Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

manu positum sit, probus sis an improbus, b

nus an malus, nocens an innocens.Quare & honestum per se est Principi, ut virtuti sacrame tum dicat, & ad Reip. stabillinentum utile. Diacam quoque de prudentia , sed paucis. Hanc enim in Principe solam stre commendat Florentinus noster. Ea vero uti ad res omnes h manas, ita ad imperium quam maxime necesi ria est. Multum equidem Rerumpub. rectoribus praesidii in viribus,in milite, in opibus positum est, sed sine prudentis, invalida illa & n

Tia. Vis prudentiae adjuncta usui est,sine ea abit in noxam. Est ergo Principis prout rerum ac temporis exigit varietas , iisdem aptare contaliorum rationes. Est Principis, ad populi se indolem & mores componere, & uti quaedam animalia mulcendo, quaedam caedendo, ad o sequium flectuntur, ita civium alios asperitate, alios lenitate in obedientiar gyrum redigere. Aristotelis nostri illud oraculum est;Prudentia imperantis propria & unica virtus. At illud nunc ostendendum, Virtutem & prudentiam conjunctistima esse debere in Principe, nec umquam a Prudentia separandam Virtutem. Secus videtur Machiavello, qui in Principe suo c. I s. ait: Non admodum esse laborandum Principi ,s in eorum τὰ iorum incurrat infamiam, me quibus dominatum non facile tueri possit. Solent Imperatores A. O.cum hoste dimicaturi levis armat rae milites in primam aciem educere,rejectis in finem triariis. Idem nobis faciendum. Probabili argumentorum serie velitabimus aliquamdiu , mox apodixi una aut altera adversarium Confossuri. Est illud in conseso, Principes & terrarum Dominos Dei Opt. Max. in terris administros esse,& quod inter coelestes genios ac antimas

62쪽

DE BONO PRINCIPE. 3

mas est supremum Numen, inter homines esse mundi rectores. Quod si ergo majestatis divinae imaginem refert Princeps, utique dc hac parte referat oportet, sanctitate ac prudentia, quae in Deo excellentissima & summa sunt. Praeterea si meliorem esse oportet civibus Imperatorem, nec ea in subditis punire aequum fuerit, quae ipse commisit prius, omnino a virtutis & honesti calle eum recedere iniquum erit. Ergone sidem non servare licebit Princiri, mentiri licebit, Iiena per vim auferre licebit,innocentem Emedio tollere ludus illi erit dc jocus, quoties ita

expedire putabit cives vero eadem committere nefas erit,& morte piandum Num quod scelus

civem dedecet,decebit Principem In qua quaeso schola personis solum distare vitia,non propriis formis didicerunt grandes isti & Transalpini politici Quod si propius tum Virtutis tum

prudentiae definitionem examinare libeat, manifestum erit,alteram sine alterius consistio stare non posse. Virtutem definit Philosophus habitum praeelectivum, cujus mediocritatem vir prudens definit.Prudentiam vero habitum cumreeta 'ratione agendi ea; quae honesta sunt dc pulchra.Ita altera alterius opem poscit,&amiace conjurant, ut nec virtuti constet sua indoles sine prudentia, nec prudentiae sine virtute. Cuin enim magna in rebus civilibus accidat mutatio, usque adeo, ut non tam natura, quam lege dc consuetudine honestum constare videatur,

ita judicat sapientissimus Philosophus, prudentiae adminiculo eam temporis, loci ac person

rum haberi posse rationem, ut nihil indignum

officio viri boni committatur. Hanc ergo Virtutis rectricem ac moderatricem esse vult. Viri

63쪽

36 D IS SERTATIO

probitatis,justitiae,non injustitiae,fidei, non perfidiae. Hanc illi a ternam legem figit ut cum recta ratione agat,nec in alio quam honesti circo se exerceat. Vnde manifestum fit, quam nobis Machiavellus fingit prudentiam, non prudentiam, sed calliditatem esse,& vastitiein,& asti tiam, eamque fraudulentam dc versipelleio, qualem Graeci U-ωιαν Vocant. Ea enim, iam

quit idem , necessarium es Principem uti prudentia , qua eorum vitiorum futat infamiam, qui buu imperium illi adimi phsu. In reliquis ergo

