Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

αM DE CRUCE

Euangelii praeco jacuit despectus dc pauper ,

at rex idem & Imperator late patentis Mese sitae. Vagiit tenellus, attamen vis & potentia cuivis credenti ad salutem. vagiit in stabulo , coelorum princeps; involutus fasciis, ut nos peccatorum vinculis exsolveret. Timuit He-TOdes, quia metuebat regem. ignoravit Augustus,quia nestiebat Memane Laetati sunt pasi

res,quia magnum animarum pastorem invenerant. Ex illo tempore fugit in AEgyptum a s Cie Regis , ne nobis fugiendum unper esset hfacie Domini. rediit ex AEgypt an perditas

Israelis oves ad se vocaret, & servaret. Proseciz. saeientia, aetate & gratia , apud Deum dc homines, & dum. se vocat filium hominis, non dissimulavit se Dei filium esse. Audivere d Centem Solymae, cum duodecennis esset. stupuere pueritiae divinam facundiam maximorum scripturae interpretum subsellia. Latuit N garethi, sed Deo notus. non latuit Capernat,

illustribus factis conspicuus. Cum Mose & Elia in monte Thabor locutus fuit , qui per i um

Mosen, ante tot secula se venturum. praedixerit.

Prophetam se nuncupavit &praestitit; lucem se mundi dixit, & fuit . viam , quam monstravit errantibus; ostium, quod aperuit pulsantibus ;panem vitae, quem dedit esurientibus. Videre per ipsum coeci gratiae Solem,qui nunquam via derant naturae. Illuxit illis fidei lumen, quibus

nunquam illuxerat diei. audivere vocem Euan gelicam, qui vocem audiverant nullam. Locuti ilunt cum coelesti magistro, qui ad humanos se mones obmutuerant. Iverunt claudi in viis Domini qui in viis mundi claΠdicaverant. Occurrit Ieprosus medico suo & sa natum se Ravisus est. tetigere aegri sanitatis autorem, dc dicto citius

272쪽

CHRISTI. a s

convaluere. Excivit E stpulchris mortuos, qui sepulchri fores erat perrupturus , mortis dominus. reclusit fatales urnas , & ambulare jussit Cadavera,novus vitae dator. Ivit per medias hostium turbas non visus. Permisit se tentanti Sathanae,sed consulatum gloriose diinitit. exegit miserorum corporibus damnatos spiritus, quibus Deus imperabat. praecepit sanctissima quaeque, & fecit: praecepit gravissima quaeque, sed ipso juvante levissima. dispulit justitiae sitim ,

justitia sua; paupertatem , spiritus paupertate ;luctum , aruinae solatiis . ignominiam, spe futurae gloriae. Vocavit ad se parvulos , quos magnos faceret in regno coelorum. sapientiae suae compotes fecit, quos insipientes putant mundi sapientes. Imperavit fidem peccatoribus nobis, qua non eguit ipse, non peccator. dilectionem

praescripsit discipulis , patri suo dilectissimus. poenitentiam , a qua fuit alienissimus , humilitatem, omnium humillimus. Tot tantisque beneficiis dum populum sum ad sui amorem pellicere studet: dum nemi- sic tem sub peccatorum onere gentem adventu suo Memas solatur : dum grandibus argumentis se a Deo missum evincit : fidei suae &mandatorum tabulas in prodigiis & miraculis

aperit: dum coelum terrae, homiuem Deo,creatorem creaturae, nos nobiscum, hominem ii mini conciliat: Ecce, Iudaeorum odiis & fur re capitur, vincitur, in jus rapitur, accusatur, damnatur, caeditur, consipuitur, ridetur, in crucem tollitur. Moritur victiina publici odii, hominum scelere, idem victiina salutis publicae, Dei consilio. Ad hoc triste spectaculum , quo nullum tristius omnis aetas vidit, nullum salutarius pec-L 3 cator οῦ.

273쪽

cator: nullum lachrymosius flevit pietas ι nuIIum crudelius exhibuit lineietas : nullum execrabilius aspexit innocentia, nullum optabilius nobis secit divina inisericordia, invitant hoc tempore nos omnes Christiani nominis Ecclesiae. Nec temere. Nam qui verno tempore mundus nasci coepit & lapsus est, eundem patiente Christo, sub veris initia renasci, & re-iurgere integrum oportuit. Personant templa piorum suspiriis , gemitu, doloribus, madent

lachrymis, ob repetitam memoriam exspirantis in cruce Servatoris. strident conciones vinculorum dc catenarum, quaeDominum nostrum

