Eduardi Corsini ... Dissertatio in qua dubia aduersus Minnisari regis nummum et nouam Arsacidarum epocham a cl. Erasmo Froelichio s.j. proposita diluuntur

발행: 1757년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

. 12 PARS PRIMA

go Froelichius ipse, ne sibi inconstans, & contrarius videatur, atque ea argumenta proponat , quae adverius ipsem converti facile possint , necessario fateri debet Manilarum in aliqua Armeniae parte imperare , ideoque nummos Regis nomine insignes cudere potuisse .

P Lurima simul hoc loco proponit Froelichius , ut ex ipsa

quoque nummi sorma deducatMinnisari nummum ab A mcniae Regum nummis dissidere , adeoque Manisarum Armeniae regibus accenseri non posse . Ut leviora dissimulem, dixeram Minnisari nummum duplici Monnesis nummo similem esse, Cum in utroque eX num.

At, doctissimi Viri pace , si quid dubiis & conjecturis

ejusmodi concedere liceret, universa sere nummorum scientia fluctuaret, mirisque ambagibus irretiretur . Etenim , si ii tantum nummi fimiles vocari, hoc est ad unum , eundem que Regem, sive ad unum idemque Regnum revocari possent, in quibus nulla prorses aut Vocum, aut characterum varietas haberetur , qui demum nummi inter se similes censeri possent, cum in omnibus sere aliqua varietas observetur Ideo

32쪽

DVBIVM IV. II

Monnesis, ac Manisari nummos similes esse negat Froelichius, quod in Monnesis nummis voces aliae ΒΑΣΙ ΛξωN , ΕΠJΦΑ-NOYC , ΕYEPPETOY legantur, & litterae iv , 8c O , & C,

alia ratione efformentur . At, si varietas illa quidpiam proin haret , ostenderet etiam duos illos Monnesis nummos ad unum eundemque Regem , aut ad unam eandemque gentem relerri non poste , cum in iis eadem ipsa characterum, & vincum varietas habeatur . Quemadmodum ergo nummus uterque ad Monne sem ipsum, aut Parthiam, aut Armeniam certissime referri debet, iique nummi inter se similes vocari possunt , cur Minnisari nummus Monnesis nummis similis appellari non poterit, quamvis aut ali ax vox omissa , aut Character aliquis aliter eiurius appareat 8 Accedit quod in Monne sis nummo apud Vaillantium non BACIAfωC, ut exprimit Froelichius, sed BACIA fvis legitur , nempe character Leadem prorsus serma , ac in Manisari nostri nummo , exhi-hetur ; sicuti in alto' legitur BALIA Esa L BOΛΑΓΑΓΟΥ . in alio reperitur Τ BALΙΛhωL APLAΚOY . atque utrobique vox BALI AEa,N omittitur , quae in aliis etiam' omissa conspicitur . Itaque , sicuti varietas illa nulli prorsus dubium ingereret an nummi singuli ad Arsacidas , vel Parthiam reserendi sint, cum cetera mire conspirent, ita quoque nullus ambigendi locus esse poterit an Monnesis , & Manisari nummi Iimilas appellari pollini, quamvis in ipsis varietas a Froelichio opposita deprehendatur. Denique observavit Froelichius M, quod argumentum a modulo , ct metallo nummi Minnisari eum potius ad Seleucidarum rationem , ct aeram revocandum suadent; alibique dicit , quod barba , diadema similius , characterum ordo , ct frus , ct aerae

modus . 'Vel numerus singula Seleucidarum nummis aeque convenire p)sunt; quin etiam comparatis omnibus dubitat an non ad Seleucidarum portus, quam ad Parthicorum, vel Armeniorum

