장음표시 사용
281쪽
pham. adjurat filium Dei Caiphas, qui filium. Dei oppugnabat. odit Annas Pontifex minor, Iesum Pontificem maximum. persequitur sa- ce rdos unius anni, Iesum sacerdotem in aetemnum. Leviticus sacerdos illum, qui secundum ordinem Melchisedechi erat. sacerdos typicus verum. Qui Pontificatum mercatus fuerat ab Herode, sacerdotem Deo constitutum. illusit Herodes Iudaeae solum rex, regi, qui a mari ad mare dominatur, teste Esaia. pronunciant de
capite eius suppedanei judices, qui vivos mortuosque, etiam hos suos judices judicabit, j
dex lupremus & irrefragabilis. Advertite I dices, Anna, Caipha, Pilate. errastis omnes in reo. Quae in Iesum Naetarenum congessistis Crimina, nostra sunt, non illius. Nos filios Dei falso nos d1ximus, cum arrogantiae cristas tollimus insolentius , cum Iovis Ammonis filios nos jactamus , cum pauperem sorte prae nobis contemnimus. Nos legem Mosis solvimus, cum leges singulas transgredimur audacius. Nos per daemoniorum Principes, Ambitionem& Avaritiam, magnos hujus mundi daemones, reges principesque , soliis suis deturbamus.
Nos templa Dei subvertimus, cum animas n stras non uno crimine profanamus. NOS p lulum concitamus cum inanifestae veritati betium indicimus,cum tyranni incubamus civium cervicibus , cum censura vexamus imbelles c lumbulas, dc milvis rapacibusque corvis veniam damus. Nos venimus dare gladium , refratrem cum fratre committimus , cum fratri
temere irascimur,& implacabiles sumus. Dixit se filium Dei Iesus & fuit. si prophetis crediatis , pater aeternitatis fuit & egressias ejus a s culo. In Psalmis legisse debebatis, Filius meus
282쪽
es tu, hodie genui te. Dixit se filium Dei & miraculis probavit. Non dedit turbas, nec studuit rebus novis , qui Caesari jussit dare, quae Caesaris sunt, & ipse dedit. Non solvit legem Dei, qui ad recti amussim vixit inculpatissimus. Non
evertit templum,qui domum orationis ςsi e v Iuit , magnus pro templi maiestate & revere tia gelotes. Non regna affectavit vestra, cujus regnum non erat de hoc mundo. Non venit
dare litem proposito suo, sed pertinaciae vestrae eventu. Non collusit cum diabolorum Princia Pe , qui rigidis pietatis jussis Sathanae regnum evertit. Non docuit seditiosus, qui suos ad p Cem constanter hortatus est. nec collegit discipulos ad pugnam , sed ad propagandam Euan- pelli doctrinam. Non potuit machinari ma-1um , qui locutus est publich, in synagogis, intemplo, seris diebus, loco & tempore celebem Timo, confluentibus undique E Syriae partibus ,
Interea,dum haec geruntur inpretoriis, ina
1is , deseritur ab amicis , fugium discipuli, & in
Iatebras se abdunt,assiicto pastore. Vnus Petrus, quanto creditur esse animosior, tanto abnegat Dominum timidior. Ancidulam timet pusil- Ianimis, qui se in mortem iturum dixerat magnanimus. nec negat solum, sed pejerat re ex cratur. sortis fit negator, qui sortis fuerat pollicitator. Atrox crimen,nisi excusaret infirmitas. nec enim Venerat, ut abnegaret, sed ut curiosus spectaret. nox erat, & tenebrae involverunt animum. dum ad aulicum ignem se cal
Dcit, refrixit charitas. accedebat ad impios, dc abibat a pietate in Dominum suum. Dejicit prima afflictio, quem sua erigit persuasio. Nec Petrum solum tangit iste dolor. etiam error
283쪽
iste noster est. Ancillam timemus, Auditores, cum edenda de Christo consessio est, vel verbo, vel opere. Cum coram Imperatoribus & regiabus stamus, vacillamus timidi & Christum citius , quam aularum prunas deserimus. Cum magnis promissis nos vocant terrarum Dii, labascit fides, &ne stimus hominem. Mundus ancilla est, Caesar ancilla est, caro nostra ancilla est, peccatum, Sathanas, improbus quisque dc seductor, intercurrentes ancillae sunt, quarum vel amore vel metu juramus indies , nos nesciare hominem. Cum mercaturam sinistri factimus, re spe lucri proximum fallimus, nescimus hominem illum, in cujus ore non fuit dolus.
