Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

asseret,& utut nocentem te inVenerit, innocentem in se faciet. Ne extimesce accedere ad Deum, nam ident frater noster est, ejusdem carnis & sanguinis nobiscum particeps. Isto nomine ipse nos appellat in Psalmis : Annuntiabo nomen tuumbratribus meis , in medio Ecclesia laudabo te.

dc apud Esaiam , Ego is pueri , quos dedisti

mihi Deus. Audi cognationis vocabula. Frater noster est, nobis in omnibus similis excepto peccato. Quantum est miseriarum solatium, videre in cunis vagientem misericordiae pastorem. quantum, videre pontificem , qui comdolere nobis possit, quia homo est, & v

Iit , quia stater est. Si in lachrymas solvimur, lachrymavit & ipse in diebus carnis suae. si

divinam opem destituti imploramus, imploravit & ipse cum clamore valido : si angimur, etiam ipsius anima anxia fuit ad mortem usque. Si fames, sitis, aestus,dolores,lassitudines, pericula nos exercent,passus est eadem.Si mors terribilis est , terruit & ipsum. Vnuin hoc agendum sedulo, ne fratri dissimiles omnino

simus. Epore sancti , sicuti ille sanctus est imitatores Christi , sicut ille est imitator Dei.

Nolite esse fratres mundi, ut sitishujus. D1Ωpliceat carnis affinitas, placeat affinitas ejus, . qui ex Spiritu sancto conceptus est. Qui υ tantatem patris facit , qui in coelis est, his est stater ejus, is soror is mater. Quoties natalem filiorum celebrant principes, purganta sordibus palatia , splendida veste induum tur , floribus conspergunt atria , dc quicquid ad corporis delicias facit, hoc omne promtitur. Quanto magis purgandus a peccatorum sordibus animus , cum ad aeterni Dei Cmnas,

262쪽

nas, ad fratris nostri sanctissimi praesepe invitamur. Quidquid non vultis reperiri in domo Vestra, laborate, ne Deus inveniat in anima

vestra. Eccesai ad ostium is pii at, si quis sium

rexerit is aperiat, ipse intrabit ad illum, b co nabit cum illo. Date illi locum in animis vestris, quem non invenit in diversorio. Occurrite illi conscientia secura , castitate nitida , ch ritate splendida, eleemosynis servida, pietate illustri, devotione fideli. Accurrite Reges teris rae, & osculamini filium hodie genitum, regem regum & dominum dominantium. Accurrite principes, & dum pacis aeternae principem amplexamini ι coeant in foedera mortales dexterae. Accurrite Sapientes hujus mundi, &salutaris sapientiae momenta ab hoc puero, qui patris est sapieutia, discite. Accurrite divites , ted nolite extolli, quia ditisiimus ad praes pe se demisit. Accurrite pauperes, sed nolite dejici, quia opulentissimus in sceno iacet. Accurrite potentes & nobiles hujus saeculi, potentissimus specie infantis impotentiam profit tur. Accurrite humiles & infirmi, quia Dominus orbis agnoscitur, qui in stabulo nascitur. Accurrite Theologi , & fidei Christiana tesseram esse credite , natum esse hodie Servatorem , qui est Christus, in gaudium omni populo. Venite, qui corpori medicinam facia

tis & ab hoc Infante animae vestrae medicinam supplices exorate. Venite juris interpretes, &causarum patroni, & bene vobiscum actum putate , cum vestram apud Deum causam hic infans disceptabit. Accurrite mercatores , &dissusos cupiditatis vestrae terminos angustiis cunarum Christi coercete. Accedite virgines

ad Virginem , dc a virgine discite castitatem,

263쪽

& obedientiam. venite Parturientes ad paremtientem , quia qui ex Vobis natus non est; vob stamen natus est. Venite matres ad matrem, Mliberos non ablactate per petulantiam, sed lactate per pietatem. Venite viduae, & cum Anna vidua Phanuelis filia laudate eum, qui natus est ex virgine. Venite vetulae, de cum vetula Eliaetabetha benedicite Domino. Exultate senes, de cum sene Simeone excipite fidei ulnis puerum, senectutis vestrae rectorem , solatium, spem. Exultate pueruli, nam dicit vobis hic puer: Sinite puerulos venire ad me, nam ipsorum est

regnum c lorum.