militudinem Ai uai, vel Minnisari numisma accedat , cum

33쪽

1 PARS PRIMA

praesertim certi Armeniae Regis Tigranis nummi imberbem e hibeant vultum , caput eidari quadrata . ct corona obtectum sed postremum hoc quam leve sit omnes intelligunt Certe Froelichius ipse observavit quod neque Arsacidae omnes . barbato vultu . aut promissa cum barba comparent, ideoque s . . licet Minnisarus barbarus , Tigranes vero imberbrs appareat , tuterque tamen ad Armeniae regnum referri potuit; quem ad modum certe Boetichius Xersem , cujus nummum vulgaVit, Armeniae Regem esse putavit , quamvis ille barbattis, pileo que acuminato ornatus , Τigranes vero imberbis , dc quadra ta tiara insignis appareat. Itaque , si varietas illa tanti non fuit , ne Froelichius optime Xersem Armeniae regibus accen seret , cur ipsum absterruit ne Manisarum quoque Armenias Regibus inseri posse putaret p ubi vero Froelichius asserit quod aerae modus , vel nu merus ,singula . quae in Minnisari nummo occurrunt, Selaucidarum nummis aeque convenire possunt, nimio fortasse dubitam di studio abripitur, atque hypothesim tanto viro indignam amplectitur . Qui enim aerae numerus ΤΛr , sive annus 333. Ninnisari nummo inscriptus Seleucidarum nummis conveni- 're possit, cum annus ille in Seleucidarum Epocha numeratus centum sere annis Seleucidarum excidio posterior sit futurus pCerte Seleucidarum imperium in Antiocho Asiatico anno V.C. 688. omnino deletum fuit; ideoque, si in Seleucisarum aera , quae anno V. C. - a. incepit, calculus ineatur, impe rium ipsum anno Seleucidarum a46. extinctum suit. Qua ergo ratione Minuisarus anno Seleucidarum 333. sive V.C. γ s. inter Seleucidas , vel in aliqua Seleucidarum Provincia impe

rasse potuit Z Ac . ne Froelichius hic quoque sicuti in Dqbio

IV. Part. II. Macedonum, ac Seleucidarum nomine ipsos etiam

Aegypti Reges intelligi poste arbitretur , observare libet, quod anno V.C. 77ς. ne ipsum quoque Aegypti Regnum s pererat, Cum illud anno V. C. 7a4. Cleopatrae morte sublatum , deletumque fuerit, atque in Cleopatrae nummo Tri umviris o PQ. x ε. P g. ..

34쪽

umviri Antonii aetate , ideoque postremis Aegyptii regni

temporibus culta , annus a So. habeatur . Ergo , quamvis etiam barba , diadema similius , chare ferum ordo , ct sitis argumento esse possent Minnisari nummum Seleucidis convenire posse ; ipse tamen aerae modus , vel numerus perspicue certo que demonstraret quod nummus ille ad Seleucidas referri non potest.

Neque Seleucidis solum nummus ille aerae inscriptae praesidio adiudicari necessario debet, verum etiam ex Inde tacite inferri poterat quod ipse non aliis, quam Parthiae . vel Armeniae Regibus , adscribi potest. Hoc evidens, &grave argumenti genus, quod alibi dissimulaveram , accuratius hic persequar , ut Froelichii dubiis occurratur. Ex numeralibus hisce notis ΤΛr Minnisari nummo inscriptis certi si sime inferri debet, quod nummus ille ad aliquam ex iis Gentibus, aut Regnis spectavit. in quo aera quaedam instituta

fuerat, ac regnum ipsum 333. saltem annis ita floruit, ut 333. anno in ea numerato Manilarus imperasse potuerit. Ita que , Cum aerae Regum nummis inscriptae , quae hactenus Eruditorum oculis astulsere, omnes iere vel ad Pontum , vel

ad Thraciam , vel ad Bithyniam , vel ad Cappadociam , vel ad Parthiam, sive Armeniam spectent , perspicue apparet

Minnisarum ipsum ad aliquam ex Gentibus illis reserendum esse. Verum is ad Pontum reserri certe non poterit . Siquidem Ponticae aerae initium ducitur ab anno V.C. 8., tandemque desinit in anno V.C. 69 I. sive Ponticae aerae a 3 ,quo Mithridates regnum , ac vitam amisit. Bosphori quidem ,& Thraciae aera anno V.C. 33o. incepit, atque annus 6ao. in illa inumeratus in Rhescyporidis III nummo occurrit. Sed anno V.C. 663. in quem 333. aerae annus incideret, nullus in Bosphoro regnabat, sed ejus Gentis imperium apud Mithridatem Ponti Regem erat. Bithyniae regnum annis solum I 6. perlittit, quamvis Froelichius Syncello inhaerens a I 3. annos enumeret. At Froelichius ipse in stabiliendo quoque aerae. B,