strinxere, horribili strepitu & concussu. Res nant parietes sacri truculentis vocibus clamantis Iudaei, crucifige, crucifige. Pius concion tor , dum tautas res edisserit, audiunt fidelium animae intus flagellorum , verberum, quae dis.cerpsere innoxium Iesu corpus , terribiles sonos: audiunt ictus adactae in instantis caput coronae : audiunt ictus malleorum, affigentium cruci manus pedesque sui sospitaturis: audiunt deprecantem scelera sua latronem : audiunt clamantem in cruce , prae dolorum acerbitare, aeterni Dei Filium. Loquitur suggestus religi se, quae fecit Iudaeus irreligiose. Confluunt undique populi,ut audiant de crucifixo,ut olim confluxere ad videndum crucifixum. aedium sacrarium aerea, arena est tristissimae recitationis , ut Golgotha olim fuit tristissimae contemplationis. fleui columnae, fleui marmora, etiamnum rumpuntur inanimis nostris saxa, obscur tur Sol, dum haec ipsa pia recordatione , non ficta religione, memoramus. Praeeunte Ecclesia, sequitur pari pietate Schola. Qui rerum naturalium scientiam ex hac sede profiteor,

274쪽

iam ea loquar,ad quae non asiargit vel Stoa,vel Peripatus. quantumvis ingeniosiissimae. Quae cathedra in rationibus humanis tota desudat, iam eas expediet; quae supra omnem naturae &rationis validissimae conatum sunt. Qui Deum vobis quotidie monstro,in coelis, in elementis, in metallis, in plantis, in animalibus, in homine potentem, jam eundem vobis monstrabo in monte supplicantem , in praetoriis damnatum, in cruce pendentem & morientem. Qui de amcanis Vmversi disputo, inter ancipites Graecorum & Arabum & Latinorum scholas ain oberrantem inter Annae & Caiphar & Pilati Be Herodis tribunalia Redemptorem meum s quar. Qui pulvere , illustris quantumvis sch Iar, indies adspergor, jam me, jam vos adspem gam, sacrosancto illo pulvere, quem crucem suam bajulans Iesus & per viarum sabulosa trahens, pro peccatis meis dc Vestris excivit. Qui optimam Vrbis potentissimae juventutem doceo sapere , jam docebo illa admirari, illa venerari mysteria, quae Israeli scandalum , gentibus stultitia sunt. Satur secretorum huius mundi , illam bonitatis, & sapientiae divinae abyssu in scrutabor reverenter, in quam ipsi Cherubinoruin & Seraphinorum suspiciendi ordines

videre desideraverUnt. Duo sunt Iesiu Christo vitae tempora. Vnum humilitatis, alterum majestatis. Vnum ignominiae, alterum gloriae. Vnum servitutis, alterum plenae libertatis. Prius in terris inter nos vixit. Posterius in coelis etiamnum vivit. Prius

meriti fuit. posterius proemii : illud laboris,

hoc honoris Ac mercedis. Illud certaminis cum Sathana , peccato & morte , hoc victoriae retriumphi. De utroque stipendiis dc venerandis

L verbis

275쪽

verbis loquitur gentium Apostolus : Qui cum esset informa Dei, non arbitratus est rapinam , saequalem esse Deo. sed se sum exinanivit, formam feria accipiens, in simitudinem hominum factus,

is habitu invinius ut homo r humiliavit Ieme ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod is Deus exaetasis illam, is nomen illi supra omne nomen donavicut in nomine Iesu flectatur omne genu, coelestum, ierrorium is in sernorum, is omnis lingua rem fiteatur , quia Dominus Deus Iesus Christus in gloria est Dei patris. Tempus humilitatis tribus partibus absolvitur e nativitate, quae humillia ma fuit; vita, quae sanctissima; pamone & mo te, quae acerbissimae ac ignominiosissimae suere. Dicam jam de passione & morte. ubi divetia omnia i natalibus reperio. nascente Christo, cum optimis illi res fuit. patiente, cum pessimis. Tunc sacerdotem egit Zacharias , vir justus apud Deum. nunc in sacram stenam prodit venalis anima Iudae & emptus pretio Pontifex Caiphas. Tunc Magi munera regi

Christo obtulere. Nunc per Ecclesiae procerum tyrannidem traditur lacerandus regum maxumus. Tunc Simeon gavisus amplexus est putarum ulnis. Nunc caesum virgis raptat in crucem Iudaeus adultum. Tunc Angelorum fulgor illuxit cunis vagientis. Nunc sacerdotum furor Leviit in morte patientis. Tunc Mariae matris admiratio fuit , nunc aulae utriusque& sacrae de profanae execratio. Tunc delicium erat & amor Annae Vaticinantis, nunc ludibrium dc opprobrium plebis tumultuantis. Tunc ab Eligabetha agnitus,nunc)Iuda osculo proditus.

