Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

1M DE CRUCE

E transfixis manibus corpore, rigente Vultu, conniventibus in ipsa morte & peceatorem adhuc gratiose intuentibus oculis. Nec crucia figitur sine titulo & eriminis & personae. RG scribuntur hae voces, Iesius Nazarenus, Rex Imdeorum. Prima vox salutis est, secunda educ tionis, tertia regii muneris, quarta regem repu- diantium Iudaeorum. Innocentiam pendentis loquitur titulus, & contumaciam Iudaei. Iesus erat,ergo servator.Nazarenus erat,ergo sanctificatus dc separatus. Rex erat, at sine incommodo Herodis. Iudaeorum hoc est confitentium ipso nomine scelus suum. Nam Iudar voX co fitentem significat. Hoc trophaeum passionis suae retulit Dominus, quod cum rex esset regum, talis imprudentis Pilati jussu, invitis pontificibus & scribis declaratus fuerit. Legebantista Hebraei,Iegebant Graeci,legebant Romani. Hebraei, quorum propria erat Hebraea lingua. Graeci, qui ob commercia cum Iudaeis frequentes aderant. Latini, quia stipendia sub Pilato merebant. Non ignoravit indigena, quis esset Crucifixus non ignoravit peregrinus. omnium intererat illa sciri,quia in rem omnium erat pati Iesum & occidi. Spirante adhuc Iesu, in spolium cedunt v stimenta , operae militaris proemium. haec cum consuta essent, in quatuor diviserunt partes, ut militum singulis sua cederet portio. At tunica, vestis interior & sacro corpori Vicinior , quia suturam non habebat, inutilis sutura , si discinderetur, tota contigit illi, cui sors favit, ut impleretur , quod praedictum erat a Davide: par-

iiii sunt interfusimenta mea, ct super veste ma miserunt sortem. Vestis ista insutilis, Ecclesia Christi est. cohaeremus tu crucifixo plurima

292쪽

membra, quae vel imperitia nostra, vel pertinacia, vel ambitione, vel Zelo, qui non est secunduin scientiam, misere discerpimus. Quis r sarciet f Tu, Christe, respice E coelo ad vestem tuam in tot frusta laceratam. Secatur in partes a pontificibus ipsis , a scribis , ab Ecclesiae tuae doctoribus. Vah insaniam nostram l Pepercere Barbari milites tunicae tuae, nec dissuerunt iulam. at non parcunt sacrorum& templi antiastites vesti tuae. Ves,redunt, Iesu,discissa men bra, ut omnium sit unum corpus, unus spiritus, unus dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus & Pater omnium, qui est super omnes, &per omnia, & in omnibus nobis. Ad crucis locum eunti porrigitur acetum,

secte permissum: sed noluit bibere. Sitiebat hostium poenitentiam,quam noluerunt porrigero, qui nolebant in eum credere. Et cum vinum offerri soleat morituris , dederunt vinum mminatum. sed non accepit. displicebat dantium permixta myrrhae amarulentia. Biberat ante

cum discipulis suis, non bibiturus de fructu viris,donec biberet novum in regno Dei. In cruce pendenti iterum porrigitur acetum & bibit, ut impleretur, quod scriptum est, aceto potaverunt me. Et inter haec orat pro crucifigentibus st: Pater ignosce illis, ne iunt enim quid faciant. Non ulciscitur se mansuetus, sed orat pro salute limminum , qui se agnum paschalein osse rebat pro ea.Tunc Sol sensit innoxii supplicium nec sustianuit esse spectator, patiente Sole justitiae. Obduxit caligine faciem suam , is tenebra opem runt terram, dum Iudascis mentibus incumbit contumaciae caligo. Lugeat carnalis Iudaeus,sed spiritualis gaudeat Christianus. illi dies versa esst in noctem. nobis haec nox coruscat in diem. - M Gur.

293쪽

Τum , velut victus, cruciatuum acerbitato,

voce magna exclamavit,Dem meus,Deus metra .

cur dereliquisti ma. Est quaedam derelictio, ubi

nulla fuit in tanta necessitate virtutis exhib1tio, nulla majestatis ostensio. Non dereliqum rat ipsum Deus, quem E morte resuscitaturus erat. cum Deum suum Vocat, non desperantis Vocem auditis , sed nostram vicem sustinentis. Mami illa vox est & omnium nostrum, a. qu bus vultum jure averterat divinus favor. In terra haec loquebatur, qui apud Patrem & in Patre commorabatur. Quaerit quare ipsum dereliquo rit Deus, quia insontis fruebatur conscientia. quaerit quare t ut peccati meritum nobis suingereret, & consilium divinum crucifixionis pr mam summamque causam indicaret. Postquam

