Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

in mensuram adulti Christi. O felices panni,

quibus peccatorum sordes deterguntur. O pr sepe splendidum, in quo cibus invenitur animarum. O beati vagitus, per quos ab aeternis pi ratibus liberamur. O lenes fasciae, per quas viatiorum vinculis expedimur. Atque hic est partus Virginis unicus , cui nec autecesserat ab ombe conatio ullum exemplum, nec secutum est. Quocunque me verto , implicor miraculis. quicquid loqui aggrediar, sapientiae humanae paradoxum est. quicquid mente complecti , mente majus est. veteris Ecclesiae sanctissimas voces audite: venit in mundum, per quem factus est inundus: conditor Maris natus ex M.

ria : filius David, dc idem Dominus: semen Abrahae &tamen ante Abrahamum: creator coeli, nunc creatura : fabricator terrae, factus in

terra: divina nativitate invisibilis, humana visibilis, utraque admirabilis: qui natus de patre

fecit nos,qui natus de matre regenuit nos : sesciosius in forma Dei, contemptus in forma se vi ; natus in taculo , qui fuit ante omne taculum. Quae peperit dc mater & virgo est. quem peperit & infans dc verbum est. Infans,qui sibi

antequam nasceretur dc uterum de quo nasceretur, dc locum ubi, & tempus quo uasceretur, praefinivit. Lactat mater cibum suum , panem nempe coelestem , per quem ipsa vivere debuit. Nutrit Deum, a quo ipsa nutritur. gestat infantem ulnis, cuius virtute ipsa est , vivit Jc in vetur. I ininensus carne tegitur, Videtur invisibilis incorporeus lacte vestitur,impalpabilis parupatur,incomprehensibilis comprehenditur. Audiat omnis aetas,quod nunquam audivit. Extitit

ipsi virgini filius , qui erat Sponsus, ipse geubtus, qui erat genitor. fecit gravidam ipse; qui

erat

252쪽

CHRISTI. 22

erat nasciturus ex virgine, nam idem Deus mitcum Spiritu , qui inumbravit ipsam. In princia pio nascentis mundi, factus est homo ad imaginem Dei. hoc die renascentis mundi induit Deus similitudinem nostr. an . & verbum caro factum est. Tunc homo Deus esse voluit per superesam , hoc die Deus homo factus est per humiliationem. Tunc primus Adam solo Deo operante vitam accepit. nunc secundus Adam solo Spiritu operante homo sit. Primus homo

de terra terrenus. Secundus horno de coelo coe

lestis. Hic dies est, quo filius Dei descendit in terras, ut per ipsum aseendamus in coelos. Hic dies est, quem fecit Dominus, filio ad nativIt tem, nob1s ad selicitatem, sibi ad illoriam. Vt omnes mihi dies ex voto cedant, grates tiones grotulationibus subtexantur,non ob hoc mihi placebo. Verum ut hic dies nobis salutaris eveniat, est quod mihi, est quod toti orbi gratulor. Damnis , luctu, Vexationibus percutiatur antinus. Nullus dies , nulla hora sine querela abeat. non idcirco me miseruin judicabo. quia per hunc nativitatis Christi diem provisum est Christianis, nequis ater ipsis dies eveniat. Pone me, quisquis es,in opulentissima domo , in qua pictis tabellis aureisque tapetis fulgent laquearia. Malim ego Bethlemi ese. in stabulo Redemptoris mei, ubi auri argentique eget auri argentique creator. Pone me in regum atriis & delicato apparatu . seliciorem me credam, si lasa cervix mea in manipulo Q m juxta puerum hunc requiescet. Transferme in Principum cubilia, mollissimum supponite corpori meo tomentum. quiescam ego mollius in praesepi tuo Christe , ubi anima mea solatium invenit,.ubi paupertas pro luxu-