35쪽

Bithynicae cardine perspicue fallitur, quamvis eximii nummi ope se fretum existimet, in quo C. Papirii Carbonis nomen , & aera a I . conspicitur . Ejusmodi vero Froelichii error exinde manavit, quod ipse Carbonem Bithyniae praesuisse putat anno V. C. 688, & 69o. , idque luculento Dionis loco perspicuum esse arbitratur , qui res anno V. C. 688. ge

stas memorans Cottam a Carbone , moxque Carbonem

ipsum , dum Bithyniae Proconsul foret, a Cottae filio accusatum esse dicit. Itaque, concludit Froelichius, si ex 69O., quo anno Papirius Carbo Bithrniae praesuit, ac nummum signavit, anni aa4. subducantur, relinquetur annuI V.C. 466 squo Bithynica aera inceperit. At Dionis locus a Froelichio prolatus id unum ostendit quod ,sicuti anno 688. Cotta a Car-hone accusatus fuit , ita deinde Carbo , cum Bithyniam regeret, a Cottae filio accusatus suit, non vero quod id eodem ipso ad Do 688. contigerit, cujus historiam narrabat; ideoque prorsus immerito ex Dionis loco deduxit Froelichius quod Papirius Carbo anno V. C. 69o. Bithyni e praefuerit, ac

nummum illum aera a a . insignem ediderit. Ceterum Bithynicae aerae cardinem ab anno V. C. 673. divelli non posse ex duobus nummis invicem collatis manifestissime apparet. Suquidem in ipsorum altero, hoc es Nicomedis, nummo apud Theu polum ' habetur annus aci ., qui anno V. C. 68 Q. Posterior esse non potest , quo Nicomedes obierat , adeoque aerae cardo anno 473. posterior esse non poterit; in altero apud Liebeum Vibii Pansae Proconsulis habetur annus 23 s.,qui an no V. C. TO8. antiquior esse non potest, cum anno TOT. Bi thynia nondum a Romanis occupata suerit, ideoque Bithynicae aerae cardo anno V. C. 47 a. antiquior esse non poterit Itaque ex his extremis perspicue certoque constitutis contra Froelichium inserri debet quod Bithynica aera anno V.C. non 666. , sed 73. incepit, ideoque Bithynia regnum Io6. an

nis floruit, atque in Syncelli textu non ΣΙr, sed legi debet . Ergo , si Minnisari nummus , vel annus 333. Gentibus aliis

36쪽

aliis adscribi non potest , id unum supererit ut nummus ille

non alteri verisimilius, quam Parthiae , vel Armeniae Regi adscribatur ; ideoque annus in aera Parthica numeratus erit. Itaque tantum abest ut ex aerae modo Minnisari nummus Seleucidis, aut alterius Provinciae Regibus adsci ibi possit, ut exinde potius nitide , certoque inseratur ipsum non alteri Provinciae . vel Regno , quam Parthiae vel Armeniae , convenire

Atque ista quidem dicta, vel observata a me sint, ut dubiis omnibus a Cl. Froelichio in prima doctissimae Dissertationis parte propositis occurratur , & aequissimo ipsus, ac Eruditorum desiderio , . quaotum sperari a me poterat, satisfiat . Vt autem accuratius adhuc ea diluantur , unicaque serere sponsione dubiis singulis occurratur, observari plurimum velim quod ubi de obscurioribus nummis agitur, atque iis praesertim , qui prorsus antea incogniti primum in lucem Proseruntur , neque nimia in explicandis illis libertas, neque vicissim nimia in refellenda excutiendaque ipsorum explicatione severitas adhiberi debet. Vt enim optime observavit Se-guinus, de veteribus nummis dissertatio saepius co ectura niticuitur, ct plurima tractare, quae in utramque partem agitari ancipiti probabilitate possunt. plurima , quae hominum ingenia