omnia consummavisset , & nihil sacrificio deesset, inclinato capite dedit liritum. Dedit, quia

animam suam ultro posuit pro ovibus suis. Dedit, quia jam olim in typo suo dixerat, Ecce adsum Domine ut faciam voluntatem tuam. grata fuit victima morientis, quia fuit ultro obediem itis. Mortuo perforatur latus, Ufluentibus aquas nguine, quantum abluendis omnium hominum sordibus sulficiebat. O sanguinis pretiosis. isimi rivule, sana me , nam animam meam lepra habet per te sanabilis. O rivule riga me , narra exaresco tui desiderio. o rivule lava me, nam a capite ad calcem sum vulnus , & livor & plaga

tumens. O rivule refrigera me, nam flammae insernales circumdederunt me. O rivule recreame , nam peccatorum meorum doloribus fractus fessusque sum. O fons vitae, o fons unice, o sons inexhauste, o Qns limpidistine , o sons ineffabilis gratiae. Da ut peccator maximus sorbitiunculam sanguinis salvifici corde contrito l

294쪽

ει veta fide hauriam,& hauriant mecum, quotquot in Christum credunt mecum, ne moti mur sed vivamus in aeternum. Video destilla tem, crucem juxta,sanguinis pullulam. Accumre, accurre anima & bibe. Bibistit Euge. salva

m, beata es aeternum.

' Tum ne sua majestas & divinitas deesset tam flebili, tam horribili scenae, concussa terra ea,

quam cum Patre creaverat. horruit natura, patiente Deo naturae. disilierunt saxa, quae in in ximam duritiem ipse compegerat. Etim tuae templi Celum, ut figura in veritatem , prophetiae in lucem , lex in Evangelium verteretur. rumpitur, ne solius Iudaei esset salus & promisisio , sed de gentibus nobis esset aditus ad sanctum sanctorum. apertae sunt sepulchrorum fauces, egressa cadaυera, ut finem sua mortis doceret, resurrectionem mortuorum. Est hoc, Auditores, familiare Deo nostro, per imbecillitatem filii sui ostendere virtutem suam , persultitiam praedicationis sapientiam suam profiteri , per ignominiam crucis illustrare suam gloriam. De humili,lent,paupere,despecto Iesu multa leoitis. Sed & hoc legitis: illum adoratum a Magis , verbo ejecise daemones , fanasse morbos,sedavisse tempestates. Legistis 1lli firmistas insidias. sed & hoc legistis: ipsum ruisse per medios insidiatores. passus est se capi, sed nutu prostravit ipsos satellites. ridetur in cruce apluribus , sed dixit Centurio , Vere hic en illas

Dei. Mortuus est in cruce. en impotentiam. at obseuravit Solem , concussit elementa mundi , saxa distidit, monumenta aperuit, momtuos suscitavit. en omnipotentiam. O profundas diυitias sapientia divina. capitur immensus , ligatur incomprehensibilis, maledicitur

295쪽

benedicto. Qui Deus est ob aeternitatem, moritur homo ob mortulitatem. Qui in forma Dei Deus erat, crucifigitur in forma servi. nec conspicua est forma Dei in homine, nec Ledit forma Dei in servo. simul sunt in cruce, sublia mitas pendentis hominis, & humilitas laiqntis Dei. simul celsitudo divinitatis,& abjectio humanitatis.Humilitas vera est in Deo inviolabia Ii,& divinitas vera in homine violabili. In e dem cruce itur ad gloriam, sed per contume- Iiam , itur ad incorruptionem, sed per supplicium, itur ad Vitam, sed per mortem. In eadem cruce aliud egit Christus patiens, aliud Israel insaniens. alius finis irati Iudaei, alius miseret tis Dei.ille interficit Messiam suum,hic liberata Diabolo captivos. Toto passionis decursur Pugnaviniquitas justitiae, cincitas luci, mendacium veritati, vincente justitia, Perrumpente Iuce,triumphante veritate. Ignoscite A. si dum Irolixus est Servator noster latisfaciendo, pa o prolixior sim dicendo. Audivistis historiam crucis dominicae. audiavistis rem , non λrtuito aut humanis consiliis

gestam. Ea narravi, quae aeternitas occulta habuit,ante tot seculorum infinita millia. Ea na xavi, quae typis exhibita fuere ante Mosen, sub Mose, post Mosen. Ea narravi,quae constantiabus prophetarum oraculis de Christi passione α morte prodit , obscurius intellexit pia antiquitas. Etenim hunc Iesum Noarenum , virum approbatum a Deo inter Iud os, virtutibus is

prodigiis o signis, qua secit Deus per illum iumedio populi r hunc defruto consillis is praescientia Dei traditum . per manus iniquorum s pM-runt Iudai cruci interfecerunt. Sed ipsum crucifixum audite,paulo ante mortem: Glorifica