253쪽

ria est, indigentia pro opibus, pro splendore vilitas,pro elegantia sordes. Fac Ine praetextatum , candidis me vestibus vel purpuratis induite. non sero tam viles habitus. Tunc illustri me veste indutum putabo, cum panniculis tuis dc paupere amiculo involvar , augustissime puer. Fac me Victorem omnium gentium. Asorent me Orientis dc Occidentis reges. triumphalibus curribus imponar. Sequatur Victorem superbum magnifica pompa. Ego totum hoc fortunae regnum despiciam, dummodo cum Christo humilis , dc contemptus mundo h bear. Ascendere mihi videor in coelos, cum instabulum hoc descendo: inclarescere, cum in diversorio noscor nulli: ditescere inter egenos, aestimari, dum inter hos contemnor. Fingite gustui blandiri popinam , aures vocum sono, oculos spectaculis , nares odoribus recreari. Plus voluptatis capio ex tuguriolo tuo Christe, ubi bos de asinus admugiunt opifici suo, ubi aures recreat vagitus filii Dei & sussitum se grantissimum fundit flosculus Iesse. Alias voluptates ratione compescimus. hanc ut maximam complector. aliis utuntur filii hujus mundi. hac totus 3c animitus fruor. Alias voluptates vix bonas puIO. hanc summum bonum. Aliarum voluptatum causa nihil facit sapiens. hujus Christianus omnia. Verum nihil adhuc de necessitate Cunarum Christi dixi. Et a communi omnium nostrum miseria est. haec a peccato. Etenim post violatum a primis parentibus foedus , excidimus primaevo felicitatis statu, quo tenerrime nos habebat Deus, dc spe coelestis haereditatis, cuius Iraeludium exhibebant Paradisi amoenitates. nauditum ante mortis δc calamitatum non

. unum

254쪽

CHRISTI. 227

unum genus nulli erat terribile. quin natura omnis aequa & propitia arridebat integris. Involvit eadem audacia & parentes & liberos. peccato,quia in ipsis eramus ; reatu,quia in ipsis peccaveramus. Gaudebat Diabolus,quia quem

formaverat Deus creando, deformaVerat peccando. Gaudebat cum homine se miserum esse, qui solus inter tot creaturas miser fuerat. Volupe illi erat,post violatum rebellione caelum,te ram quoque ream peragi, ut 8uocunque respiceret Deus, operis sui deformitatem & improbitatem adspiceret. Exin omne malorum genus

terris incubuit, & verso in iram divino favore,

naturam universam iniquam & novercam e perti sumus.Clamabat lex: Hodie morere.clamabat peccatum,mancipium meum es. Semota

longe utriusque lethi necessitas, ilicet gradum

corripuit. Divortium fecere Deus & creatura, coelum & terra. desiit eos amare creator , qui ipsum deseruerant prius, nec egit cum iis timiliarius , quos praevaricatio sejunxerat. Hac rerum nostrarum miseranda facie, sic Deus dilexit mundum, ut de Filio statuerit, qui se obsidem & vadem sisteret pro peccatis nostris. Movebat controversiam gratiae divinae divina severitas, severitati divinae divina gratia. Ne periret homo,veniales codicillos obtulit gratia. Vt periret homo , fatales codicillos obtulit iustitia. Hujus vox erat: Anima qM peccavit; morietur. Illius , ubi peccatum abundat superabimitabit

gratia. Hujus , non vult Deus mortem peecatoris,

sed ut resipiscat θ Uυat. Illius, Maleat lus, qYi

non permanet in omnibus qua sicripta sunt in libro legis , ut ea faciat. Hujus, misericors est Deus secundum multitudinem mi erationum suarum. Illius, Stipendium peccati mors. Iusti-Κ 6 tia

255쪽

tia se iniquitatem odisse profitebatur. Gratia, misericordiain adversus justitiam gloriari. P nam exigere, justitiae fuit. condolere peccatori , gratiar. illud legis latae veritas postulabat. hoc Dei erga creaturam charitas, &, ut ita loquar , affectus suadebat. Intervenit Sapientia, justitiae dc gratiae adoranda conciliatrix, & ita de rerum summa statuit di ut & iustitiae divinae satisfieret, nec minus se explicaret misericordia. ne aut videretur Deus judex non lenis,nam infinite benignus erat . aut pater non justus,

nam infinite malum oderat. Hoc temperamentum in Infante Christo suspicite , qui nasci voluis, & rem tantam a paupertatis professione ordiri , ut cruento mortis suae sacrificio justiariam gratiose , & gratiam juste exequeretur. Non potuit his partibus defungi angelorum

aliquis, quia culpa hominis erat. nec potuit inter peccatores reperiri, qui expiaret alienum crimen, suo crimine reus, & nomina nostra apud Deum expungeret, iese animae suae debu. tor. Placuit Deo filium mittere , qui non assumpsit Angelos, sed semen Abraha,qui cum filius esset, patrem placaret & exoraret ι &cum limmo esset, hominum delicta morte expiaret. Hic puer hodie natus est. hic filius hodie nobis datus est. ut selix videri possit culpa, quae tantum Redemptorem meruit. Causam nativit

iis quaeritis in coelo es Dei Patris misericordia est. Causam quaeritis in terris ' miseria nostra est. in coelo' Dei judicis justitia est. in terris

peccatum est.