commeatum peccandi facit Principi consultor dolosus. Nempe saevitiam, hypocrisin. sueerstiationem, periuria,dissidentiam,avaritiam susque deque habet,modo viam ad regnum struant,vel illi muniendo faciant. A Catilinae opinor socio M. Lepido didicit.Nihil gloriosum esse,nisi i tum,& omnia retinendae dominationis honesta esse. Vel a Thyeste audivit, Precario regnari. ubicunque dominanti tantum honesta licent. Sanctius diviniusque philosophatur Stagirites, cum Principem omnem virum bonum este vult, easque in illo requirit virtutes, quae cujusvis sunt privati. Machiavellus num vir bovus sit Princeps, num malus, ne ciccum interduit. At alium nobis Principem depingit Plato in lib.de Rep. alium Xenophon in Cyro, alium in Trojano Plinius, alium Seneca, qui regnum decere est: Vt nemo doceat fraudis & sceleris viam. Alium vult illa puerorum naenia , Et maribus Curiis ct decantata Camillis, quae regnum recta facientibus offert, Lyi recte faciet,non qui domi. natur, erit Rex. At illud mihi expediat velim Florent nus, qualem Principem formare susceperit' an talem,'uem nullis omnino legibus t

neri velit,an legibus adstrictum Si prius, istius. modi

64쪽

DE BONO PRINCIPE. 37

modi Principem orbi dabit, qui orbis odium execrationemque merebitur. Principis est leges tueri. at inter has ipsas ortina est, Princeps uti vir bonus sit. Nec poteli recte imperare , qui summo Imperatori Deo parere nescit. Malus est honesti vindex, quisquis se honestatis imp rio subtrahit. Quod si legibus Principem adstringat, quaero qua lege coerceri illum cupiat fAn lege, quam naturae Vocamus & rectae rati

nis, sive gentium omniums an vero lege divinitus seripta 8 Si te e naturae & gentium, utique religio illi erit, fidem datam non servare ; reli-pio illi erit,aliorum regna per vim vel religi nis defendendae vel propagandae inVadere. AN . qui haec ipsa scelera Principi suo instillat M chiavellus. ' Non chartae uscriptura, sed visae necessitas ad servandam dem adigit. Hac ubi se expediverit Princeps, irrita vult esse pacta de foedera. ' Princeps sapiens ea promissa declinet, inquit) qua suis commodis contraria fore videt.

dc rursum ; Duo Dnt genera decertandi, unum

jure legum . alterum per vim; cumque illud pro nilim sit haeminu , hoc belluarum, confugiendum ad posterius, si non satis est uti superiore. Proinde necessarium est, ut Princeps recium utriusique Ο - bellua is hominis usum teneat. Et ne sine ratione loqui videatur, subjungit ; Si probi esseni omnes homines , praeceptum hoc plane fuisset inutile:

merum cum improbi sint, diligenter eorum improbitas perfidiaque erit eludenda. Nec deeront si quit) sause, quibus inviolatam dem color indimcatur, cum mulando, tum dissimulando. uoci ca ad omnem ventorum o fortuna conm sonem

65쪽

38 DISSERTATIO

dat, aes nece glans urgeat, edoctus sit is malum,

hoc illi inutile est) ertere, At ue hinc Vitam

tueatur princeps, curetque impertim conservare.

quibus autem id artibu4 flat, ea modo honesti it vim prase ferant, nunquam non honore digna lamibusique existimabuntur. Damnat crudelitatem re in subditos saevitiam recta ratio : At parvi, inquit ille, ducat princeps saevitiae nomen , quo concordes suos in fide retineat. Quam humana, quam divina est illa Senecae vox ' Decet iLmeri Caesarem, at plim diligi. Florentinus contra, Satius esse ait, metui principem , quam amari. Nec deest illi, quod malae causae metuetur patrocinium a Didone , quae inhumanitatem renni novitate excusat. Res dura ait Pygmalionis soror) is regni novitas me talia cogunt moliri. Quod si legibus a Deo scriptis eundem adstringat, utique suasisse oportuit, populi r elaribus ab omni vitio religiose dc serio abstianendum , non praetexendum temere sceleribus religionis nomen, nec satis esse,ut pietatem superstitiose colere videatur,sed sincere citra Ita-chismum & dolum colat. ' Principi urbem aut regionem occupanti plane noυam Reip. formam

insituendam e spe Dadet, omnia innovanda, bona opulentorum hominibus pauperibus distribuenda. eosque ditandos, ut de illo dici queat, quod de Davide Rege fertur: Esurientes impleist bonis, disites dimisit inanes. A Rege scelerate factum singit, quod ipsius Dei dc res humanas pro arbitrio moderantis justissimum est factum. Agnoscit crudelem esse illam imperandi rationem, sed aut non imperandum esse ait,aut ista via insistendum. Addit; Multi ignorantes mediam viam ingrediuntur, nec plane boni , nec omnino

pem ' cap. I . de priae. t Lb. I. de Rep. cap. 26.

