Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ας PANEGYRICA

gantis obsidentes, obsessos liberantis, δc equites ad bellum excitantis; jam patriae libertatem, jam hostium spolia,jam inveteratae viri tis documenta, dc immortalis gloriae proemiae

pro conc1one commemorantis. Ne vero major

esset armorum quam prudentiae tuae laus, ineunte adolescentia in Concilium Status quod vocalit) adscitus, bellicas res consiliis quoque tuis moderatus fuisti, & eas sententias dixisti, quae summam prudentiam cum summa animi excelsitate conjunctam indicarent. Peditum agmina postquam feliciter duxisses,tandem totius Belgici cquitatus imperator fuisti,& maxumum belli nostri robur ac septum cura tua ful- civisti. Nec poterat arctis padriae limitibus co eludi sublimis animi tui vigor. In Britanniam legatus mitteris, initum olim cum Eligabetha foedus restaurans,li Iacobo Rege veteris so- cietatis subsidia facile impetras. Reversus. btibus, propugnaculisque omnibus, quotquot in Flandrica ora Potentissimis Ordinibus parent, guberuator praeficeris,& futurae dignitatis prae- Iulia auspiciaque capis. Etenim, quum in belli Duce haec inesse oporteat. scientiam rei milit ris, animi fortitudinem, dc authoritatem; quis

Te scientior esse potest ' qui militiae praecepta non solum a Fratre accepisti, sed & dedisti ipse: nec quae dedisti, ex alienis semper judiciis, sed ex propriis quoque bellis ac victoriis hausisti.

Puer, vir,domi, foris,armis,consiliis, pace, bello,arte,robore,eques, pedes,terra,mari, mileS,

dux ,vel gessisti bella,vel quae gereres cogitasti.

Quis ordo agminis quae cura explorandi,quam tus urgendo trahendove bello modus , expediare , propriae tuae laudes sunt. Vt pedestres, ut equestres ducendae turmae, ne locum deserant,

322쪽

AD FRED. HENRICUM. in

ne ordines turbent; ut munire castra, ut ducere λssas, ut committere exercitus, ut eosdem revocare oporteat: denique quaecunque evenire

in acie ac praeliis postant, omnia campestri meditatione praenovisti. Fluminiam tractus,Moste, Vahalis, Rheni, I salae, Scaldis vada. profunditates dc flexus, urbium, propugnaculorum, po tuum situs, ac robora,aperta tibi sunt. Et,quod in Annibale laudat Livius, non minus hostium. quam tua loca explorata habes. Fortitudinem

vero animi in iis perspicere licet, quae vel cuni aliis, vel sine aliis magna praeci araque episti.Tu comite Briaulleo , aliisque Gallicae nobilitatis Ducibus, d castris digrestiis , dc Mendos e insi-d iis circumventus, insigni sortitudine Te tuosque expedivisti, dc periculi magnitudinem laudi ac commodo deputasti. Nec enim temere adversa casuum aestimat, quem fortuna subinde decepit. Tn ad Roram amnem , circumfusis undique hostibus, captus pene, capi tamen non potuisti, dc cum victus videreris, verso in deseerationem consilio , non sine Numine victeriain reportasti. Pugnabant utique pro te celebrati nominis fama , dc illa ipsa,quam dixi desperatio, ingens ad contemnenda pericula incitamentum. Tu obsessam a potenti Rege Brunia vicensium metropolim summis obsiaionis periculis liberasti tantaque id negotium consociasti celeritate, ut citius vicisse, quam venisse cognoscereris, eiusdemque liberationis author idem dc nuncius fueris. Tu, cum ancipiti diu certamine in Flandria de suinina Pene rerum dimicaretur , ingens quoque tuis incitamentum fuisti, tum ad se tuendum , tum ad hostes fortiter incessendum. Tu Limburgensi agro.

rigente bruma, ignes & arma intulisti, & non N η magna

323쪽

196 PANEGYRICA

magna militum inanu, in ipso hostilis terrae meditullio, Erkeliuin oppidum expugnasti, diripuisti, incendisti. Trepidavit nuper 1ubito cohortium tuarum adventu Brabantia , α illic militem Batavum stare obstupuit,ubi securitatis suae & imperii sedem posuit summa Hispani rum majestas. Et facile Nemetum terris jam pridem tristem servitutem avertisses , nisi larva fuisset iis Ducibus mens, qui blandis scederibus circumventi, inglorii & singuli perire, quam gloriosissimi belli fortunam experiri malu