Invitavi Iudaeos, invitavi gentes ad Cunas Redemptoris mei. Tempus cst, ut accedam

ipse. Sed videor mihi, veluti in sacra ecstasi ;videre assidentes praesepi quatuor sanctissimas

animas : Mariam Dei matrem, Zachariam praecursoris patrem , Elizabetham praecursoris matrem. & gravem annis Simeonem. M ria pio cantu maanificat Dominum , quod ancillam suam respexerit, & humillimam puellam Dei matrem esse dignatus fuerit: jam futurum , ut beata praedicetur, non pretio suo, sed Dei benignitate. potentis Iehovae haec esse opera, qui summa imis mutare valet, & potentes hujus mundi attenuat, ut obscuros promat:

suscepisse in gratiam Israelem puerum suum , memorem promissi sui, non Israelem qui secundum carnem est, aut quem sola sanguinis propinquitas commendat, sed fidei sinceritas , qua sola cernitur Deus. Sed et juxta Eligate-tha, & benedictum esse ait fructuin ventras Mariae, illam benedictam inter mulieres. Adstat Zacharias,& divitio numine amatus,multa. cauit de cornu salutis, quod Deus erexit in domo

264쪽

domo David i de certitudine adventus eius, quem Deus praedixerat per ora prophetarum: de causa adventus, ad faciendam inisericordiam : de fine , ut eriperet nos de manibus inimicorum : de officio nostro , ut Deo serviremus in sanctitate vitae , conscientiae sinceri- . tate omnibus diebus nostris: de puero praecusesere , qui praeparaturus esset animos ad tanti

boni susceptionem. Adstat senex Simeon de postquam impletum est senis desiderium in ipsa

mundi senectute, manibus librans infantulum, erumpit cycnea cantione in has voces : Nunc dimittis Domine servum tuum , postquam,idere contigit hisce oculia salutare tuum, quod parasti ante iaciem omnium populorum , lumen ad revelationem gentium & gloriam plebis tuae Israel. Et ne sine Deo haec peragi viderentur, cimcumvolitant Angeli canentes : Gloria in excinsis Deo , pax in terra bona voluntatis hominibus. Gloria in coelis, quia nulla illic discnsio. Pax in terra , quia dissensionum hic plena sunt omnia. At quae illa gloria ' Iustitiae est, quia vuctima pro peccatis nascitur. Misericordiae est, nam puer nobis datus est. Veritatis, di constantiar, nam tot seculis promisiis jam missus est. Sapientiar : nam Verbum & sapientia &interpres secretorum patris est. potentiae, nam ex virgine Deus caro factus est. Felicitatis,

nam in hoc plenitudo Deitatis habitat. Et quae illa pax f mentis tranquillitas est in puero hoc

acquiescentis. Ecclesiae & piorum concordia est. Dei erga nos favor & benevolentia est. Iudaeorum & gentium in uno capite Iesu Christo, per fidem , reconciliatio est. Hanc enim pacem annuntiavit gentibus, quae longe

265쪽

fuerunt, & Iudatis, qui prope. Qui illi homines bonae voluntatis i qui venerabile hoc Incarnationis mysterium credunt, non sugillant: puerum adorant, non profanis vocibus Comspuunt: iugum ejus placidi excipiunt, non pro

terve excutiunt.

Puelle Iesu, sine, sine, ut post tot tantaque nomina , eminus praesepe tuum adspectem nec enim dignus sum propius accedere. Cum te Deum de Deo cogito, expavesco & contremisco. Cum hominem homo intueor, res mo animum & revivisco. Sine quaeso, nam a dacem me facit tua lenitas, ut praesepe tuum, ut te tangam. nec enim aliter a lepra animae meae sanari possum. Sine , ut supplex divinae tuae stonii, quam peccati nunquam puduit, figam spirituale basiolum , quo peccandi consuetudinem dediscam peccator. Sine , ut oce los contrectem , quibus gratiosissime infans, irradias squallidam non uno crimine animulam meam. Sine , ut laevam meam imponam trie dexterae, & dexteram meam tuae laevae ut qnicquid ego feci laevum, tua justitia & sanctibiale facias dextrum , & quam dexteram hactenus commodavi iniquitati , tu laeva flectasia obsequium tuum & gloriam. Permitte, ut tenellam cervicem amplectar , ut arctius tibi uniar & per te Deo. Permitte,ut halitum meum confundam tuo, ut amorem tuum permisceas meo erga te amori. Permitte Christe', sit bt chiolis tuis circumder, quorum altero ad fidem invitas Iudaeos, altero gentes. Omnia & sin-gnia dum fide perlustro , clamat anima mea: Hic insans est, qui pro me apud patrem loquetur. hoc caput est, a quo vivendi praecepta hauriet mundus. hi oculi, qui oculos mihi aperient,