66쪽

DE BONO PRINCIPE. 39

mersi esse volunt, quod istis nequaquam prostere

succedit. Ergo ut Rex sis , eximi E inatum esse

praestiterit,hoc monitore,quam πυ- ρον. A

que illud suum axioma ut probet, unus illi suiancit Macedo, ' ipsis ima Machiavellismi idea.

Displicent eorum principum exempla,qui optimo successu victos clementer habuerunt, relietis iisdem sacris, salvis privatorum bovis, ®iminis forma quam minime mutata. Et est haec , quod notari utile fuerit, Perpetua Machiavelli vel perversitas, vel cincitas , ex uno alterove principis iniquiore facto exsculpere conclusionem universalem , spretis bonorum principum exemplis, quibus ex honesti praescripto omnia agentibus res imperii felicissime sucia Cesserunt. Atque haec ipsa non minus facile fuit illi invenire, quam illa omnis aevi& vibices publicas attentiore oculo observasse. Nempe sordibus magis & vitiorum documemtis gaudet,quam virtutis innocentia. Et uti sues coeno lutoque pinguescunt, nitidius pastae gracilescunt,etiam ille principum sortunae a foedis artibus incrementa quaerit, quae a recti studio haberi posse neutiquam est desperandum. N gatPrincipem tutum esse posse,quamdiu illi vivunt, quos regno spoliavit. ' Male, inquit, hos

fuccessit Tarq. Pristo , ab Anci flliis interfecto: male Servio Tullio Tars Superbi dolo is stet

re trucidati Scelus er o sceleri superaddi in vult, quam comminile simplex. regno ubi spoliaveris innocentem , suadet eundem , &liberos amicosove h medio tolli. At ignorare non potuit, plurimos principes bono eventuris pepercise , quos regno exuissent, bono eventu iis ignovisse, qui quaesitae dominationi

67쪽

o DISSERTATIO

ni nuper restiterant. Horum exempla cum apud priscos & recentiores scriptores ad manum sint, maluit crudelitati vicinior haberi, quam es

mentiae. Etiam ita diserit: ' quacunque promisesa publico nomine per vim extorta sunt ab hoste, ea omnia, ubi celaverit vis illa , qua prius cog bat , irrita feri lent, is quidem ne ignominia ejus, qui non bervat. Et provocat ad exemplum Consulis S. Posthumii, qui Romanis ad turpes pacis conditiones adactis post Caudinam cladem , suasit non servandam esse pacem cum Samnitibus factam. At cur non potius infert servandam esse hosti fidem ' cum pessime cesserit tot populis dc civitatibus fidei violatio. Patriam defendi vult, sive id fiat honeste , sive cum ignominia aliqua. ' Neque ab hoc opo, im uit, avertere quemquam debet iusti, inlusti: cruelitatis aut miVericordia, non denique laudis aut ignominia nota. Miror utique, cum cap.29, lib. 3.de Rep. tales esse ostendat populi mores, quales sunt principum , cur non principem hon fiunt & rigiae probum orbi ob oculos possi rit , ut tales quoque illi tradat subditos, qualis est ipse. Iam nefarias artes docet Principem , inter nefarios vivat tutius . cum minus hi sint futuri tales , si ad probitatem praeiret conspectior regentis vita. Nec animadvertit malus politicus, iis ipsis artibus, quibus imperia fulciari & stabiliri putat, eadem amitti & conVelli. Multorum scelerς petitur, qui multorum damno peccat. Pluribus qui periculum est, periculis multorum exponitur. omnium manibus 'pprimitur saepe, qui cervici populi sui gravis , hunc unum premit, ut securius imperet. Pessima est diuturnitatis magistra peccandi liabido.' Lib. 3. cap. et Lib. 3. c. 4I.

68쪽

DE BD NO PRINCIPE. Ar

bido. Et licet occulte rem geras, oculata plebs quicquid sibi noxium videt perspicaciter, dc

execratur hostiliter. Fortunam & tempus oportunum ubi nacta fuerit, non aspiciet rector iulas ipsas manus securus, quibus se commisit. Et quae illa insania est, putare, improbitate ac sycophantarum artibus potius regna firmari, quam invicto virtutis praesidio ' An non auditivimus saepe Reges,civitates,& imperia per scelera amisisse, quae per virtutem ceperant f An- non a Deo illa vox t Regnum a gente in gentem

transferam, propter iniustitiam, is injurias, is

contumelias, o dolos. De promissis divinis dubitant , qui minus efficacem tuendo imperio p tant probitatem. Illud omnis arvi docent monumenta , plures pios dc recti tenaces ad redinum pervenisse minori incommodo, quam improbos . plures pios felicius regnasse . plures pios felicius & tranquillius decessisse. Eant

