장음표시 사용
331쪽
Arausionensium Principi, Comiti Nas
sem, &c. Hollandiae, Zelandiae,' Gubernatori, Supremo militiae nostrae terra marique Duci, ει.
Expugnata fortiter SYLvn-Duc Isi jem gratulatur Autor. Bsidionem fama clarissimam, opere, laboribusque gravem , i signem casibus, aedibus atrocem,
confecisti , propitio Numine, Princeps Idustrisime. Praeivisti victor. Subeunt victoriae tuae testes ac praecones plurimi, qui quam omnem ab imgenio, industria, ac eruditione impetrare poΩ sunt dicendi facultatem, tantae rei certatiin applicant. Vtique interest praesentis seculi, magnorum Ducum praeclara facta grata mente recognoscere, & futuri , eadem velut ante oculos posita habere; ne aut obliterata inertia nostra virtus in vivis langueat, aut quae imitetur, maiorum exempla , desideret posteritas. Veteris arvi res gestae suis memoratae sunt scriptoribus. Nec fas est incuriosum esse rerum suarum aetatem nostram, tum praesertim,cum magni nobili'. facti prodenda est memoria. Agere mem ratu digna,eademque scripto consignare, laudabile creditum apud eos, apud quos virtutes
aestimantur. Vbi pretium his deest,per inertiam simul
332쪽
simul & silentium, cum gloriae studio, imp xiorum dignitas, ipsique tandem principatus Concidunt. Bellum Foederatis populis , sub tuo
oc gentis tuae moderamine, cum potentissimo Hispania ruin rege per annos multos fuit. Ad libertatem feliciminis incrementis contendi mus. Inchoavit eam Gulielmus, genitor tuus. auxit ejus securitatem supra modum Mauriatius , frater, 1llustris ac beatae memoriae Principes. Iongius provehere pergis , Frederise Henri.
ce. Toto belli decursu Nassoviorum imprimis emicuit fides , constantia, animique magnitudo , ut in illa stirpe imperii hujus robur collocasse videatur summi Numinis providentia. v bes munitissimae victae. acies hostium atrocibus praeliis profligatae . . exercitus in tibus impensis, supra quam quis credat, conseripti, majores semper Pro magnitudine crescentis in- dies imperii. Exiguae primum vires Hollandiae
Zelandiaeque pot1ssimum terminis circumscri ptae, fuere. Mox accessio facta Geldriae, Trana1isalaniae regionis, Frisiae partis , ac Groningae Omnis. Non tuta ab armis nostris Brabantia, non Flandria. utriusque oram validissimis prae sidiis tenemus. Numero hominum opibinque inseriores vicimus ordine & disciplina, non domi solum, sed de seris: non terra solum, sed& mari. Post victum ex parte Orientem , dc ereptas Lusitanis Moluccas insulas,arma nostra sensit Occidens. Adeo successus suos urgere
paratus populus, velut aestu quodam dc torrem
te fortunae raptus in vetere ac noVo orbe tro
phaea fixit. Bella navalia, portus Iccius, & fretum Gaditanum, inter Calpen & Abylam in
xime , celebria conspexere utrumque cis Trinpicum. Omnium tamen felicissime nuper tuis
333쪽
auspiciis sub ipso Tropico navigatum, non patitur Hispanorum vecordia,ut pugnatu dicam
cum victorice proelium cessit argenti, me
ciumque preciosissimarum immanis vis, & laceratae momento hostium rates , Cubae littora tabulis operuere.ut jam in ipso mari ,in alio ombe victa videletur infesta terris Europetis Hispania. Induciarum non longo intervallo distinxiamus bellorum tempora, dc data ad recipiendum
spiritum partibus requies. Damnata al1quandiu nocendi studia non causae; pugnae,non odia, his Opertis magis, quam extinctis. Mox majoribus animis redintegrata bella. nos minore emolumento terra marique pugnavimus , usque dum exuta iri Occidente regiis opibus classe Moxicana . Uc turbatis tanta clade hostium rationibus tempore optimisque occasionibus usus, Syl- τι--ducis,propugnaculum Brabantiae validissimum,in potestatem tuam redegisti.quae sela lacinia deerat pulcherrimae Foederatorum vesti. Mirum,quantum ex hac victoria roboris & dignitatis Rcip. nostrae accesserit, quantum illustrissimo tuo nomini apud suos gratiae apud exteros famae dc auctoritatis. Infestissimae olim Romanis fuere urbes duae, Carthago, & N mantia. Nulls longius principem populum, nurulae gravius amixere , consumptis tot Ducibus, exercitibus, opibus. Haec urbs Carthago nobis D Numantia fuit. Bis irrito conatu tentata,semel solius coeli in ipsam favore, in nostros inclementia evasit. semel Alberti Archiducis p rudentia, &,quae in bellis plurimum valet, celeritata dosenla fuit. Fraudibus petita saepius, str