296쪽

CHRISTI. 269

me pater , apud temetipsum, ea gloria, quam habui apud te, antequam munditi esset. Quae illa gloria' gloria est patientis primum,mox resur-

eotis Christi. Ibo per stupendum consiliorum

ivinorum ordinem, & ubique patientis Christi partes esse, manifestum faciam. Salutis nostrae fons principiumque ab aeterna & gratiosa Dei electione est. At elegit nos Deus in Christo, ante jacta mundi fundamenta. at quali e

patiente. nec enim amare peccatorem furnino

amore potuit pater, nisi reconciliatus. at nulla reconc1liatio line Mediatoris sanguine. Electos

in Christo vocare decrevit Deus. ad quid i ad fidem. & quae illa sides ' quae nihil scire sata-

ait, quam Iesum, quantumvis crucifixum. V catos ad fidem justos pronunciare decrevit. at cujus merito i cujus pretio ' luentis pro nobis& satisfacientis Christi. Iustificatos sanctificara decrevit. per quem per Spiritum sanctum. at cujus est hunc dare t filii sedentis ad dextram Patris. at qui sedeat ad dextram Patris' nisi per passiones intret in regnum coelorum. Oportebat

Iesum pati is sic intrare in gloriam suam. Salmetos immortalitate donare in coelis decrevit. ob quem' ob crucifixum, qui factus est potcntia ad salutem cui vis credenti. Emicuere haec arcana . iv typis 6c umbris. Serpens insidiatus calcaneo

seminis sceminini, figuram exhibet Diaboli,antiqui serpentis, inlicitantis semini promisso quod Christus est. Et quis Melchisedecus iste fuit, sacerdos altissimi s Christus. perhibente Paulo ad Hebraeos. & quod officium sacerdotis offerre victimas Deo , qualem se Christus patiens Patri obtulit. Quis Iosephus iste falsis criminibus impetitus & venditus Iesus est, a cusatus a Iudaeis, dc a discipulo venditus. Quis

297쪽

iste agnus Paschalis Pscha pro nobis immesitum est Christus. Quid enim' sine macula M l be fuit agnus iste. fuit Jc sine peccati macaea

Iesus. agnus ex grege fuit,Iesus homo ex hominibus. Agnus mactari debuit. etiam mactatus Iesus est. agnum sine sei mento comedi oportuit. dc Iesum panem vitae sine hypocrisi. Agnus corpori alimoniam dedit. Iesus animae. agnus astantibus 8c proficiscentibus comedebatur. nec Iesu Christo fruitur pasciturque fides nostra, nisi accincti ad iter coeleste simus. non frangi debuerunt ossa agno typico. nec fracta fuerunt Christo. quibus postes agni sanguine adspersi fuere , evasere manum percussoris Angeli. etiam Christi sanguine aspersi quotquot 1unt, evasere mortis aeternae pericula. Tot victim rum, pecudum, boum, ovium lanienae, tot ablutionum dc purgationum genera & formae, nonne praeludia fuere dc signa de imagines ablutionis peccatorum Zc redemptionis nostrae

per Christi sanguinem ' dc quis iste vitulus qui

extra castra immolabatur s Iesus extra Sessemam immolatus. Iam serpens aeneus in deserto exaltatus, nonne umbra fuitChristi in cruce exaltati s ipse interpres Christus est : Sicut Moesexaltacit strepentem in deberto, sic exaltari opo tuis filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aternam. Ionas inventre ceti triduum latens personam gessit in rientis de triduum in sepulchro jacentis Christi. Perhibent idem tot prophetarum vaticinia de coelesti assiatu proditae voces. Scire haec oportet Christianos, ut quantis fundamentis innitatur religio nostra liquido perspiciatis. Et utinam haec audiretis Iudaei, qui Messiam expectatis curribus, equis, elephantis, armatis copiis

