Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

MO MEDICEA HOSPES.

que testandae gratitudinis oportunitas offerri potuit, quana si in eius decus & splendorem se

impendant Bataviae civitates, quae maximis aliquando beneficiis Remp. universam cumulavit. Triumphales pompae virtutis & eminem tioris fortunae prarinia sunt. Vtroque nomine magnificentiam suam explicuere Amstet amensium rectores. Erant Romanorum sumptus

privatim tenues, publice splendidissimi. illic parsimoniae locum, hic dignitati esse volebant. Absunt a luxu impensae largior , quibus maj stas , fama, claritasque imperii asseritur. Non prosunditur, quicquid in optimos Reip. sines

effunditur. Nec mirum , majus aliquid conari civitates, quae inter vicinas sua semper magnitudine praestitere.

REO; NA Mater, postquam consillum cepisset, relicto Brabantinorum solo & c

gnatis Potestatibus , apud quas annos compi res exegerat, Foederatorum terras adeundi , per Tungrorum, Eburonum , Taxandrorum Mnes , & obvias Batavorum urbes, Dordracum,

terodamum, Delphos, Hagam devenit, Principum dc Gubernatorum Hollandiae priastain sedem. Hic illustrium ac Praepotentum D. D. Ord. Generalium magnifico occursu& salutatione excepta , quod jam ante ad Sylvam-Ducis fecerat Celsissimus Arausioruin Princeps, itineris sui taxlia aliquot dierum in ra discussit. Ire per viarum singula, dc pomparum formas,& festivitatum modos,longi foret strinonis,nec nostri est instituti. Ea solum exequar, quae sub Reginae Adventum hic gesta, &exhibita publice fuere. Tenebatur illa unice

'isendae hujus Vrbis desiderio, de qua fama

multa

462쪽

MEDICEA HOSPES. Dr

multa ante magnaque inaudiverat. Pridie Calendarum Septembris , qui Augusto ultimus fuit, iter eo fecit, comitibus Celsissima Amelia, Principis Auriaci conjuge, Mauritia Lusitaniae Principis Filia, Florentio Pallantio C

lenburgi Comite, Ioanne Wolphardo Bred rodio, Brederodii, Vianae,&c. Domino, vidua Domini de Polles,Brederodii sorore,ejusdemque Filia natu maxima , Iohanne Κerct hovio Polyandro, Heenvitetiae Domino , Sylvarum Hollandiae & agri Puttent Praefecto, & NobL' Iium aliis. Notat ingeniosa quorundam curiositas sacrum Romano Imperatori mensem militasse proficiscenti Imperatrici , Augustum Augustae. eoque illum excurrisse die , quo illa ad augustam Imperii insignibus civitatem properabat. Per Batavorum & Kenemariorum agros prosecta vergente in vesperam die Har- Iemum venit. quae inter septem primarias Houlandiae civitates in Consessu D. D. Ordinum secunda loquitur, dura obsidione artiumque plurimarum laudibus,praesertim typographicae grandi invento celebris. Quod cum nunciatum esset A. A. Amstelodamensium Consulibus, nulla mora Syndicum suum Guillelmum B reliuin, Duynbeliae Dominum, eo ablegavere, rogatum, ut Vrbem quoque suam adire Regina Mater dignaretur, sive terrestri, sive maritimo itinere in 1llam invehi mallet.Hoc gratius fore Regiae Majestati, & tali Emporio conveniens ac decorum magis, ob celociuin & Liburnic

rum navium Oportunitatem ac elegantiam, ac

vectoriarum insuper longo pulchroque ordine in anchoris stantium insolitum exteris conspectum. Excepit benigne Consulum invitationem Regina, & postero se die, Deo permitte

463쪽

te, affore significavit, minus placere iter maria

timum , ob aeris marisque incertam tempesta- tein , praeserri terrestre , ut tutius commodius.