Vos A. Christiani, qui mecum adstitistis Cunis

276쪽

uis nascentis Iesu, ite, quaeso, mecum per D minicae passionis flebilem historiam. Praei Piis verbis. sequimini pus mentibus. absit facundia. siluit Ieliis. absit ab oratione fucus. siluit

Veritas. calceamenta carnalium desideriorum exuite , dum mecum acceditis ad Deum , ad Crucem, ad altare, in quo mactatum est ven - xabile coeli depositum. Constendite mecum montem Bethphages, orate cum Christo, occurrite proditori I udae, nam prope est. ite iu- vincula, consistite coram Caipha, sed taciti, tacente Iesu. adite una praetorium Pilati,sed de hic earci estote verborum, ad exemplum Iesu. sequimini porro in re iam Herodis, nec pigeat - redire cum Domino ad Pilatum . hinc, suppositis cruci quoque humeris vestris, ite ad Golgotham, flete crucifixum, flete, quae calamita tis tantor catastrophe est, in cruce pro nobis expirantem. Verum unum praemoneo serio, ne magna amoris in Christum praesumptione, i ter has mundi illecebras, inter tot aularum c lidos focos , inter illices pecuniarum tinuitus, velut ad ancillae vocem, cum Petro dicatis, Non novimus hominem. Horrescit anima mea dc treipit. Adest, adest, peremptoria hora & potestas tenebrarum, quae dervatorem meum ad supplicium deposcit. Ipse tantae rei praescius, quam, ab omni aeternitate, voluit consiliorum divinorum ineffabilis ordo, ascendit in montem Oli υarum, secretus a peccatoribus , quorum causam agebat. In montem

adscendit, ut vicinior coelo, Deo Patri obedientiam probaret, teste coelo ; & extra insanientis vulgi turbas strepitumque , apud animum recolligeret grandis coepti infandum laborem. secessit oraturus solus pro omnibus, qui

L s solus

277쪽

solus moriturus erat pro omnibus. Selegit OILVarum montem, ut eo loco de pace nosfra cum Deo patre pacisceretur, qui,a veteri pacis symbolo oliva, nomen habebat. Hic in faciem procidit, abiectus, omnis creaturae primogenitus. Hic in lachrymas, in gemitus,in stidores crue tos, inter mortis metus maximos & animi te rores horrendos, effusus fuit character substantiae patris, splendor gloriae & invisibilis Dei vora imago. Hanc naturae nostrae trepidationem in se suscepit, ut a suis eximeret. non dedignatus est hos animae cruciatus pati qui crucem nostra causa non recusavit. Obversabatur cogititanti , hinc summi Numinis ob peccata om- nium nostrum justissima ira , hinc futurae mor- tis acerbissimus sensus & tot malorum tristissima facies. quae sponsori nostro miserabilem hanc Vocem extorsere: Anima mea tristis est uisque ad mortem : & hanc: Pater, siseri pote, ranseat a me calix iste, Ad non sicut ego volo ,sed scuti tu vis. Sciebat utique, non esse triumpho locum , nisi post victoriam , nec victoriae ante

certamen, nec certamini, nisi inter partes. Sciebat , nullum esse certamen laudabile, nisi quod cum ratione & deliberato suscipitur. Sciebat, nullum esse certamen majus, quam quod homini ab ipso homine exsurgit. Quare secessit a se filius hominis & unus partes fecit. Voluit ratione , quod noluit affectu. horruit homo, quod aggressias est Deus. timuit mortalitas, quod elegit immortalitas. suasit amor sui, ne biberet de calice. suasit amor nostri, ut biberet de calice tristitiae, qui nobis esset futurus calix laetitiae. Succubuit penh meditatione funestae crucifixionis. at erexit se fiducia laetae resurr inonis. Non vult esse miser, cum insontem se

278쪽

adspicit. Vult esse miser, cum nos sontes r zz fpicit. voluit auferri calicem, quia militabat miles. noluit auferri, quia vicit imperator. de- ' Precatur calicem, 'uem ipsi propinamus Pec- a Catores. arripit calicem, quem ipsi propinato misertus nostri Deus. Causam agit trepidati s Dis humanae de tolerantiae suae. Serva me exr hac hora, trepidationis oratio est. Seκ propter Boc ιeni in hanc horam, tolerantis obedientiae vox est. Petiit amoveri calicem tribulationis, quia maluit esse. & admovit ori calicem redemtionis, quia perditos nos voluit superes.se. Duplicem voluntatem perpendite. Vnain fluctuantis carnis, alteram 1mmobilis decreti. Vnam luctantis rationis , alteram supera tis spiritus. Vnam placentis sibi, alteram centis Deo. Suspicite in concordiae magistro