axerceant, eaque honestissimis excitent contentionibus , nec irri-

tent, dummodo situs veritatis indagandae caussa , vel honesae occupationis, O animi levandi gratia in medium adducantur; non liυore , ct animo detrahendi famae summorum virorum , qui superioribus temporibus Antiquitati sinduerunt primi in hoca aperiendo campo operam suam militer impenderunt. Certe cum primum de Minnisari nummo hactenus inco-

gnito publicam in lucem proserendo cogitavi ς ejusque expli-.cationem partim ex Dionis narratione, partim ex Arsacidarum historia exsculpendam. Putavi , coclecturas omnes, &argumenta proposui. ' quibus explicatio illa suaderi posse videbatur . Quod si alicubi liberius , majorique sere fiducia albqua veluti perspicua , & certiora defendi, libero tamen Eru- . di torum judicio reliqui rationum vim expendere , quibus ea

37쪽

rs PARS PRIMA

nitebantur ; tantumque abest ut iniquo animo seram , si quis oppositam partem amplectatur , ut plurimum potius debere me intelligam doctissimo Froelichio , qui pleraque a me proposita in dubium revocavit , pares etiam gratias ceteris habiturus , qui vel eadem , vel alia dubia proposuerint. OPtaverim tamen ut vicissim in dubiis ejusmodi proserendis aequit 1s, ac debita moderatio usurpetur, cum ipsa quoque dubitandi ratio suis finibus circumscripta sit, suisque legibus temperata esse debeat. Ac primo quidem cavendum existimo ne dubia ea sint, quae contra nummos etiam alios com muni Eruditorum sententia jam receptos, & explicatos op poni possint. Pleraque certe ex iis dubiis, quae Froelichius adversum Minnisari nummum proposuit , contra nummos alios ab Antiquariis , Jc ab eodem ipso Froelichio explicatos pari jure proponi possent, ut superius observavi; ideoque , si Froelichio ipso judice dubia illa nullam adversum nummos alios vim forent habitura , nihil est certe cur refellendo Minnisari nummo ea proponantur. Illud etiam ab Eruditis plerumque requiri solet ut, cum explicationem aliquam hactenus propositam refellunt, explicationem aliam proponant, quam accuratiorem, ac verisimiliorem putaverint . Itaque a do-

elissimo Froelichio optandum erat ut, si ex litteris nummo inscii piis, ex nummi forma , ex historicis , ex epocha , ex indiciis , & characteribus aliis hunc nummum ad Manasarum Dioni memoratum , 8c Armeniae Regulum referri non posse putavit, indiciis saltem aliis ostenderet ad quem alium , sive quam Gentem revocari ille posset. Quod si ille non praelii-tit, sed interdum subdubitans solum de vero Regis nomine , de Seleucidarum aera aliquid conjecit, facile patietur ut, donec melior explicatio , vel conjectura affulserit, de Minnisaro Armeniae Regulo cogitemus. Ego sane , cum nummum Arsamis Regis nomine , ut serebatur , insignem Froesichius vulgasset , eumque ad Arsamem Darii Codomanni patrem refereidum esse dixisset, non modo perspicuis, certisque ra tionibus demonstravi quod nummus ille ad Arsamem hunc re- serri non poterat; verum etiam Arsamem alium inveni, Cui

38쪽

D V B I V M I V. . . Is 'nummus ille Icinge verisimilius adscribi posset. Ubi vero ex epistolis a D. Cary ad es. Venutum datis accepi quod in ipso

legendo Froelichius deceptus erat, atque in illo non Arsamis, sed Sami nomen exaratum erat, moxque conspexi, quod FrOelichius ipse seliciter observavit,hunc nummum ad Samum P lybio memoratum revocari posse , cum nihil mihi felicius , ac verisimilius occurreret, in optima Cl. Viri conjectura li-hens acquievi juxta celebre effatum illud

is a

. . . . M quid novisi rectius istis , C didus imperti . s non , hiι utere mecum. Disi irco by COOste