298쪽

incendiis caede terribilem & ad Syriae regnum Violenter grassantem. promissus est patiens de moriturus. Esaiae verba sunt de Messia loquentis : non clamabit, neque audietur vox ejus foris. calamum quassatum non conteret , linum fumia gans non extinguet. Talis fuit Iesus patiens. siluit coram judice, nec clamavit. Latronem,calamum tot sceleribus quassatum , in cruce servavit, & pro sumigantibus odio & crudelitate Iudaeis oravit. De Messia idem pronuntiat: 'Lritus Domini super me, ut praedicem annum placabilem Domino, ct diem ultimum Deo nostro, ut consoler omnes lugentes , is dem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro liritu moeroris. Patientis haec Iesu ossicia sunt. placabilis fuit, nec enim se ultus est. filias Ierusalem consolatus est ad supplicium abiens, Coronam matri dedit pro cinere, cum discipuli sui curae illam moriens commendaret. Petro oleum gaudii dedit pro liustu , cum oculis in misericordiam flexis ipsum adspectaret. Et quis ille lapis angularis is pretio ου , quem reprobaverunt adificantes ' Iesus est , quem in crucem sustulere Iudaei. Heli morituro dicit Deus: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meumo animam faciet. quis ille s Iesus sacerdos, in quo Deo complacitum fuit. At quale hu- . ius Sacerdotis sacrificium t Dicit alibi: sacri cate hacrificium justitia. at quod hoc t corpus Christi est, quod traditum est pro nobis in

mortem. Eundem flagellatum , despectum, percussiam nec repugnantem ob oculos ponit

prophetarum gravissimus : Non est ei, inquit,sipedes 9 icor. Vidimm eum is non erat ast Eius , is desideravimm eum , despectum is notabimum virorum, virum dolorum Ostientem

299쪽

infirmitarem :. is quasi absconditus vultus ejus Odespectus , unde nec repusaiamus eum. Vere la

guores nostros ipse tulit, is dolores nostros ipse pomiaest , o nos putaυimus eum quasi leprosum, o perculum a Deo ct humiliatum. Ipse autem vulnerati est ob iniquitates nostras , attritus es propter scelera nostra : disciplina pacis sit per eum, is siυore ejus sanati sumus. oblatus est , quia ine voluit, is non aperuit os siuum. sicut ovis ad

occisionem ducetur , is quasi aDm coram tondem te se obmutescet'non aperiet os suum. His coimsona loquitur lesbeus : Ego autem tanquamsu: dim non audiebam , is sicuti matres non aperiensos suum. Et factm sum sicut homo non audiens, nec habens in ore suo redargutiones. quoniam in Te, Domine , Jeraia. Et alibi : Ego autem summermis o non homo , opprobrium hominum is ablectio plebis. Nonne haec ipsissima Pilati vox est : Ecce homo. Iterum ad filium Amos pro-Voco : Ego autem non contradico , retrorsum

non abii. corpus meum dedi percutientibus, is genns mens vellentibus, faciem meam non ave ii ab increpantibus is conspuentibus in me. Iam lachrymantem Ierelmain audite : Spiritus oris nostri Christus Dominus , captus est in peccatis no-sris, cui diximus: in umbra tua vivemus in se libus. Dalit percutienti se maxillam , is fatur bitur opprobriis. De flagris regius Propheta loquituri: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores . prolongaverunt iniquitatem suam. De yictima , de morte, de cruce, de Pharisaeorum instituto, Ieremias verba facit: Tu autem Domine demonstrasti mihi is cumis, tu ostendisti mihi studia eorum , is ego quasi agnus mansiuetus , qui portatur ad victimam, ct non cognovi, quia cogitaverunt super me consilia , dicentes e

300쪽

CHRISTI. 273

mittami lignum is partem ejuι, ct eruamus eum de terra uiuentium . is nomen ejus non memor tur amplius. De Regis Messiae paupertate vaticinatus est Michaeas : Em Rex tuus veniet tibi Dissim is servator, ipse pauper j ascendens super asinum is super pullum rubum asina. Talis Solymam ingressus est Iesus. Coactus est puer fugere in I Fgyptum , quod passionis auspicium fuit. at Draedixerat qllud oseas : M usto vocavi filium meum. Cum caperetur, desertus est a dijcipulis. Sed non siluit hoc Z charias : Percutiam pastorem, is dispergenturo esgregu. non siluit David: Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Petrum pejerantem & execrantem designat.

Proditus est conviva & discipulo. sed & illud fatidicus Rex in psalinis cecinit : S uniamsi inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique is si quis me oderat, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Tu iero homo hic Iudas est ) unanimis, dux mymis notm mesu. Ducem vocat, quia cura rerum gerendarum illi commissa erat. at clarius : Etenim homo pacis mea, m quo speravi, qui edebat panes mos, magnimavit super me siupplantationem. dc rursuin : Amici is proximi mei adfersm me appropinquaverunt is steterunt. Militi sunt sermones ejus stuper oleum, is ipsi sunt jacula. potuit ne molliora loqui Iscariotes, cum dic ret : Ave Rabbi' Stipulatus est Iudas triginta argenteos, quibus emptus ager ad sepulturam pauperum. Sed utrumque in oraculIs Zachariae legitur : Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appretiaverunt

SEARCH

MENU NAVIGATION