Accedite , accedite peccatores ad Cunas Christi, non oculis, sed fide. non pedibus, sed obsequio , non ut manibus eas palpetis , sed animo,sed pia & plena devotionis mente. Accedite'

256쪽

cedite ad P sepe infantis, spei vestrae anchoram, conitationis sontem , miseriae asylum, gratiae fundamentum. Si gravis vobis est tyrannis Sathanae, hic rex vester jacet, Sathanae Victor. Si iram Dei extimescitis, hic sacerdos Vester jacet , tradendus propter lapsus vestros. Si devios error agit & seculi hujus dementia, hic propheta vester est, qui viam adaperiet, qua ad coelos itur. Videte longitudinem,latitudinem, sublimitatem , profunditatem Cunarum Christi, de longitudinem, latitudinem , profunditatem divinar charitatis agnoscite. Quid cessatis venire filii Abrahami secundum carnem V bis toties promis us est hic puer, Vobis natus, ad vos primum missus. Expectatis magnificum Messiam' at promisius est pauper. expectatis praestantem ' at promissus est princeps pacis. expectatis cum comitatu & pompa t at audiistis

pullo asinae vehendum. expectatis triumphantem in terris' at verberanduS erat, contemnen. dus erat, crucifigendus erat. Cur pacem vobis

fingitis, qualem mundus dat ' venit ut Deum

nob1s reconciliaret. cur Salomonis sceptra reposcitis t regnum ipsius in cordibus nostris est. non potuit majestas ipsius esse gloriosior, quam

adventu vili & contempto : nec Virtus major, quam in debiIitate: nec potestas , quam in infirmitate. Talis promittebatur, talis expectabatur , talis exhibetur. Excipite Messiam v

srum . nam testimonium habet a Deo, a patribus a prophetis, ab Angelis, Virgine, a Sponso Iosepho, a sacerdote Zacharia, a praecursore Ioanne , ab Eligabetha, a pastoribus, a Magis, d Simeone , ab Anna Phanuelis filia , ab ipsis Scribis , pronuntiantibus ubi esset nasciturus Messiasadiaque ab ipso Herode metuente.Pra Κ eunt

257쪽

eunt ad Cunas pastores Iudaei, conterranei vestri, & viam monstrant, qua eundum. Eunt pastores ad pastorem,humiles ad humilem. nestit Caesar, nesciunt Praesides, nescit Herodes, nesciunt Pharisaei, ubi natus sit Messias. Norunt pastores, & noctu vigilantes puerulum gregatim accedunt. Nec enim invenitur Christus adormientibus sed vigilantibus. His comitibus adite diveritium, & invenietis infantulum involutum fasciis & repositum in praesepi. Non creditis Virginem parere posse, & tamen creditis virgam Aaronis aridam floruisse, stomduisse & fructus tulisse. Dicite mihi, quom do Virga haec protulit, quod nec a semine sura eri nec radice potuit' Et ego dicam,quomo-o Virgo conceperit, & pepererit. Sed nec vos

poteritis conceptum Virgae explicare, nec ego partus virginei modum. Peragit omnipotentia,

quod non potest humana impotentia, nec capit dissidentia. Post Iudaeos, accedite ad Cunas vos P gentibus nati, quos hic puer populum vocavit, cum

populus non esset. Accurrite ad hanc opulentae paupertatis domum, & gloriosae egestatis holpitium. Praeeunt Magi, sive Persae, siveChaldaei, & stella duce accedunt gentilium quoque

redemptorem. qui omnibus perspicuus esse voluit, quia servandis omnibus venerat. Hic nimiarum stella est, quam prophetia Balam ex Iacob exorituram praedixit. Sequamur Magos, alien, genae alienigenas, ut pueruluin regem ador mus. Consistit stella, inventa domus est,invem tus Rex est. Non parietes magnis & pretiosis majorum vultibus refulgent, non marmora marmoribus distincta sunt, non picturae prael

xuntur atriis, non columnae, non statuae exo naut

258쪽

nant porticus. Praesepe videmus,in quo bos noest

possessorem suum, is asimu praesepe Domini sui.

Tigna videmus semiruta, tecta araneorum telis

plena , in quibus retexendae salutis telam orditur Servator. Rimis & fissiaris ubique hiant tecta, ut Solem justitiae illustret Sol naturae. Angustum habitaculum est , & minus contento. nec minus augustum , quia majus in se habet omni eo , quod in terris est maximum. Idem atrium, penetrale , Vestibulum. Noluit distinctis spatiis habitare, qui omnibus praesens est. Sub hoc tecto tam sordido editus est in lucein ille cujus principatus est super humeros. Nulli