266쪽

rient, ut videam, quae ad salutem meam erunt. Hoc illud os est, quod benedictione non una me implebit. haec lingua, quae dolores meos mitigabit salutari blandiloquio. haec manus est , quae leni contactu languoribus meis m

debitur. hi pedes , qui pedes meos dirigent

in viis Domini. Nondum omnia dixi. Multa adhuc oblita es dicere anima mea. Ah, ali pueluae , hoc caput est, quod spinis lacerabitur, ne

me laceret insernus hic vultus est, quem conspuet miles, ne me rejiciat Deus. hoc OS acetum bibet, ut dulcedine tuarum promissionum reficiar. Haec labella pallescent, ut cruentum

peccatorum meorum vultum nive candidiorem reddas. Haec membra flagella aperient, ne me absorbeat Dei ira hoc latus: hasta fodiet quia non obedivi Deo. hae manus. stillabunt sanguine ob culpam meam. hos pedes

transadigent clavi,ne moriar in aeternum. Adorande puer , te ridente , exultat anima mea, quia sempiternae salutis dator es.Te flente, plorat anima mea , quia ob peccata non tua, sed

mea ploras. Te dormiente, securitatem sibi promittit, quisquis fide vigilat. Te vigilante

vigilat,qui cum mundo dormitave timet. Cum suspiras , suspiriorum tuorum causa peccatores sumus,& inter hos exo maximus. Cum laetaris a matre , Iacta nos lacte doctrinae tuae dc aqua satiente in aeteriaum. Cum portaris a matre, Verbo oris tui porta nos,ne vacillent pedes nostri. Cum tibi annuit Iosephus, rerum tantarum, pius admirator, tu annue nobis & oleo laetitiae perfunde nos. Cum te mater filium vocat , tu nos fratres voca. Cum te Iesum vocat, sancte Iesu serva nos. Cum te Christum vocat, ungenos Spiritu tuo, ut ad obsequium tuum reddar mur

267쪽

mur promptiores. Cum fasciis involveris, imvolve nos clementia tua, & gratia tua circunda nos. Cum in praesepi poneris, pone nos in coelis, nam ob hoc in praesepi iacuisti. Cum locum non invenis in diversorio, inveniamus per te mansionem in domo patris tui. Cum inflabulo vitam ordiris , fac ut vitarnobis te unus sit coelestis palatii felicitas. Cum quiescis, quies tua praesagium uobis est aeternae quietis. Cum re moves , ecce, piis motibus totus inc iesco, & poeta fio: ne Tonantis, lectula Imperatoris

Praesepe, magni fletusos itatoris . - Cum te tuumque illastre dedecim Jecte,

Sordent triumphi, bceptra, regna, fortuna, - sies. trophan, vestium venustates,

Auroque q/sicquid purpuraque lis σω. En ipsa coeli stra dicanda majest s Sora cit, ipso de'isatior vulgo, uena rerum: vilibuAue sub pannis

Crepundii ue grande Numen occultat. Mundi Redemptor magnu3 incubat foeno. Hac vagit aula, anhelituque brutorum Blande incalescit. O stupenda paupertas. Creator orbis angulo 1acet parvo Pene exul orbis. testiumque donator

Fastidit illas. ine regibus major Rex universi. regios fugit cultus, opesque nesit omnium ministi ator. Non cinnama inter ba amique sudores Infans renidet, Persicosque splendores. Non hic jaspis, margarita, beryllud. Fu gens smaragdus tecta secta collustrant.. Puer ip=e Jplendor omnis is sibi lux est. Sibi ipse fulgor. 0β lumen Osdu3 ,

. Omni que nos elegantia rerum.