tagemata nostrorum vel Marte, vel fraudibus elusit. Ingressi urbem sumus. intra portas, in foro ipso stetimus. nondum tamen vicimus. Fato
334쪽
tunc servata urbs,ne,post tot fratris triumphos, Tibi quoque deesset suturae gloriae illustre ar- numentum. Ecce, pendet animi Europaeus om, bis, utrum admirabilius sit,quod illam viceris, an quod aggredi ausus fueris. Dum victam stu-Pet,haeret iterum, quid prius in ea victoria mitiretur : M velocitatem, quod brevissimo tem-Pore viceris: An operum magnitudinem , in ' quibus labor naturam ipsam pene vicit: An Numinis favorem, quod anni temeestates, raro hisce regionibus more, obsidenti idoneas concesserit, totoque obsidionis tempore aether velut in partibus fuerit: An felicitatem, quod spem dubiae adhuc victoriae erexeris altera,& Vesalia potitus nutantem belli fortunam occupaveris: An maximi Regis castra subita rerum despera- tione dilapsa, qui exercitus parcs nobis habeat, momento Victum. Foederati vero Belgii Proceres , Cive'. a tui, dum gloriota obsidi nis momenta propius ad animum revocant, ejus gloriam publica & privata utilitate, hostiumque summis incommodis metiuntur. Nul, Iam siquidem ex finitimis urbibus illa nocentiorem experti fuimus. Hinc in Geldriam, Hol-
Iaudiam , & ipsam dioecesin Vltrajectinam factae excursiones turbarunt quietos. In omnium latus impacta omnes affixit , abductis trans Vahalim, Mosam, Rhenum ipsum captivis,ca sis nostrorum copiis, abactis jumentis. Non aestate ab illa, non bruma tuti fuimus. Vndi. mque praesidiis fortissimis muniendi urbes , pr pugnacula , arces necessitatein nobis imposuit. Equitum peditumque sedes oportuna militem in agros nostros effuderat, priusquam venire eum sensissemus. Tuta locis de fuga ex occasione jam latrocinia, jam bella faciebat. Iu hoc
335쪽
Numantiae ac Carthagini dissimilis,quod illam
a Roma Alpes, hanc mare, ipsam a finibus nostris arctissit in flumen dirimat : illae Latio Iongius fuerint, haec Sicambros Batavosque
proxime contingat. Quanta vero hosti ex ea damna exspeetanda sint, postquam nostrarum partium esse coepit, inde colligunt, quod Br hantiam nobis omnem aperiat,aditumque pra beat securum in Menapios, Tungros, Ebur nes , Aduaticos: belli discrimine Bredam Ant-Verpiamque involvat: eodem Heusdam, Gr Viam,Bommeliam, Bergam ad Zomam, flumia numque commeatus liberet. Quotquot vero a rerum circumstantiis tanti belli authorem &causas Infra Deum positas animo praescindere amant, tam praeclari facinoris successum prudentiae tuae ac fortitudini,industriae ac consta
tiae, indefesso studio, animique magnitudini
acceptum ferunt. quarum illam totius operis moderatricem, hanc ejusdem administram comitemque venerantur. Primum , hostium ad Occidentem immanem jacturam in lucro deputabas , & quae inde nata fuisse in comperto erat praesidiarioruin per Brabantiam,Getriam, Flandriam murmura dc querelas, ob non soluta stipendia . satis gnarus, disciplinam solvi,ac
licentiam turbarum ostendi, frustratis militum desideriis. Deinde, absente Spinota, cujus ductu multa prospera ac praeclara Rex gesserat, fore sciebas, ut tardius moveret Archidux Isa- bella, & in quem summae rei regimen conferis rei ambigeret: facile Hispanorum de Belgarum aemulatione militaribus odiis fomenta praeberi: periculose ex hybernis exciri militem queruium : deesse, hoc saltem tempore, quae con
336쪽
sissicerent. Qua rerum perturbatione utendum, re quae casus obtulerat, in sapientiam verte
vi ratus, urbem illam aggredi statuisti, quae finitimarum esset infestissima.αObservabas
Praeterea, maturius te , ob advehendi commeatus commoditatem, castra explicare posse,
ec eo loco, ubi a vicinis urbibus fluminibusque Gnnonae subvectationes iuvarentur: Hostem, si vel maxime castris insultare velit,ob pabuli imopiam non posse.Super haec in Germania bello Cimbrico, in Insubribus Gallico regias opes
atterit Nec minus occurrebant,quae dissicilem reddebant obsidionem.maximo ambitu cingeadam urbem, ob circumfusas aquas, quae propius locari castra prohibebant: multo opus esse milite, quo & dispersas castrorum partes tue