circumstant servi, nullae obsequuntur famulae, aut puello aut puerperae. Ipsi sibi domini & f muli. Servire venit, qui nascitur, non imperare. ministrare, non dominari. Nulla hic si pellex, nullum patrimonium. non distincta cubile, culcitra, stragulum, opertorium. Ponitur in stabulo & Deus m illo. Cunar praesepe sunt, Renum pro culcitra est , foenum pro stragulo, foenum pro opertorio. Supervacua fastidit, qui haec ipsa condidit. frugalitate occultat magnificentiam , & ex rerum assiuentia, Vix capit, quantum est necessarium, ille , cujus est terra& plenitudo ejus. Destituitur naturae bonis,quae tota est illius, & artium praesidiis, quas ipse docuit. Sola animi magnitudine selix est, qui major esse non potest , quam cum omnia despicit. Ita nasci expediebat, ut se Messiam promissum ostenderet. ita nasci, ut divitiis nos coelestibus impleret. ita nasci, ut exemplo humilitatis praeiret superbis. ita nasci, ut paupertatem serre doceret divites hujus mundi. ita nasci, ne leve esset credere; & ea ainplecti, quae cunctis adlubescunt. Alia A. O. hominum, alia Dei consio lia

259쪽

lia sunt. Illi res vilissimas quaesito splendora

illustrant. hic res maximas Viliore scena exhibet. Tenuis fortunae mater est, domus coim

rempta, habitus Gntemptior. Similis nativi tati vita ivit. Quos enim adscivit discipulos, non E magnatum atriis , non h pharis eorum cathedris , non E philosophorum scholis , seda telonio, a retibus ad se vocavit. Per famem, per convitia, per ludibria, per omne malorum fenus ad immortalitatem contendit. Nulla est lestiae lebes, nullim decor. Vidimus is non erat

aspecto, is desideravimus eum delectum is no-m imum virorum. Infirma mundi elegit Deus, ut confundat sortia. At si purgatis animi nebulis haec ipsa propius inspicietis , Deum immo talem, in quanta vilitate quam pretiosum depositum , in quanta humilitate quantam sublimitatem, in quanta paupertate quantas divitias, inquanta infirmitate quantam virtutem,in quanta ignominia quantam gloriam, in quantis laqboribus quam absolutain requiem inveniemus. Facile erat puero huic In ipsa totius orbis metropoli nasci. ipsam Romani Imperatoris a cem aut Capitolium occupasse. inter principes, satellites de applausus populi exire in lucem. Verum displicuit Deo iste fulgor, ne rebus

aeternis momentaneae, spiritualibus corporeae,

coelestibus terrenae, fluxae .lidis fucum sacerent. Si ullibi, etiam hic regnum coelorum grano sinapis est simile , quod specie pusillum est, virtute maximum. Faciem nastentis Christi si intueamini, Iudaeis scandalum est, gentibus stultitia. at si penetres, divinam ubique ad res sapientiain. Quin inter haec ipsa humilitatis signa quamplurima, emicant argumenta divinae sublimi-ι talis.

260쪽

CHRISTI. 233

tatis. Annuntiatur pauperculae Virgini, sed per Anaelum: desponsatur fabro, quem tamen Deus alloquitur in somno : nascitur ex virgia ne , sed opificio Sp. sancti: reclinatur in pra sepi, sed canunt Angeli: Vagit puer in cunis, sed trepidat rex Herodes. Non est locus illi iudiversorio , & adoratur Magis. pauper est,

nec minus thus, myrrham, aurum, regum d naria accipit aurum, quia rex est. thus, quia sacerdos est. myrrham, quia moriturus est. Viata ejus nihil popularius. Et tamen quid regalius' quam verbo ejicere spiritus , dicto s

dare ventos ac fluctus , contactu sanare leprosos , simplici jussu omne morborum g nus. Capi se passus est, sed ad ejus vocem

conciderunt armati satellites. Mortuus est in cruce , sed quid hac morte potentius, quae

concussit elementa mundi, Solem obscuravit, saxa discidit, monumenta aperuit, mortuos e citavit.

Attolle te peccatrix anima , & quoties peccatorum subit memoria, Praesepe Christi cogita , in quo Agnus Dei jacet, tollens peccata mundi. Quoties lachrymae poenitentiae testes oboriuntur oculis , toties in puerum hunc oculos dirige. siccabit eas maximi dc clarisi mi Numinis conspectus. Adeo ejus maiestas te perstfinget, ut nihil aliud velis aspicere , in nullo alio haerere .Hic puer tibi diebus ac noctiabus cogitandus est. hic contra carnem , Sath nam,mundum advocandus. Venit,ut generi h mano aegro diu & affecto mederetur : Venit, ut

quicquid infernalis principis furor concussit, in

locum suum restituat. Venit, ut demerso in t nebris orbi affulgeat novum & salutare sidus. Causam tuam si Iustitia damnabit,i cicinentia asseret,

SEARCH

MENU NAVIGATION