39쪽

PARS SECUNDA

sacidarum Epocha a me constituta loquuturus semel iterumque dixi quod a miliantis , ceterisque Chronois gis omnibus aerae Parthicae initium ab anno V. C.498. sve so . ducebatur ; quod Hillantius ipse ceteros Eruditos omnes in hanc sententiam abripuit; & quod haec Arsacidarum Epocha VPerio , Petavio , Norigis , Spanhemio, Haillantio , Reelichio probata fuit. Froelichius tamen hic dubitat utrum omnes ChronOI i, ct Froelichius Vaillantii aeram Parrbicam eripient , ct Erudiri

omnes citra exceptionem Haillantio assentiantur. Ac de se quidem testatur quod alicubi Parthiae Regum nummos exponens ait :& calculum miliantii sequamur , qui initium aerae primae Parrthicae consitan anno ante aeram Chrisianam ας 6. , nimirum V.C.' 498., ideoque Contendit se nunquam Valliantii calculum

adoptasse , sed in ea solum Valliantii hypothesi loquuttim esse. Nolim de re sortasse leviuscula disceptare , multoque libentius concedam Scriptores aliquos a Uaillantii calculo dis-sdere ; ideoque cum dixi Valliantium in sententia in suam omnes abripuisse, Parthicamque aeram ab . illo constitutam Omnibus probari , non alia ratione intelligi id velim, quam ut Communes ejusmodi loquendi sormulae a Scriptoribus usurpari plerumque solent; ut nimirum exceptio quaedam admitti possit. Vicistim tamen ab optimo , doctoque Froelichio optaverim , ne mihi frustra Scriptores illos velut a Va illantio dissidentes objiciat , quos ipse quoque a Uaillantii sententia dilsidentes esse jam videram . Dixeram quod ritulantius Eruditos Omnes in hanc sententiam abripuit, quae Parthici Regni initium in anno R C 498. sive so . ccillocavir; ide

quo perspicue de iis solum Eruditis agebam , qui post editam

Valliantii historiam scripsere . Itaque prorsus immerito . ac m. a . ' . frustra

40쪽

frustra Froelichius mihi nunc Valesium, Salianum . Calvisium, aliosque opponit; etenim ipsorum quilibet ante ann. I a quo primum Arsacidarum historia a Va illantio contexta in. lGem prodiit , opus filum ediderat , ideoque a Ua illantio in sententiam suam abripi non poterat. Ergo Froelichius, ut assertum meum refelleret, eos solum Scriptores indicare dein hebat , qui poli editos Valliantii libros Arsacidarum epo- Cham illustrarunt, simulque ostendere quod illi in Valliantii sententiam abrepti non fuere. Ad Froelichium vero quod attinet, quamvis ille in hoc ipso aureolo libello a Valliantii sententia dissideat ; aliquando tamen tacite in ipsam inclinat , sive ipsam , ne sibi inconstans esse velit , admittere necessario debet. Quum enim Arsacidarum nummum epocha So. insignem ab Artabano IV. Parthiae Rege cuium censere debeat, qui anno V.C. 979. Regnum, vitamque amisit, quamvis etiam hic nummus ab Artabano pol remo vitae , ac imperii sui anno cusus dicatur , epocha tamen , vel annorum . numerus ipsi inscriptus aliter intelligi , vel explicari certe non potest . quam si aerae initium in anno V. C. 498. cuin Vaillantio collocetur, ut opportunius Parte III. Dubi O I. ostendetur . Ita quoque , cum nummum Vologesis nomine, atque aera 6 . insignem Vologesi III. adscribere debeat. qui circa annum V. C. 966. interiit , nummus ille explicari non poterit, nisi aerae cardo anno V. C. ς s. antiquior censeatur.

ideoque. Froelichius in Valliantii sententiam concedat, qui Parthicae aerae ipitium in anno V.C.s 4 vel 498. collocavit. Ergo Froelichius ipse, in his nummis explicandis Valliantii sententiam cum Scriptoribus aliis admisit, vel admittere necessario debet.

- . . . , - . .

DUBIUM II.

P Roximo deinde loco Froelichius dubitat , n non probabilius sit sub Antiocho II. e tam sub Seleuco II. Aeram , aut Regnum Parthicum coepisse; moxque prolatis Eusebii , Olympioni

SEARCH

MENU NAVIGATION