ris, & obsessos oppugnes: paludes nihil stabile
firmumque admittere: ob aquarum assimum
hyemem hIberna sustinere non posse. Augebant dissiccitatem,praeter praesidia,cives continuo bellandi usu exercitatissimi, maximus in oppido rerum sita credebatur) ad bellum apparatus , rei frumentariae ultra quam satis, arces adhaec validissimae,& propugnacula portis lateribusque urbis undique objelia. quibus malis re media jam ante quaesiveras,a milite,armis,commeatu, navibus, aerario, dc Illust. Ordinum in tantas impensas egregia facilitate. Cumque ingenti totius Europae praejudicio gravaremur urbem illam vi expugnari non posse,ideoque in miseriam simul nostram & ignominiam, Velut
fato, serVari: Tu veteris ac recentioris aevi e
empla in consilium advocando,nihil labori industriaeque imρervium esse, temet ipsum, iam 8c nos a uisti. Atque ista meditantem antimum magnae spei gloriaeque ardor accendebat. Subtin
337쪽
Subibant laudatissimi fratris conatus minus prosperi, frustrata tuorum stratagemata. ne dum amisse Bredae pudorem decoxeras. At omnium maxime heroicam mentem stimulabat patriae amor , quam in tuto locari in confesso erat istius urbis accessione. Motis castris, praeveniendum celeritate hostem judicabas, Ideoque , ut falsa opinione ipsum imbueres, quidvis potius, quam de Sylvae-Ducis obsidione suspicandi argumenta illi objecisti. Crederisque animis ad veris partis prorsus persuasisse, nihil Munus te,quam quod cogitabas,cogitare. AcceLst ad Prudentiam labor dc industria, animique incredibilis & propositi constantia, quibus tamias res gessisti, quantas audere Vix hominis,pem ficere Velleii verba sunt pene nullius, nisi Dei
esset. Orcumvallationis magnitudo, celeritas, robur, ac securitas parum a miraculis abfuere.
Insedisti paludes, fluvios stitisti, epotasti stagna& lacus, non militum numero, uti olim Medus , sed arte ac ingenio. Nec jam mirari s bit, quae de Drusi, Corbulonis, Civilis laboribus, de Carthaginis, Numantiae, Plataearum ,
Alesiae obsidionibus grandia memorant script res. Illic fossae ductae, murique duplices, qu rum alter obsessos, alter exterius spectabat. vidimus & hic. Illic lacubus injecti aggeres, re hic. Illic Durias trabibus impeditus, hic glebis saperaggestis Donimata, D1esa , dc Aa fluvii.
Illic turres erectae, exstructa castella hic vel numero , Vel mole potiora. Romani operantes simul & pugnantes castra perfecerunt viginti dierum spacio. Non majore nostri, manus Ibgone & ballista armati, ut pro illius ossicio haec pugnaret. Maximus, qui Alesiae fuit, ambitua in passus ivit undecies mille. Tuus hic in passus
338쪽
passis amplius tricies mille, sive milli arta It lica triginta duo , quem nullibi non , ad versus
externi hostis insultum , tuebantur tot tarnque immania opera, quanta qui oculis non suris π re,animis concipere non possunt. Non relu
uisse aditum,nisi a coelo venturii hostibus, vuebaris. Nec dubium, quin longius abiveriti cura tua , dum in magnis negotiis etiam tuta timentur , dc prudentia abundantes amat cautelas. Hoc circo inclusae belli partes, urbs,exe citusque. Haec Martis,haec Virtutis tuae, ac tu rum area fuit. . Magna hic, non aliorum modo
Ducum, sed & tua etiam in promovendis operis studia apparuere. Vbique comitate re ali quio operantium officia provocabas, animos proemiis implebas, pecunias, ingentia ad quitavis audendum incitamenta , liberalius o r has , aggeribus vallisque spacia praescribebas, inter glebarum jactus, dc ligonum motus per paludes discurrebas , incorrupto summi Ducis
honore. Vbi pugnae locus , ubi invadendae ar- ces,arcibusque objecta molium terrestrium repagula , pugnantibus te ostentabas, sedulo cauens , ne furore militari certae caedi tuos obj1- ceres : suillaminabas bellaturientium studia, ne primo impetu retardati successus seque rium animos frangerent : satis velociter geri arbitratus, quicquid bene & caute : caram esse boni militis annonam : nec expedire, bella, quae fama constant, a cladibus auspicium capere. Veterum etiam more, per gentes nati
nesque distinxisti operarum ordines ac pugna di vices, ut discretus labor sortes ignavosque distingueret , atque ipsa contentione dec ris accenderentur clarissiani Europae populi.