nunc, qui sola utilitate felicitatem imperiorum aestimant. Et quis sanae mentis credat, pr

vinciam istam, quam summus Regum orbis rectoribus imposuit, non posse sine subsidiaria tot scelerum cohorte administraris AEgyptii Reges in sceptris circumferre solebant Cico- niam, pietatis , dc Hippopotamiam justitiae hieroglyphicum. Machia vellus noster Principum sceptris Leonem dc Vulpem inscribi cuperet, hoc cst, tyrannidem Sc vafritiem. In libris abrogatarum legum reseruntur Lex AElia, Sentia, Iunia dc Norbana. Ille novo exemplo inter abrogatas poni cupiat, Honeste

Vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere, quibus universa juris prudentia contin tur. Equidem sapientum de turpi ct honesto sententias similes esse vult numismatis antia quioris

69쪽

quioris aevi,quar quamvis aestimari soleant, i men ad contractus humanos minime condi cunt. Praecipue, ubi de religione disserit M chiavellus, veluti mercimonium aliquod rem sanctissimam solis regni commodis circui scribit. Satis est, inquit , ut princeps pietatem. Mem, religionem sancte colere videatur. Nihil

magis pra se ferre ipsum oportet , quam postr

mam hanc Urtutem. Fere etemn homines magis specie colore rerum, quam rebus ipsis perm ventur. Rectius Peripateticorum Princeps inquit, oportere Principem res divinas curare

serio. Religionem a Principis personato vultu dependere nefas est , Principem a religione prorsus necessarium. Dantur principes illi,non illa principi, ut vult Machiavellus,quoties docet Romanos auspiciis pro Reip. utilitate usos, re ex religione artem secisse. Religionis est imsormare custodem suum, non custodis, illa tanquam Lesbia norma uti. Flecti ad ejus praestriaptum possunt principes, non haec illorum arbitrio fingi & refingi. Hoc qui moliuntur,peri de faciunt, ac si quis anni tempora, hyemem,

ac aestatem hominibus . accommodare velit,

non homines illis. Non eget humanis artibus, nedum Sinoniis , religio, ut adolescat; ipsa sibi sufficit; & incrementa sua a se sola, , ipsa pietate sperat. Mendaciis, simulationibus,pe iuriis illam promoveri, quae haec ipsa vitia d innat,improbum & stolidum est. Irreligiosum prorsus Principem divino nomine abuti, ut ambitioni suae & cupiditati autoramentum quaerat. Quod si nulla res, Tacito teste,multitudinem efficacius regit, quam superstitio, si

hoc philtro subjectos sibi populos dement

runt 3 cap. I 8. de Prisc.

70쪽

runt Ninna, Scipio Africanus, L.Sulla, Se torius, Minos, Pisistratus, Lycurgus, Zaleucus, Midas, qui cum Diis & Deabus se collocutos

finxere, major profecto verae ac Christianae religionis vis erit,ut quae rectrix humanae vitae, justi injustique norma, perturbationum optima est gubernatrix, in adversis solatium,frenuin inprosperis, unica denique & invicta mentis domina. Et sicuti ficta religionis prosessio impia est, ita verae professionem felicissimam arbitror gubernandi populos magistram ac artificem. Nam & minus injustum aliquid sperant ab eo Principe pati, quem religiosum Deique verentem existimant: & minus ei insidiantur, utpote tutorem & adjutorem habenti Deum. Movet quoque illius veneratio opinionem , ut nihil sine ope divina aggredi videatur. Denique

quid aequius, quam eum, a quo sceptra acceps ris, innocenter coli, quam ejus cultum sine fu-Co curare, cui cura est venerandi Regis. Atque

hactenus abunde ostendisse mihi videor , pessimis a Machiavello Principem artibus imbui, distractis a se invicem virtute & prudentia. Quare exeat h bonorum principum ordinePhia lippus Macedonum Rex, plane ad Machiavellicum ingenium comparatus, qui Vicinorum odia ac simultates Qvebat , ut aliis oppressis, aliis in partes pertractis, omnibus imperaret. Hic ille est, qui veluti h specula Graecorum libertati insidiatus avide arripuit Phocensium si crilegium, ut religionis defendendae praetextu victos victoresque sibi subjiceret. Et haec quidem religionis nundinatio, uti in profanis in rito damnatur, ita magis execrabilis fuit in I roboamo Rege , qui ut animis magis diiud rest Israeliticae tribus ipsum secutae, nova si

cras

SEARCH

MENU NAVIGATION