que. Per noctem Harlemi commorata debitis a Senatu honoribus accepta fuit, juvantibus Communem gratulationem civibus. Ipsis Calendis Septembris, Mercurii die Amstelod mum Mercurii studiis negociisque vigens opinpidum petiit, non ea via, quae per aggeris mari objecti sinuosa circumducit, sed Quae propter Fossam Novam recto & compenuioso in urbem extenditur tramite. Dies ad omnem serenitatem compositus arridebat adventanti Mediceae, felicior futurus , nisi vespertino imbre mensis etymo fidem fecisset. Ad viae medium locus est,ubi validis pandiu qne cataractis se in Austrini maris sinum exonerat Lacus Harlemensis, publica hospitum domo , quae Cervi insigne praeseri, appellati

nem habens. Convenerat huc Conlatum pra scripto nondum enim qua via urbem esset imgressura Regina constabat) Liburnicarum n vium numerosa classis, inter quas quae Reginam, Principem comitesque illustriores veheret, Praetoria una erat, Societatis Indiae Occia dentalis usibus inserviens, tapetis stragulisque decoris instrata, de sulgidiore conopaeo tecta. Omnes velis, carbasis, dolonibus, pictis rostris

plutei sque spectabiles, ad proram oe puppim

machinis bellicis formidabiles adventum Magnae Matris operiebantur. Immensae longitudinis vexilla & navalia, ex serico,bysso, sind

ne aplustria pro ornamento erant. Non alia fac e reges ducesque suos Athenae , Cleopatram

AEgyptus, Agrippinam Roma, Alexandrum victa Tyrus recepit.

464쪽

Hic rogata iterum Regina, uti arbitrii sui

esse sineret,vel coeptum iter curru pr osequi, vel conscensia Praetoria foeciosa, quam videbat, classe circumfundi, stetit in sententia, sive obmutatam nonnihil aeris faciem, sive longiorem per aquas viam fore crederet, sive comitum formidine. Vti classem Yae fluent i innatantem cernere erat, ita in continente Equitum patritiorum turma occursu suo jucundisiimum praebebat Reginae spectaculum. Non mercenario illa constabat milite, sed optim tium dc opulentiorum civium selecta sobole. non necesutate ad bellum, Principis aut Magistratus jussu convenire solita, sed sua voluntate ad honestam corporis animique exercitationem. Calcaria,stapedes, frena,bullae, fibulae, contorti in cincinnos non sine artificio capillidi jubae, de id genus alia equorum ornamenta aureis argenteisque bracteis fulgebant. Sellae,

pectoralia, stragula pretio re pulchritudine

certabant. Enses, siclopeia pro armis erant. In pileorum verticibus uiscolores plumae radiabant. Equis caput erectum argutumque, oculi vivaces, magni & micantes, auriculae breves, collum juxta caput gracilescens , pectus amplum, eleni lumbi, pedes lati & villosi. Col ris plurimi punicei vel castanei, quidam nigri, quidam varii & ex pluribus temperati. Quorundam generositatem arguebat pedum color niger, cana & crispa coma , maculae Zonaeque rubrae. Erant, quos stellula in fronte commendabat. alios quatuor pedum , alios duorum, alios unius vel dextri vel sinistri candor. Ex circumversione ad utrumque latus versatiles agnostas, ex incessu elegantes, ex habenarum

motu obsequentes & faciles. Quod si qua so-T num

465쪽

num procul acina dedere, stare loco nescii. Stantes spumantia mordebant frena, humum arrectis auribus pede pulsabant. Ibant ad n merum & hinnitu dominorum suorum instutulo adfremebant, ea gravitate, ac si Regiae seMajestati praeire arcano instinctu cognovissent.

Incedebant factis externo equite contuberniis. Praecinebant tubicines tres purpurea veste induti, & tubarum clangore aurium gratiam demerebantur. Equites amictus forma colorque distinguebat. hi serico velluto, hi Tyrio, hi Phry-pio, hi bombycino, hi fimbriato, alii undulatolpeciosi ac decori. pro suprema veste plerisque Iorica erat coriacea, militaris habitus. Adspectus omnium 3c singulorum pulcherrimus. N