runt. Ita contemtrix illa mortis pro patria vi

tus latius se diffudit, quam ubi nata est . & hsroicos ausus illic explicare conata fuit,ubi sti pis suae originem ac cunabula veneratur. Adest quoque Tibi, quae multum in bellis adminia strandis atque imperio militari valet, Auct ritas. Et, qualis laudatus ille Germanicus, visu& auditu juxta venerabilis,cum magnitudinem& gravitatem summae sortunae retines, invidiam 3c arrogantiam effugisti. Do Feliςitate nihil dicam, quae quia in eotestate nostra non

est, nec virtutibus accenseri meretur. Eam tibi

Deus summam praestet, & destinata salubriter

potentius numen exequatur. Forinam imperam

te dignam sortitus, non animis solum, ted etiam oculis civium servis. Imperium quoties cogitas , omnem Majestatem in lubrico postitam prudenter cogitas, dc inter maximam de ultimam fortunam nihil interese edoctus, illam reverenter habes. Festinationem,temerit temque prudentia ac consiliorum freno moderaris. In omnem occasionem intentus, nec tuae

dees , nec hosti suam subministras. Sed inter

has praeclaras & eximias virtutes tuas, maxime tamen se ostendit Comitas. illa tua, &,- quam

324쪽

AD FRED. HENRICUM. 29

'uam a Batava gente habes, Humanitas; quae ita in te elucet, ut ad hanc unam Virtutem g nuisse te videatur natura , studium exerculse, felicitas servase .Ita faciles aditus ad Te privatorum, ita liberas esse querimonias sinis, ut is, sui dignitate principibus excellis,facilitate par infimis videaris. Moderationem, modestiamque, in omni fortuna eminentia bona, propria

habes, & , quod de Tito olim dictum , neminem a sermone tuo tristiorem dimittis. Tua quoque haec vox est,quae olim fuit Traiani lauciatissimi Principis: Talem pra=sbo me Imper torem meis, qualem optarem ipse trivatus. Quae quum ita sint, minime fuisse dissicilis deliberatio credenda est, quisnam potissimum tantis rebus, hoc tanto bello praeficiendus esset. Mihi

vero memoria vetera repetenti, dc mentis inculos per antiqua avorum tuorum decora circumferenti, haec sedet sententia, nulla te virtute majoribus tuis minorem futurum, qui nulli dignitate opibus animique celsitudine es inserior. Quid ' quod rerum a te pestarum pra stantia, velut quibusdam alis, sublati, cogitatione de spe multo jam ulterius proVolamus. Nec sentit vovetque aliud Patria universe,quae vota jam sua coll1git, faustisque acclamationibus Gubernatorem suum gratulabunda excipit. Gaudent Illustrissimi Potentissimique Fo cerati Betilii Ordines, & , quam summam h bent potestatem, Te imperante ac vindicante illustriorem habent. Gaudet Batavia ,singulari jure tua,& ei se vitam dedisse gloriatur, a quo vitam jam sibi securitatemque promittit. Ga det Geldria, & illum se Ducem nactam laetatur , cujus industria propagatos imperii sui funes, Rhenum , Vahalim, Mosamque ab ho-

325쪽

PANEGYRICA

stium incursionibus non semel defensos ad sp

xit. Gaudent Toxandri,& cum omnium te ducem agnoscant, suum privato nomine competulant. Gaudent Trajectini, & inter Batavos ac Sicambros medii utrorumque applausus suis applausibus excipiunt. Gaudet Nassoviorum familia omnis, & gloriae suae incrementa ex tua sperat. Gaudet civium quisque, quorum alii corpus, non virtutem , alii solum nomen patris immutatum esse dicunt. Omnes certatim te velut beneficum & salutare quoddain n men adspiciunt, alternis judiciis ambigentes, Dominum salutent, an patrem. Iam militum totiusque exercitus applausus quantum tui vel admirationi dediti sint, vel charitate flagrent, testes sunt. Fremitus concursusque omnium, neminem solum gratulari sinit. Ac caeteri quiadem viciniores Principes ac populi,quanta Omnes animorum alacritate recentem Praesteturae tuae nuncium acceperind, ex eorum Legatis c

gnoscere potuisti. Academia nostra, Reipublicae hujus non ornamentum solum, sed & fulcrum, pariter Te Patriae ac litterarum, Martis Palladisque tutorem veneratur. Quare capesse subernacula florentissimarum provinciarum rinceps Illustrissime, quas fama rerum gest rum, opum assuentia, Virium gloria terribiles

secit. Agitur in iis Nassoviorum gloria , quae

tibi a majoribus cum magna in rebus aliis, tum maxima in re militari tradita est agitur salus tot sociorum atque amicorum , regum, principumque,qui suam felicitatem perniciei que a nostra sejungi non posse sapienter vident: agitur fortuna tot optimorum civium, quibus

non salvis & pacis ornamenta & subsidia belli fiustra requires. Exempla Tibi adsunt fortiter