Augusta

268쪽

Augusta noles, nate patris excelsi, Squallentis obsolete sordibus tecti, Vbi ilia decori empiterna majestas r. P resve patri gloria tua fastes 8 Vbi patentu imperi potens sceptrum 'Vbi tribunal coelitum chorosilium ZEx quo per omnes jura di iris terras, Mandata ponto :Jussa manibus dictas. Nempe illa tristis, moestasors egestatis Pressit volentem. pauperesque pauperan Focillat insons. sic modestia trabes Exemplar orbi turgidosque despectas.

Te clara coelo, clara gentibus cunctis

Benedicia magnum Virgo parturit Christum tacta Iesum. plena gratia mater Tot gratiarum lata gignit autorem.

Pastor stupefibi is tuetur infantem.

Reges adorant. erudita Persarum Ante ora vagit eruditior cunctis, Scientiarum is omnis arbiser veri,

Ac dona pauper colligit Sabaorum: Laetatur Anna. jamque proximus mortimeseste Simeon sanctm inchoati carmen, Et nos beantisuccinit juventuti. plaudis ather Deum Cherubina Canunt cohortes. Folus horret Herodes Timetque nostrum purpuratus infantem. Puelle Iesu. particeps mea carnis, Agnosita statrem, quem tibi redemptori Fides adunat. condole tuae genti, Ecclesiaque tot malis laboranti. Tibi gratulamur maximo sacerdotum, Tibi gram amur maximo prophetarum, Friumque quot fuere maximo regiris tot piorum gratulantium vocer,

269쪽

Et verba veterum, qua reponimm, Patrum e ternm horns supputa4 tua vita. Immensiti also clauderis tua matris.

In matre totus, trem in sinu patris. Nec his vel illis segregatud in partes. Nulli υiden m. nunc videndim in terris. Tot sculis pramillus inchoans saeclum. Deus perennis permanens, earo factus.

Patri coaevus, nec eo Evus in carne.

Equalis iis . num tamen minor Patre. . Pater Abrahami, semen Abrahasanctum. Maria creator is creatus ex illa. Mundi creator, nunc creatus in mundo.

Dui patre natus unisersa fecisti,

Et matre natus Spiritu refecisti. Terrenaservans is superna conservans. v Infans loquendi nescius, tamen Verbum. Infans malorum nescius, tamen pallus.

Cui mater una mater is simul Virgo e LVinute cujus facta mater est mater. Duem nutrit illa, quaeque vivit ex illo, sua portat ulnis, cuncta qui suis portat. mi Sponsius idem es matris. is tamen proles Matri colendus is tamen colans illam. Autor diei nocte proditus pera,

Et latis expers, lucis autor aterna. Stabulo recumbens imperator Augustus, Faeno recumbens rector orbis immensi.

Obsessalutis, autor is simul pignus.

Et iactima idem Pontifexque mactandus. Infans stupende, nascere is Deus cresci Infans stupende cresce, vive Servator. Insani stupende morte crimen expunge. Infans resurge, jamque celsior coelis Miserere nostri. redde gentibus pacem. Et pata natus inquieta compone. Patria

270쪽

DE CRUCE CHRISTI.

tria labores magne subleva princets. Patiria parentes vindica Deus fortis , Ara iique nomen inclytum Patru, Amusiique germen inclytum Patris. Fac, ut per amplos nota Tethyos fluctiti Vrbs nostra, Cunis lucubet tuis Isu. Visant potentis Amstela Senato res, Et cicium quotcunaue Christianorum . Pragepesanctum ciuestra ue non granias, Ei te jacentem supplices adoratum.

CHRISTUS PATIENS,

SIVE HOMILIA

in historiam Passionis Domini & Semvatoris nostri Iesu Christi.

Oculus aliquando ad Vos fui A. Christiani, de Praesepi sivet Cunis Domini & Servatoris no- - Christi. quas Pater illuta stravit stupenda humilitate, Filius occulta & adoranda implevit divinitate, Spiritus S. ineffabili inumbravit

sanctitate. Adstitit tum Cunis mater pratiae plenissima. custodivit eas Iosephus justilumus. Iaudaverunt Angeli gloriosissimi. muneribus heavere Arabum & Sabaeorum reges potentis simi. Benedicebat fructui ventris Mariae Eli-zabetha , vaticinabatur grandia Zacharias, ulnis puerum accipiebat Simeon, & confitebatur Domino Phanuelis filia. Iacuit in praesepi, sed conditor mundi. iacuit infans , at futurus L a. Mam

SEARCH

MENU NAVIGATION