cum patrocinIum commodamus nequam camis,nelaimus hominem illii, qui nos docuit ii
plere omnem justitiam. cum morbos aegrorum trahimus aut curamus negligentius, ut uncti
res redeamus, nescimus hominem illum, qui morbos curavit Verbo. cum plebi ad os loquiamur , cum pulvillos supponimus peccantibus, nescimus hominem illum, qui hypocritis imites larvam detraxit. cum Principibus populi responsamus, & Regum apices concutimus p tulanter, nestimus hominem Illum, qui Her di non respondit. Cum temerariis bellis impli- Camur,incendiis, laniensi urbes pgrosque 'astamus,nescimus hominem illum, qui Petro imperavit, ut gladium reconderet. Sed Galli cantum audivit Petrus. O recordatus est verbi, quod dixerat Iesius, Priusqκ m gallus cantet, ter me abnegases. Et egresussoras , gelat amare. Dat i cum pom. tentiar, qui dederat jactantiae. min rem se agnoscit sibi relaetum, qui major fuisset Christi ope subnixus. Cum viribus nostris fidimus , labimur mobiles; cum Dei auxilio niti-
284쪽
mur,consistimus immobiles. Sibi dissidat oportet, qui fidens esse volet. Α Christo petendum, quicquid pro Christo gerendum cst fortiter.
ancillat vocibus iterum atque iterum percelli, quam ignominiosum viris. Et tales singuli s mus , cum maxime nobis videmur stare. Galli
insperata vox Petrum peccati commonefecit. Vtinam & commonefaceret nos. Cum a D mino castigamur, cum morborum omne genus
ει nova febrium cohors nobis incubat, galli
Cantum audimus, ne cum mundo pereamus.
Cum inter feretra quotidie, de pompas funebres & sepulchra ambulamus, canit gallus, &nos peccatorum nostrorum ac mortalitatis redarguit. Cum in templis, aures nostras veliticant Ecclesiastarum acres invectivae, clamat gallus, ut E peccati veterno sopitam mentem suscitet. Cum piis parentum, praeceptorum, amicorum hortatibus revocamur ab errore, gallos omnes credite, qui ad resipiscentiam invitant. Supplicia nefariorum, cruces, lictorum virgae & secures , carceres, catenae, pro gallissent & poenitentiae doctoribus. Fames , pa pertas, bella, exilia, naufragia, terrarum inundationes , tempestates, totidem sunt gallorum voces, quae Christi memoriam refricant. Exie Petrus. under ex atrio Pontificis, ubi peccaverat. Flet Petrus, quia intuitus est illum Dominus. dc fiet amare, quia abjuraverat severe. Exeamus dc nos cum Simone d pontificum atriis, ubi facilis in peccata lapsus. ne misce mur famulis sceleratorum, ne vitium trahamus a contactu. lachrytiis testemur poenitentiam, cum respiciens nos Iesus promittit miserico
diam. Exemplum sit nobis Petrus, & imbeciulitatis humanae, & resipiscentiae nou fictae, I bentis
285쪽
bentis Ecclesiae doctoris,& resurgentis h Iapsu: fidentis sibi, nec dissidentis gratiae. Salutares
Iachrymae, quae ad diluendam culpam negatim inis, testimonia fuerunt Verae conversionis. Salutares lachrymae, quae duxere ex sonte harit iis, ut abluerent verba formidinis. Non est in . dum remedium abolitionis, ubi non fuit judicium pravae intentionis. Naseitur abundantia; fletus, ubi non deficit simplicitas affectus. At quam dispar ratio peccantis Iudae & peccantis Petri. Iudas abjectis ad pedes sacerdotuin a - genteis, recessit & scelus scelere cumulavit. Agnovit magnitudinem criminis, sed non agnovit magnitudinem clementissimi Numinis. Exivit Petrus, ne peccaret amplius. Exivit I das, ut qui in Dominum peccaverat, jam in se peccaret. Flevit Petrus dc misericordiam con-
secutus est. flevit & Iudas, sed abjecto magis
Magnum se putabat secisse Petrus, quod gladio amputasset auriculam Malchi. major res agebatur. Exploranda fuit constantia ejus, qui Neronis aliquando tyrannidi Objiceretur martyri tentanda fuit mansuetudo ejus, qui mansuetudinis Christianae esset futurus praeco. non opus gladio Episcopis, quibus pugnandum spirituali, , sacro. Non fundendus sanguis erat prael centis Malchi , sed toti mundo praelucentis Christi. At felices sumus, quibus amputantur. auriculae , quae hactenus auscultaverunt impiis iacerdotibus , impiis scribis, impiis pharisaeis, impiis senioribus, hoc est, carnalibus desideriis. Ter felices auriculae , quas restituit Iesus, quae Deo patri auseultant, vocanti nos ad Fialium . quae Filio austultant, docenti viam salutis; quae Spiritui S. auscultant, salutaria suggerenti.