326쪽

& feliciter capiendi imperii a majoribus illis

ruis, quos tinmensa serie Caesaribus annectis. Eminent inter illos Adolphus , Gulielmus , Mauritius, primi ultimique conditores magnitudinis & claritudinis Nassa vicae. Adolphus vir bello maximus, plus virtuti suae, quam fortunae debuit, re quum omnia sua saluti publicae devovisset , se quoque tandem devovit . docuitque posteros, dissiculter possideri imperia, quae cum potentiorum invidia possidentur.

Guillelinus pater, ut caeteras ejus Virtutes si-

Ieam , Lenitatem , Constantiamque , & in saevis undis tranquillum animum tibi transcribit. Vt gubernator in magna navi flectit ac re- it Omnia parvo motu, Ipse immotus ; talis te tuus genitor, periculorum securus, fluctuantem bellorum tempestatibus Belgicae navem. Quid Mauritius frater vixit carus suis, metuendus hostibus , utrisque venerandus , dc satur gloriae, satur vitae, Te non imperii in do sui, sed , virtutum suarum haeredem reliquit. Fuit in illo vis animi incredibilis, I

borum patientia propemodum nimia, fortitudo inter Europaeos Principes excellens, consilium par animi sortitudini , scientia rerum Mathematicarum eximia , pietas denique erga parentem insignis; quam, Philippum p ternae caedis authorem non semel justissimo bello ultus , orbi testatam fecit. Et , quae summa numinis benignitas fuit, exspectavere eum sata , dum Oriente domito , aditoque nuper Occidente , quicquid mortalitas capiebat , nominis fama impleret. Quod si male num genus seectare libeat , quod ex Galliae suminis Principibus deducis, laic avum intuere Casparem Colinium . Galliae Admiralium,

327쪽

3ω PANEGYRICA

magnae authoritatis, famae, ac fidei virum, qui cum se totum puriori religioni consecravisset, vitam sibi crudeliter eripi, quam illam,maluit . Tu succedis, & iisdem virtutibus illos reddis, quorum sanguinem praesers. Non potest non rapi ad similitudinem eorum, a quibus fluxit, excellens indoles, & simulacrum refert coel stis animi decerpta ab iis aura. Obsequeris vocanti Te ad magna Fortunae, sed ita, ut virtuti illam ipsam debeas. Sine hac Princeps famam

magnam habere potes, non potes bonam. Non convenire cuiquam imperium ajebat Cyrus, qui non melior esset iis, quibus imperaret. Nec firmum imperium esse potest, rubi illa exulat.

Vti navigantium oculi in Helicen, ita in Primcipes suos Versae pleraeque civium mentes &oculi, non tam imperio, quam exemplo m ventur. Arduum tuum munus est, & magnum, mole, cura, periculo. Bello praeficeris gravissimo , sive hostein spectes, cujus potentia maxima est , sive rempublicam , quam defendi nostra aliorumque interest. Et cum alibi bella fuisse, dc transisse compertum sit, hic sedisse de

habitasse creduntur. Scilicet, fecit locorum oportunitas, & eorum conspiratio , qui magnitudini nostrae sunt offensi , ut consilia & a

via undique Austriacorum verterentur in has partes,& nostro hoc solo certamen certaretur,

pene dicam,de Europa.Venisti in medium belli discrimen, ex quo non dissiculter Te expedies, si, quod facis, Deum adhibueris in consilio, &nihil magni sine illo Numine te posse credideris. Habuit olim libertas nostra hostes potentisilinos Romanos,& jam Hispanos habet,gentem , uti Annaeus Florus testatur , bellatricem,