mirabilem discordiam, & dividi potvise a se,

qui nos omnes unit in se : abnegat, quae Viventi jucunda sunt; dc praeseri, quae morituro gloriosa , orbi salutaria sunt. Ita ad se redit, de Angeli validis solatiis fultus, sustinet mala, quae se superaturum confidit. Iesu Christe, et

iam nos in Olivarum montem transfer, ut caliscatis seculi voluptatibus, propius inseramus ca Io mentem: permitte, ut in terram procidam

post te, qui procidisti in laciem pro me. per

mitte , ut preces nostras permisceamus tuis, ut una cum tuis transvolent in coelum, ad Patrem tuum. Permitte, ut susurrulus in cor nostrum

descendat, ejus alloquii , quo te solatus est Angelus Dei. Cedo guttulam sudoris tui, in

refrigerium aestuantis malorum sensu co scientiae. Cedo guttulam cruenti χdoris, qua abluam 'peccatis nostris. Cedo guttulam lachrymarum tuarum , ad restinguendam

279쪽

sitim justitiae tuae. Cedo alteram guttulam , quae languescentem & tot dubitationum insuItibus vacillantem fidem nostram roboret furu

ciatque.

Descendens a monte Iesus salutatur a Iuda& proditur osculo. osculo, non fidei, sed per diae : non cognationis, sed simulationis : non submissionis & devotionis, sed proditionis: non ossicii, sed maleficii , non amicitiae, sed tali ciae. proditur fidelitatis doctor. fit mercim nium ipse Deus. appenditur vili argento, quo preciosius nihil vel coelum habet vel terra.

creatura creatorem Quin aere licitat. vendit

vas figulum suum; terrae filius Dei filium. Qui nos emit sanguine suo, venditur metallo, quod condidit ipse. triginta siclis aestimatur, qui anumam suam in pretium dedit toti mundo. Scelerate Iuda. salutas Dominum, de fallis. domunum vocas, di re dominum negas. ave dicis illi, & benedicis, cui male vis, & miserrimum

Vae apportas. inclinas te reverenter , ut tradas

crudeliter. accedis amicus, discedis inimicus. Salutis viam ostendit tibi Iesus , & tu mortis viam ostendis inimicis ejus. servare te voluit per fidem in se, & tu perdere ipsum venis per infidelitatem ex te. ivisti inter dilectissimos, accubu11t1 inter discipulos. nunc mutatis partubus,inter satellites,inter lictores inveniris. Voluit te tradere Deo, ne perires. & tu illum tradis sacerdotibus, ut periret. Avaritiam admi , . O amicitiam Domini E pectore dimittis. tinxisti manum in paropside pxaeceptoris tui, ut ingere' λnnoxio sanguine,quem prodicilli. sectatqr fuisti dam desertor es. conviva fui-1ti hospiti; iam hospitii violator es bospora. quaestor fuisti Apostolici coetus, jam ductor tinpiae

280쪽

CHRISTI.

cohortis. Sequeris diabolum ducem , & non

vis habere Iesum rectorem. Capitur & vincitur. At vos Principes sacerdotum, magistratus templi di seniores, parcite, precor, pias scelerare Fanus. parcite Christo injicere vincula, quia justus est. quid vincitis hominem,qui templI vestri Dominus est & sancti sanctorum summus sacerdost quid captivum abducitist libertatis

vestrae vindex est, tot iaculorum spes, Israelis exspectatio. erras Iudaee, erras lictor, erras si telles. nostras manus liga, haec capita obnubito, nos in gemonias pertrahe. Me me, adsum, qui feci. in me gladios & fustes vestras convertite. nihil ille nec ausus, nec potuit. Ducitur in in rem fac inorosi ligatus diu Annam Pontificem, Caiphae socerum. ab Anna ad Caipham,ut quae vincula inter illos conjugii erant, vincula essent conjurantium in Christum, soceri generiaque. Species praetexenda fuit sceleri, & da nandus in sacris Conciliis,ut Ecclesiae autoritate interficeretur Ecclesiae caput, doctor, petra. Α Caipha itur ad Pilatum, a Pilato ad Herodem, ab hoc rursu3 ad Pilatum , ut secularium quoque

voce caderet. Sed hominum improbItatem vertit divina sapientia in Filii sui gloriam. Quotliudices invenit, tot. invocentiae sit testes ha- ,et. traditur ab iis , sed infami pecunia proditus. capitur armata manu, ipse inermis. trahi-

. tur, nihil reluctans,& sponte se Praebens.judica- tur,sed a professis hostibus. Ver1tatem loquitur Caiphas, nec intelligit. prolat, ut umra moriatur , qaam populu . non invenit Pilatus culpam in ipso. horret Pilati uxor &justuin vo-

. cat, ut jam mulier excuset a peccato, quae pri-- ma nos peccatores secerat. Annas, quia nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION