장음표시 사용
41쪽
ronem subtiliter & ad admirationem honesta, cum negat, Sapienti fas esse, in naufragio h mini tabulam eripere, cui semel adhauit: cum
adulterinos nummos, quos imprudens accepit,
negat sapientem, cum id rescierit, soluturum pro bonis e cum ei, qui aurum Vendit, putans esse orichalcum , indicare vult virum bonum, aurum illud esse, ne denario emat, quod sit mille denatisim : cum promissa servanda esse negat, quae non sunt iis utilia, quibus promisimus. Breviter,cum omnium mercantium de invita civili honesth versantium, unam hanc vult esse regulam, ut aut illud, quod utile videtur, inhonestum non sit : aut si inhonestum est , ne videatur esse utile. Erasmus Roterodainus,immortale Bataviae nostrae decus , ad hanc CIc ronis hominis Ethnici in contractibus sanctimoniam , usque adeo stupet, ut pariun absit, quin inter Coel1tes & beatorum animasCiceronem locet. In Praefatione siquidem in Tusculanas quaestiones, in haec verba prorumpit: Ouid aliis accidat, nescio. me ligentem sic ascere holet M. Tullius, prasteriim ubi de bene misendo disserit, ut dubitare non possim, quin illud pectus, unde isa prodierunt, aliqua dicinitas occuparit. Atque hoc quidem meum Judicium mihi magis blanditur, quoties animo reputo, quam immensiast, quamque in simabilis aeterni Numisti benigni-rns , quam quidam ex ingenio suo nisu in an m m contrahere conantur. Vbi nunc sit anima
Ciceronis verba Erasini sunt in fortasse non est mani judicii pronuntiare. Me certe Erasini
Verba loquor, non mea non admodum, adve
sum habituri sunt inserendis calcidis, q i ierant
illam apuκ Superos beatam vitam agere. Haec Erasinua. Non ego. Verum relicto Cicerone,
42쪽
& qui Ciceronem penis apotheosi donavit,
Erasino, pergam Sapientiae monitis mercat rem componere. Ab hac audiet: Non esse t mere spondendum, cum noxa praesto sit: fidendum esse,sed videndum cui: non omnia emenda esse, ne necesse sit mox cum Castore omnia Vendere : cavendas esse senerationes in perniaciem publicae societatis comparatas. Monet
eadem, cauti uti simus in nominibus & syngraphis faciendis. Quamvis enim in tabulis addas mille cautiones, re iuris laqueos, quibus
debitor constrictus teneatur , omnia tamen eludet versutissimus Damasippus. fiet aper, modo avis, modo saxum, &, cum Volet,arbor, dc in jus vocatus alienis maxillis ridebit. Et cujus quaeso est disputare Vtrum magnatibus di nobilibus fit permisi una mercari; Philosophi. utrum liceat ex pecuniis usurain petere; Philosophi. utrum fas sit carius quicquam vendere, quam emisti: Philosophi. Quis de tota mercatura praecepta tradit, quis sordidam ab opulen- ta,tenuem a copiosa distinguit quis depromtis ex jure naturali, gentium,civili praeceptis eam universam ordinat Politjcus est. At hunc unia versae Philosophiae principem & architectona vocat Aristoteles. Quis mercantibus non minus,quam Iurisconsultis, sua principia largitur, Honesth esse vivendum, alterum non laedendum, suum cuique tribuendum : Ethicus est. Quis docet, in commutationibus vel rerum cum rebus, vel rerum cum pecuniis, vel pecuniae cum pecuniis rei familiaris habendam esse rationem e quis familias exhaurire, nomina facere,rem fidemque consumere vetati Oecon micus est. Aristoteles, quo viro nemo philosophatus est sanius, Prudentiae civilis administras
43쪽
comitesque facit, Experientiam, Memoriam , Solertiam, Ingenium , Sententiam de Consilium. At hae ipsissimae sunt mercaturae Paries de ossicia. Experientia quando dc quatenus & ubi mercandum docet. Memoria debiti creditique
rationes in numerato habet. Ingenium de robus mercibusque recth judicat. Solertia ea media excogitat lucrandi, quae a Versutia,& pravis artibus absunt. Consilium mercaturam unive sam moderatur dc regit. Sententia prudenti rum facta dc judicia incommutandis mercibus respicere monet, ne , dum soli saperenobis videmur , fortunae naufragium debeamus. Audiavistis ergo, quam se cum morali Philosopho
maritet mercatura. Paucula ex Speculativa
Philosophia petamus, ne hanc quoque se fastidire dicat operosus negotiator. Proprium mercantium est , commutare sodes , dc facili mobilitate per omnes terrarum plagas d ffundere insatiabilem animum : ire , qud fertilis alicujus orae , dc in majus laudatae fama evocat. Nihil tam immansuetum hospiatio, horridum situ, coeli natura intemperatum, quod non aliqua lucri spe patria abducat. At
horum omnium locorum situs, Vias, maris vada, promontoria. portus,quatenus cavendi, quatenus subeundi, nosse oportet. Quae quidem omnia ex Geographia nostra peti possunt.Qui
vero singularum regionum sint proventus, commoda, messes,ex physicorum quoque in numentis δc rerum naturalium striptoribus h hemus. Docent hi Indiam ebur, Sabaeos thura, Tersas sericum, Moluccanos ammata , aurum argentumq; Americanos, Chalybes serrum, aes Suecos, stannum Britannos sumcere. Cumque LXpediat, ea ipsa, quae emit aut precio aestimat, nosse
44쪽
nosse ementem, de rerum naturis, metallis, a
boribEs, plantis, aromatibus, animalibus, pistibus, avibus disserentes audiat Physicos, Aristotelem, Theophrastum, oppianuin, Dioscoriadem,Plinium & polyhistora Solinum. Quaesita per mare Scythicum in Ostentem via unde, nisi ex his ipsis scriptoribus non subobscure colligitur' Vnus Plinii locus tantae rei auspiciuin,licet inauspicatum hactenus, secit,tanto facinori an iasam dedit. Vnde didicimus Ahicam,etiam versus Austrum, superato Bonae spei promontorio circumnavigari posse, & hinc in Arabiam, Ita gyptum Persas iri,nisi ex eodem Plinio dc Sir bone' Quid Columbo,V pucioque,primis Americae detectoribus, fiduciam fecit, ut relicto veteri orbe, novo exemplo, proras Occidenti obverterenti Aristotelis, Platonis & sorth ctiam
Senecae loca in causa fuere. Praeterea,ab Astrologis discet mercator, quae anni tempestivitates quibus locis adeundis, aut cavendis convenianti ex coelo non dierum solummodo incrementa
dc decrementa, sed & horarum in mari mo menta deprehendet: ex Cynosyra , quam Se ptentrioni, quam oppositae plagae vicinior: ubi ct quantum deflectat ab Arctoacus magnetica,& quibus regulis naturae error corrigi possit. Et
cum absque ventis, mari, aestu navigare nefatum illi sit, utile fuerit, proprios regionum linnularum ac partium maris ventos novisse. Ut:
Notum Adriatici maris arbitrum esse Boream Germanici, Gallici Circium, Calabrior littorum Japyga, Atabulum Apuliae, Athenarum Scirohpaultun ab Argeste deflexum. de quibus in Me,. teorologicis disputat Aristoteles. utile fuerit novisse , quae maria & quando procellosa, quae scopulis infesta , quae magis , quae minus, quae
45쪽
citius quae tardius qua: nunquam aestuent, quam periculosa praetervectio promontoris australis
Africae, quam ex portu Sinarum in Iaponiana dissicilis trajectus, quam infestae navigantibus maris Balthici fauces , quantus in sinu Mexicano a continente aquarum refluxus.Illud quoque apud Philosophos reperire est, Oceanum perpetuo motu in occasum ferri, ideoque citius hinc Novum orbem adiri, suam illinc Veterem repeti. Est & ille motus in Scholis nostris decam
latus, quo a Septentrione in Austrum mare mo- Vetur , qui in mari mediterraneo cernitur, ubi
Maeotis per Bosphorum Cimmerium in Pontum Euxinum fluit, Euxinus per Bosphorum Thracium in Propontidem,Propontis per Hel- Iespontum in AEgatum. Vt nihil dicam,de motu peculiari, qui in mari Adriatico ad oram Dalmatiae, Istriae, Illyridis, usque ad ultimos Venetorum recessus deprehenditur, ubi flexus in Meridiem maris impetus versus Flaminiam, postea nonnihil ad Orientem se torquet; planis ut in
orbem, ex littorum, uti opinio est, as pulsu, Cimcumagi videatur. At ille maris fluxus dc refluxus quotidianus , uti inter naturae miracula est, ita solum philosophum disserentem patitur. Amplius non ignorare quempiam vestiuin opinor , quam ex usu siet vago mercatori, variis
linguis loqui posse, & ad singularum gentium
mores,vitaeque instituta se componere. Ergo si Graecos adire volet, Cecropis ore ipsi loquendum : si Venetos, Hetruscos,Ligures, Hispanos, Gallos, Latinas voces addidicisse conducet. Si Arabas, Persas, Syros, Medos, Indos, totumque serli orientem Iustrare animus erit, Arabum
quam maximh sermonem sciri interest. Quae omnia ex Scholis de ipsis Latinorum, Graeco-
46쪽
sAPIENS. Is rum, Arabum libris addisci in consesso est. Nec
vivere prosecto apud exteros potest mercator, nisi qui gentium se ritibus,moribusque accommodare noverit. Quamobrem considendi erunt scriptores clar1ssimi, qui in AEgypto a fabis a stinendum esse doceant: in Arabia cum bacillo ambulandum; in Persia non accumbendum nisiunctis: in Germania hospitum officiis adblandiendum: Graecos rerum novarum esse avidistamos: Hispanos graves & inquieto ingenio: Ita- Ios injuriarum tenaces: Gallos civiles blandosique: Anglos Ioviales Poenos perfidos:infideles Allobroges. quae peregrinum mercatorem nescire, & pudori saepe fuerit & dispendio. Sed satis ostendisse mihi videor, quanta phialosophantium & mercantium sit cognatio &societas, quamque ingens literarum & hum niorum artium in facienda mercatura momentum cui tantum splendoris, dignitatis, ac pretii
ab illis ipsis artibus accedit, quantum aeterna caducis , animi bona terrestribus purgamentis Potiora habentur. Restat, ut iis respondeam, qui ut laudatissima coepta sugillent, clamitant: cNihil Mercurio cum Pallade commune esse: strepitus istos forenses aversari Musas, sugere turbulentam urbem, & secessus suos amare ac solitoquia: hic de augendo solum peculio cogiatari,nec patientes aures animi culturae commodari. Quasi vero doctorum sermonibus magnas urbes illigari nefas sit,aut ludicros soluminodo in iis sermones audire oporteat,aut rerum colloquia leviorum. Quibus in-praesentiarum hoc respondebo, perperam illos philosophari, qui doctrinae studia arceri volunt ab Emporiis, ob hoc, quod negotiorum plena sint. cum non ob aliam causam iis locus hic esse debeat, quam
47쪽
ut aures a mercantium strepitu sesi e parumper requiescant,& immoderatior pecuniarum cura praeclarissimarum rerum mestitatione castig
tur. Quid , quod rectius in negotiis omnibus versari possit, qui erudito Musarum otio recthini noverit. Quin,& hoc contendo, cum ad opes
eximias atque illustres accesserit litterarum lumen, tum illud divinum quid ac singulare existere. Sed pleni sunt omnes libri, plena exemplorum vetustas, quibus ita statui se illis temporibus sapientissimos viros constat; opulentis. simas quasque ut bes scholis doctoribus 'ibliothecis , aliisque sapientiae instrumentis carere non posse. Athenae, Achajae metropolis, non mercantum solummodo concursu copio , sed& eruditissiinis hominibus, liberalissimisque
studiis assiuens fuit. Tarentum, Rhegium, Neapolis , plane non opum solummodo, sed & Groscatum artium , ac disciplinarum promtuaria fuere. Capua, Antiochia, non tam civium frequentia, classium robore, mercimoniis': inclaruere, quam iis artibus, quibus artas puerilis ad humanitatem informari solet. Massiliain quoq; NarbonensisGalliae maritimam urbem, linguarum artiumque studiis olim vinuisse ex Strab ne de Tacito constat. Quin illa terrarum gentiumque Dea Roma, annon simul & de expu- nando orbe dc barbarie cogitare potuit' simul Sc exercitum ordinare, & dicendi leges scribere simul & Dictatorem castris praeficere , de Oratores pro rostris loquentes audiret ut male profecto mihi rationes subducere videantur, qui ob diversaruin nationum frequentationes , disciplinarum ornamenta &omnem elegantem doctrinam a civitatibus arceri cupiunt. Quod si praesentia magis movent, Venetos spectate, in
48쪽
quorum amplissima urbe,publicae facundiae noti
mercatorum tumultus, non Adriatici maris
fluctus, non ipse Leonis quem insignibus ostentant) rugitus obstrepit. Lutetia Parisiorum,h
minum multitudine servet, tumultuatur, sordet. Nec tamen alienum putavit Carolus Magnus,
de post hunc multis seculis Franciscus I, ingeniorum gloria regalis Solii inajestatem irradiari : aut indecorum fore, si vendentium ementiumque litibus eruditae Sorbonensium trutes permiscerentur. In Vbiis Colonia, in Pannoniis Vienna, in Bojohaemo Praga,in Vandaris Rostochium, ad Viadrum Francosurtum ad Vistulam Getanuin, in Vasconibus Bur legata
semae celebritatem a negotiationibus pariter, di honestissimo Scholarum otio consecutae sunt. Quod si ad antiquorum tempora recurrere libeat, inter mercatores Solon fuit, gravis atheniensium legistator, inter mercatoresThales fuit, idem h Sapientum numero . & Socr res ille oraculo Apollinis sapientissimus. Quindi Plato teste Plutarcho in vita Solonis) inter divinas animi meditationes, olei Venditione in ZSgypto quaestum fecit. quorum autoritate tutus mercator, parum aestimare habebit, quae in negotiatores acrius scripsῆre Gregorius, Chrysostomus, Augustinus & Cassiodorus. Quae cum ita sint, beatam hanc Amstelod inensium Rempub. puto , in qua jam mercat ribus philosophari,& philosophis mercari concinum. Postquam enim summis prudentisitumisque rectoribus studium fuit , ornamenta omnia dignitatis & praesidia stabilitatis amplissimae urbi quaerere, pomoeria diducere , turres
attollere, portus fodere, classibus disjunctissi mra terras adire, adhaec Orienti primum, mox
49쪽
& Occidenti armis instare, & sub invictissimis Nastaviae gentis Principibus , una cum sociis urbibus, potentisilinum hostem patriis finibus
propulsare: tandem ad has quoque curas devoluti sunt, ut veram stabilemque gloriam huic loco litterarum perennitate, ab ingeniorum cultura , & sapientiae praemiis vindicarent. ut quae civitas orbis penE Vniversi est receptac lum,jam quoque eruditionis audiat, quae totius penis Europae commune est aerarium,prudentiae thesauros recludat : quae mercium omnigera rum est custos, di sciplina rum ac ingenuarum etiam artium sit promptuarium.Habuit jampridem multa,quae mirati fuerunt advenae: at nunc
quod laudent. Obstupuerunt Germani, Britan es, Scoti,Cimbri, ad aedificiorum splendorem, navium in longum exporrectas stationes, spatiosam, potentem urbem, omnibus rebus, quas vel natura suppeditat,vel elaboravit ars assiuentem. at nunc eandem praeceptis institutisq; Phialosophiae dc literarum stabilitam sentient ipsi. Et erunt inter eos, qui posterius hoc prioribus praeserent, cum illa fortunae deberi videantur, at hoc omue consilii sit: illa annorum ac longioris aevi spolium sint, hujus vero fructus iniusmodi qui per omnium seculorum in in riam vigebunt, quos posteritas venerabitur, quos ipsa aeternitas semper intuebitur. Quare , ut unde exorsa est , eo se convertat oratio mea, vos alloquar. Reip. hujus Rectores Amplissimi. Date manum & praesidium nasce ti Scholae. quae vobis natiles suos hodie conse- erat. Defendite, imo producite, non tam eos , quos egregiis praemiis huc evocastis , quam
optimas artes. sina quibus parum Ornata, parum
instructa, respublica aut fuit unquam, aut erit. Martem
50쪽
Martem vestra ope armatum vidimus, sensit Hispanus,navibus, auro,terris, etiam ubi terras esse non credidimus,exutus. Iam Minervam illam eruditionis, humanitatis. sapientiae Deam, intra portas vestras ac moenia recipite, non ut bella gerat, sed ut de veterum eam bellis disserentem audiatis : non ut regna urbesque eve tat, sed quibus consiliis surgant cadantque, doceat: non ut res Romanorum ac Graecorum ipsa nerat, sed loquatur: non ut mercari cives v hros, sed sapere doceat. ut quae loca adeunt, quibus ventis navigant, quod coelum mutant, quos populos peregiεfrequentant, quas me ces emunt, qua fide, quo candore res augeri debeant propius ab ea discant. Regum,Imperat rum, Principum laudatissimorum vestigiis insistitis. Bibliothecam , hoc est, tot eruditarum mentium commenta , lucubrationes, tot Sapientiae veritatis doctores civibus vestris donastis. Iam insuper illos , qui vestris auspiciis, quod in iis libris solidum , erectum & frugiferum est, viva voce in animos diffundent. Gr tias ergo vobis Reipublicae hujus, Ecclesiae, civium 3c modestissimae Iuventutis nomine ago, qui, si bona sua norint, ratum habebunt; quod dixi: si non norint, discent propediem, qua tum sit cum doctrina virtutem imbibisse. Vos vero viri nobilissimi, spectatissimi; d ctissimique, sive cives, sive advenae estis, animis, linguis Illustri huic gymnasio favete. Erit hic, iubi perfuncti negotiis , animum componetis, ubi amicti solatium petetis : ubi inopinato lucro aucti mentem temperabitis ab insolenti lo titia : ubi audaciae in exponendis mercibus occursabit prudens timor; timorem moderabitur