328쪽

Vtrisque, cum in bella truderetur, opposuit

causae aequitatem , artem militarem, dc Inviactum animi robur. Sed per gravissimas tempestates , dc bellorum procellas, in hanc temporum felicitatem enavigavit, auctaque inter a ma dc enses imperii potestas, fama , dc opes. Tu iistem praesidiis fretus, sortitudini animi, quae in te summa est, consilium jungis qu

rum alterum ex providentia timorem , est rum ex audacia temeritatem afferre solet. Vi-

des magnos duces plura consilio quam vi perfecisse: nec temere Diomedi socium Ithacum assignare sapientiae patrem. Bellum Hispanie se , gravissimis causis, magno animo , felici successu susceptum, continuas, dc parentis tui infandam caedem porro expiare pergis. Viboue Belgis imperas , quibus pro aris dc socis fortiter mori suavius semper fuit, quam ante eos. Imperas iis, qui bellis circumsepti, nomdum tamen bello lassati sunt , nec pacem se habere posse, praeterquam in bello, arbitram

tur. Imperas, sed magnis rerum nostrarum adiutoribus , Gallo dc Britanno , quibus opit Iandi necessitatem non sociorum solum amor, sed dc propriae securitatis 1olicitudo quam maximam imponit. Et est prosecto is hostis, cum quo non de gloria aut propagandis imperii finibus pugnamus , sed de vita, dc quod vita antiquius , avita libertate. Fatum quoque hoc est tuae stirpis de domus, ut gloriae suae magnitudinem a miserorum tutela habeat. Dictum olim de Scipionum gente , natam eam ad Carthaginem vincendam. Ego de tua dixerim, n tam eam ad sublevandos tyrannide dc foedo

servitutis jugo Belgarum populos. Pacem ab hoste nec petis , ne victi videamur; nec Obl

329쪽

3or. PANEGYRICA

tam respuis, ne superbi victores habeamur. Nihil euim magis decorum Principi, quam ut sciant omnes, dc suscipere illum juste bella. dc finire posse.Sed nullam admittes,nisi honestam di tutam. Secus non pax ea foret, sed servituris paelio. Procerum populique haec vox , ho sententia est: Potius cum dignitate cadendum esse, qιlam cum ignominia serviendum. E militia dc bello subductilin Respublica vocat, sed ignosce Patria sic loqnenti) non omni ex par- te beata. Tu beare eam porro non desinis , dum Religionem & Iustitiam, certissima securitatis publicae pignora,sortiter propugnas. Vtique hae Illae virtutes sunt, quibus Principes Deos fieri Augustus perhibebat. Illa, cum Dei optimi Maximi munus sit,in animos imperium habet, nec 1 nobis divelli potςst. Et cum Deo homi nem,homines hominibus hos ipsos Principi suo alliget, vincula illa distolvi non patitur. Unam sententia frustra exspectabis, quia suam quis. que impensius amat; unam animis optare licet, quia plures Christiani sumus . quos utcunque opin1o dc doctoruin placita dividant, coel stium bonorum sensus communioque arctius junxisse debebat. Occurrit supplex justitia, de ad pedes tuos provoluta, se quoque laciniam

vesti tuae attexi postulat. Dum se commendat, cives suos tuosque commendat, summi, medii, infimique ordinis. Tu Curiae ac juris summus praeses unicuique suum das, ne infeliores vim patiantur, nec superiores contumeliam accupiant. Non minus enim te civibus datum arbi- 'traris,quam tibi cives. Et sicuti sidera splendorem non habent, nisi ut usibus mortalium insem viant:ita nec tu dignitatem hanc, nisi cum ossicio conjunctam, habes. Iustitiae clemeatiam &

330쪽

lenitatem admisces, & in hoc fastigio non magnus magis quam bonus audire desideras. Ain

ii siquidem a popularibus , metui ab hostibus, digni principis est. Famam , jam praesertim in

theatro ejus positus, serio curas . dc cum reliqui mortalium ea,quae conducunt, marime secte tur, Tu praecipua rerum tuarum ad illam dirigis. Quare temporibus tuis dicendis non de runt decora ingenia, & grata posteritas prosperam tui memoriam circumieret. Nec minus Iactus hic Inaugurationis tuae orietur dies,& si

Iutaris Belgis tuis, nec Belgis tantuin, sed dc via cinis, nec vicinis tantum, sed & longe dissitis; etiam iis,qui adversa nobis vestigia prementes, alia sidera aliud coelum vident. Plura dicerem, nisi apud Deos Principesque pauco sermone utendum scirem. Fuit Deus immorarivi, stator vindexque hujus imperii , ut quam libertatem aυitam insignis μέμυiorum prudentia, Procerum, civium , latumque egregia viram, is ante omnia coelesta ipsius numen hactenm defensavit, tutam porro immolatamque conserves: is Parenti fato distar, Fratri fetuitate par , utrique animi magnitudine illisma, Te incia e tua omnia Patriaeque xatrique a sernum con cres. DIXI.

SEARCH

MENU NAVIGATION