Ipse periculorum omnium stcurus , mane, vesperi,
339쪽
vesperi, etiam intempesta nocte, modo ante
ipsa signa , modo iis immixtus ibas, inter in chinarum boatus, glandium igniumque jactus, in ipsis cuniculis fossisque subterraneis facienda imperans. Et quanquam non deessent, qui monerent , ne oblitus publicae salutis unico eam Qrtunae ictui exponeres ; non expedire , urbem, maximi alias momenti, tanti capitis jactura redimi; tamen, ut eas voces benev lentiae tuorum signa ella credebas, ita pari antimi magnitudine aestimabas minus, assirmans non semel, absente te citius quod non facto
est usus,quam quod facto est opus, fieri. Forte di generosae menti inerrabat Alexandri Mac donis responsum: non aetatis se spatio Princia pes metiri, sed perennitatis: Deum, uti renna,
ita & rectores impensius curare: nec tam longam ipsis, quam gloriosam vitam quaerendam anihil indignius, quam consumi eam, ubi quam maxime possit ostendi. Nec tuis castris comtentus invigilare, ad aliorum stationes tapius processisti, hic machinas amoveri jubens , hic admoveri, hic oppugnari hostem, hic defendi
tuos, ut totius exercitus Imperator nullam castrorum partem curae tuae subduci passus fueris. Facta tua, non dicta solummodo, sequebatur miles, nec disciplinam tantum,sed etiam exem- plum a te capiebat. Vt plane tanti esset exercitus,quanti Imperator. Hinc omnibus idem a
dor, ire, quo jussisses, pugnare, periclitari,san-puine suo commendare posteritati glorioset o
sidionis recordationem. nec tam mors illis te
rori erat, quam vita,& superesse a pugna dedecus videbatur. Illud maxime gloriosum,quam is multorum caedibus, gradum aliqua proin , isse, & cum hostem vallo deturbassent, raris ordi-
340쪽
ordinibus reverti. Iam, cum in procinctu esset Comes Herenbergensis, paratosque exercitus
sub ipsis vallis ostenderet , nusquam fortissimi sollicitique Ducis munia omittebas. Ipse cum
ducibus agmina circumire, somnum non capere, undique circumcursare. copias etiam omnes
in armis esse, frenatos equos stare , ac vigilias intentiore cura servari jubebas. Etiam prorupto vallo cum equitum turmis exibas, Occursabas
venienti, & ubi plurimus labor spesque aliqua,
consilio , manu , voce pugnam sustentabas.
Oberrante mox cis Vahalim hostili exercitu, &veteri Bataviae insidiante, stupenda velocitate militares copias, ad nutum paratas, insequi jus-
. .sisti, quo usus vel res vocaret, stare, progredi; ut veluti manu tua adversae partis fata mod rari videreris. Tum vero quam maxime exceldens illa animi magnitudo emicuit, cum superato Isala Velaviam hostis teneret. Iacebant nobis animi, metusque tam quae non essent facienda, quam quae essent, suadebat. At tu ad-Versa casuum, quae bellis intervenire solent, .moderatius aestiinans, egregia constantia non
destitisti a coepto, sed acriore studio institisti
urbi, provisisque , qua poteras, celeritate limi-raneis locis, nostem in sterili arena sibi permi- disti, donec capta tuis consiliis Vesalia,re Voca di artem, qua adversus te utebatur, docuisti cognatum sanguinem. Ita ad incredibilem animi vim divina accessit benignitas, quarum illa, ut auderes,dedit,haec, ut posses.Pari olim constantia populus Romanus, cum tertio ab urbe lapide grassaretur Annibal, ad avertendos Capua Consules, ab incepto non destitit, & de sua umbe sollicitus, Capuam tamen non omisit, sed parte exercitus sub Appio Consule relicta pam: O te Flac-