286쪽
Tenti. Probrosum erat vulnus Malchi, sed minus periculosum. Insanabile, quia resecta cartilago non renascitur. At Christo sanabile &hoc vulnus suit. reddidit auriculam, qui reddore potest saniorem mentem, divinae aurae particulam. reddidit corpori membrum, qui totius hominis est medicus. Redeo ad praetorium. quod non miseriarum
5c ignominiae genus patitur apud Deum glori sissimus Velatur facies ejus, sine quo in tenebris
peccati,& ignorantiae & mortis versamur. caeditur contemptim colaphis,gloriae nostrae fons &origo. illudit mos prophetae, ne nos essemus ludibrium Sathanae. conspuitur, convitus prosci ditur , in exemplum , si sorte dc nos conspuat scribae cujusdam, aut pontificis subbalneo. Et Patitur haec taciturnus , quia moriendum erat divino consilio. parcus est responsi, largus beneficentiae. maluit factis declarare naturam di-Vinam, quam apud juratos hostes profiteri. a cusatur blasphemiae, quem Pater glorificavit. mendaciis impugnatur veritas , & non unius criminis arcessitur reus, qui solus omnium omni vacat crimine. Disiunxerat Herodem de Pilatum vetus simultas. Nunc, patiente Iesu, redeunt in gratiam mutuo dc coeunt amici. Improba concordia est, quam conciliat veritatis injuria. Satius est dissentire malos, quam
Convenire in malo. non amicitia est conjurantium in Christum , sed conspiratio. Gaissimes Herodes, is o Iesu. Sed salutarius saudium concepisset, si oculis fidei Iesum vidistet. audi-Verat multa de eo , non miratus sanctitatem
potentiamq; ejus, sed novitatis studiosus, quomodo de funambulis, aut praesti piatoribus audimus. Proeriar Barratas, dc posthabetur Dei, filius
287쪽
filius comperto homicidae. deposcit infama ad supplicium de omnibus bene meritum , ct dimittit publicae tranquillitatis hostem. Flagesimtur miser, dc quae flagra nos manebant, disce psere innoxium. Vibicibus horret, sanguine madet luridus , sulcis cruentis alte discinditur
inculpata cutis. Iterum aberras impietas. flagellatur unus, cum flagellandum esset universum genus humanum. flagellatur insons. at flagellari meruere , quotquot ab Adamo natales accepere. Quoties virgas tollis lictor, toties teipsum seri, nam tu reus es. quoties ictus ingeminas , ingemina in tergore Iudaei, ingemina iutergore gentilis, quia omnes peccaverunt. Alliga pombus Caiphae veterem novumque o
bem , nam uterque positus est in malo. Alligaviros, alliga Reminas, alliga virgines , alliga juvenes,alliga ipsos mundi imperatores, ipsum Annam & Caipham, cum Pilato Herodem, nobilem cum ignobili, sapientem cum insipiente. omnes eidem culpae amnes sumus. Dissecas venas Iesu. Has Venas disseca, quae impuris assectibus incaluere. rumpe arteriarum compagem , nam iniqua plurima a corde imbibere. Lacera nervos meos, uam singuli peccaverunt. ille qui in oculis est, vidit vanitatem ; qui in auribus est, austultavit improborum susurris; qui in naribus est, odoribus se commodavit ad luxum . qui in lingua est, lasciviit m gulae gratiam . qui tactum facit, leno fuit voluptatum. is qui linguam commovet, pronus fuit ad vaniloquia. Etiam coronam gerit Iesm, ut vider tur rex, qui erat. sed lineam gerit, ut dicer tur , per contumeliam esse, quod erat regali ossicio. arundo pro sceptro es, vestis purpura. nam haec regum suae insigina. Oro te, Iesu
288쪽
Christe, sine , ut ablatam capiti tuo coronam ludicram, omnium & sinnulorum peccatorum vertici imponam. Benedicte patris, haeccine te insignia decenti Nobis vertices maledicta sunt, nobis frons impudens & effrons. Nostra capita stultitiae multisormis promptuaria sunt & tot ineptiarum ossicinae. Tuum sapientiae coelestis,
t*um sanctimoniae incorruptae, tuum devoti nis sincerae arx est & regia. nobis regna exprobret fatua corona , nos ridicula Purpura inveniat, quia fatua cogitamus, fatua loquimur, fatua scribimus. nos reguli videamur populo, qui cum centum aut plus terrae ulnas possidemus, terrarum Domini vocamur. Saeviant miti
naces spirue in capillis nostris & pungant caput, suod a mala mente incies pungitur. Spina ambitio est , spina auri sacra fames est, spina crudelitas est, spina discordia est, spina sordida avarities est, spina superbia est, spinae sunt, irae, odia, hypocrisis, quibus, Vel pungimus alios, vel pungimur ipsi. Ab his spinis solus liber est Iesus. Cur ergo spinis coronatur non sibi, Fratres , sed nobis, ut spinarum nostrarum sp, cula, obtundat spinis, quas gessit & sensit --rito nostro, non tuo.
