique Regni initia ad Antiochi II. tempora certo non reserant , clarioribus Eusebii, ac Syncelli verbis exponi illa debent , qui id Seleuci II. temporibus factum testantur ; cum uterque ex his Scriptoribus aut integrum Arriani locum viderit, aut certe ambiguum Photii locum clarius expresserit.
At reponit Froelichius' quod Eusebii, Sstneellique ambigua haec opinio es, num re ipsa sub Seleuco id contigisset , cum in ipsa epigraphe , seu titulo narrationis haesitationem ambo suam
prodant, dum Antiochum Callinicum e nominatum , qui ct Seleucus dictus sit, contra probos auctores, multoque antiquiores appellant Seleucum II. Antiochi II. filium ; quem tamen Seleucum Callinicum, vel Seleucum tantum Polybius , ceterique Scriptores Omnes appellant. Itaque concludit Froelichius quod Eusebius quidem, ac Syncellus in Arriano legerant Parthici regni exordium sub Antiocho contigisse ; at, cum ipsis alibi de
Seleuco quidpiam occurrisset, hac mira ratione Scriptores con
ciliare se posse putarunt . si unus idemque Rex & Antiochus ,& Seleucus diceretur . Quum tamen, subdit Froelichius, Photius diserte Antiochum nominet, probabilius est Eusebii quoque ac Syncelli narrationem de eodem ipso Antiocho intelli-
50쪽
gendam esse , licet titulus narrationi praefixus Selelicum meis moret: cum praesertim Eusebius , dubiae locutionis suae optimus interpres, in Chronico Posteriore Parthicam desectionem anno 14. Antiochi II. adscripserit.
Sed . quamvis hoc dubium subtiliter , ac ingeniose propositum sit, facile tamen dirimi prosecto poterit , Certoque ostendi quod Eusebii, ac Syncelli historia ad Antiochum II. referri non potest, sed perspicue certoque ad Seleucum II. seu Callinicum spectavit. Etenim in Syncello , ac Eusebio perspicue diserteque Rex ille , sub quo Arsaces Agathoclem
interfecit. Antiochus , quartus Syriae Rex , Antiochi Dei Flius. de quo Scriptores illi jam dixerant, cognomento Callinicus vocatur, ipsique a I. imperii anni adscribuntur. At quatuor indicta , vel characteres illi non Antiocho II. vel Deo . sed unice Seleuco II. Callinico ipsius filio conveniunt, ergo nulla
in Scriptoribus illis haesitatio fingi potest num haec historia
ab iis narrata sub Antiocho II., vel Seleuco II. ipsius filio, ac successore contigerit; sed nihil certius esse potest , quam quod uterque ex Scriptoribus illis Parthicam desectionem sub Seleuco II. vel Callinico , quarto Syriae Rege. Antiochi Dei filio, contigisse putavit.
Quod vero uterque tum in titulo , tum etiam in narra tionis exordio regem illum Antiochum vocaverit, non inde oritur, ut prorsus immerito arbitratur Froelichius ri quod
Scriptores illi in Arriano quidem Antiochi Dei, in aliis vero Seleuci CaIlinici nomen invenerint, solaque nominis mixtione dissidentes Scriptorum sententias componere tentaverint; sed exinde solum manavit quod Eusebius, ac Syncellus omnes Syriae Reges, veluti communi quodam nomine, Au-tiochos appellatos esse, .vel appellari posse putarunt . quemadmodum Aegypti Regibus Ptolemaei, Ol rhoenes Abgari. Parthiae Arsacis nomen commune fuit. Veram, & perspicuam hanc Eusebii, & Syncelli mentem, quam ignoravit Froelichius , perspicue ac indubie ex utriusque contextu deduci posse put tueriin . Afferunt enim quod Περσ- Mακεδσ- νων, ω 'Λντιόχων ἀρχης perinde quasi ex ipsorum