Inter hac ludibria Δ sannas & sibila vulgi,
hac tristi rerum facie, sic vinctum, caesuin Cisn- sputuin, coronatum, purpuratum,miserrimum, talem fatetur Pilatus, his vel admirantis vel dolentis vocibus: Ecce Homo. En spectaculum Imdaicae seritatis. En spectaculum calcatae, spretae, irrisae,damnatae innocuntiae. En Deum sed in
carne affictissimuin. En Deum , sine majestate vilissimum. En hominem , sed ex Deo natum. En Deum, sed ad inferos depressum. En hominem omni homine minorem. majorem, omni homine
289쪽
homine feliciorem & infeliciorem. En hominem , omnis hominis scandalum, omnium fidelium decus & gloriam, omnium Angelorum admirationem. Ecce homo, quem sui non
agnoscunt, venerabuntur gentes. Ecce hominem nihili, sine quo nihil suissemus nos, ex crationem suae gentis , ut benedictione nos impleret sua. ecce hominem, filium hominis di unigenitum Dei. Mox rapitur ad stupplicium, tandem comentiente Pilato. favisse dixeris Christo,sed ut Herodes favit Iohanni,cui ad puellae
Dreces caput amputavit. B ulat crucemsuam, hoc est aram, idem sacerdos, idem victima. Cogitur humeros commodare Simon Cyrene sis, e gentium numero, ut, Iesu praeeunte,baj laret sequens. felix necessitas, qvie propellit ad salutem. selix violentia, qua trudimur in regnum coelorum. amplectitur crucem Christi nondum Christianus. ut qua Via incedebat
Christi vestigiis, eadem incederet per fidem
populus, qui longe erat. Nec pudeat nos portare crucem Iesu Christi, liberiore obsequio. Sequamur cum Cyrenensi ad locum supplicii, ut abducamur a loco aeterni exitii. compatie dum est Christo, si una regnare volumus. Nec dignus est Christo, qui non accipit crucem suam & Iesum sequitur. Dum sub cruce laborat dc gemit, plorare vetat filias Ierusalem.
plorare vetat & nos, quorum causa crucem
hortat. Cum viridi ligno accidat haec calamitas,ne desperemus,si arido accidat. Cum membris Christi male est, commodemus humerum Iabora utibus , nam & sic juvamus b ulantem Christum. Pervenit ad Ca ariam Redemptor noster, locum damnatis ossibus crantisque infamem,
290쪽
, qui virtute sua resuscitabit mortua.Cruci itur. ia quo non aliud mortis genus erat atrox magis et de probrosum. Suspenuitur inter latrones, ut via deretur crimen esse commune , quibus erat 1 commune supplicium.Pendet inter facinorosos, , nec inquinatur ab ipsis,ut impleretur scriptura, i Et cum injustis deputatus est. Pendet medius &velut princeps maleficorum, ut inter contraria sua eluceret justitiae & sanctitatis princeps. Eriagitur in altam trabem , velut in triumphale sugnum, cui orbis universus inclinat caput, quem venerantur Angeli , soli tremunt daemones.
Pendet coelos terramque inter, utraque reco
ciliaturus. Pendet in theatro & mundi media' tullio, ipse mundi admiratio, amor mundi, s latium,& scelicitas mundi. Pendet velut in specula, h qua miseriam nostram spectat, tam truci vadimonio redemptam. Pendet inter dextrum
di sinistrum latronem, specie futuri Iudicis imter justos a dextris, & injustos a sinistris. Pendet poenitentem inter & Impoenitentem , inter
condolentem & exprobrantem, ut non omnium se Servatorem , sed poenitentium prob ret. Pendet inter gratiae exemplum & coni maciae, inter electum Dei misericordia, & relictum sua culpa. Fecit ex latrone uno civem paradisi, dum alter se fecit civem gehennae. Pendet nudus , ut tot meritorum salutari veste nuditatem nostram tegeret. Pendet nudus,ut qualis in Paradiso homo primus habitaVerat, talis in Paradisiun homo secundus intraret. Pendet pauperrimus , cui jam nihil erat reliquum interris , ut ne vestis quidem matris haereditas esse posset. Pendet miserrimus, inter cruciatus maximos , nervorum instar tympani distensiones, manuum pedumque vulnera, pendulo