Io hic mihi objici Hannibalis dictum , de forti

magis renuo milite.quam eleganti. Nec illum Venusini Poetae versiculum moror; MI pictis timidus naiata puppibus Fidit. Quanquam enim ad bellum haec non processerit, sed in Reginae occursum selendidissima phalanx , is tamen illi ipsi florenti ac vegetae Adolescentiae inest vigor, ea animi magnitudo, & generositas, ut si non Maria, sed Annibal ad portas esset, ab v bis illum moenibus depelleret, pro aris & focis illis ipsis armis, illo habitu intrepida pugnaret , dc quae nunc ostentationis gloriaeque fuit, tunc seriae militiae foret armatura. Nec damnandus omnino in apparatu militari nitor. Pla

ro , Tullius, ille duodecimo , hic secundo de Legibus libro, ad nullos alios usus volunt servari & adhiberi , quam ad bellica o

namenta. Ipse Iulius Caesar, imperatorum so rissimus, milites suos tam cultos habebat, ut a gento & auro politis armis exornaret, simul &ad speciem & quo tenaciores eorum in proelio essent,

466쪽

damni. Ipsius Vegetii praeceptum est, ut miles veste nitidus, armis fulgens inc dat. Erat dicti agminis Equestris ductor D. CONnelius Davitaer, Advocatus, Dominus de Pe them, qui subsistente ad pulcherrimi Equit tus intuitum Regina, in haec verba eandem aLIocutus fuit, & cum tota post phalange in Vmbem deduxit. Oratio h Gallico Latine reddita ita se habet: SERENIssIMA PRINCEPS, Haes quam coram vides, equitum patrici rum huyus Civitatis turma est , qua partim D.

D. Considum O Rectorum hujus Reip. iussu,

partim privato in M. T. assectu , augusta ac incomparabilis dignitatis ac ingentium merit rum tuorum intuitu, M.ta stelodamense te ritorium limitesque intranti in occursum procradit, in testimonium ac documentum publica,quari bem hanc asserit latitiae, in qua civium singuli gaudent, exultant, ac sibi gratulantur, quod M. T. praeter beneficiorum cumulum praesentia sua fulgore, veluti novo sole, Vrbem hanc A et damensem ictustrare dignetur. O ia nostra,que a nobis praesari M. T. possunt, liberaliter se prolixe ossertam, speciatim vero uti M. T. intra Vrbis portas in eum locum hoc comitatu deduci sesinat, in quo excedentiores magnique nominu Principes, quoties huc concedunt, di nere Θρublico nomine excipi solent. ubi M. T. experi tur, hoc nostrum o tum a deditu ilii cultoribis profectum , leve esse grai studinis specimen , n culta ratione magnitudini Tuae maximisque m ritis re*ondere. 1 2.

Regina

467쪽

Regina actis D. D. Consulibus gratiis,bens volo animo has ossiciosas patricii Equitatus

voces excepit.

Quae dum foris geruntur, in Urbe ex Conse-

Ium mandato omnia decenter magnificeque cumposita fuere. Civium armatorum centuriae

viginti, antiquissima Civitatis praesidia , Reip. nervi ac robora, sub suis singulis Ducibus coire jussae. Cautum id semper providis civitatibus fuit, genitis sibi potius, quam ascitis militibus

credere; nec ita fidere externis auxiliis, ut non plus sui roboris suaruinque proprie virium intra moenia sua habeant. Arma illis diversa, hastae vel stlopeia majora. Habitus vel pro ordinum ratione, vel ex arbitrio aliis alius. Pectus, tergum , brachia, semoraque ferreo thorace , caput galea tecti. Omnium numerus duo facile m1llia excedebat. His cohortibus suae aiasignatae per Urbem stationes. Aliae sub ipsam portam Reginae adventum praestolabantur,aliae Iongo tractu viam omnem, quae per Azgerem Novum , Forum ipsum vicosque complures in Aulam Principis abit, pulchro ordine hinc inde loppositi tenebant. Quibusdam assignati pontes celebriores tres , quibus Dameracum insterniatur , nec non ejusdem caietae marginesque. Est illud Aquarum ex Ya flumine aut potius Austrini maris sinu intra urbem se , usque ad Da-

mensem cataractam , recipientium laxior al- eus , navium Vectoriarum quae ad mercatum huc confluere undecunque solent, necnon frumentariarum oportuna statio. Hoc tempore

remotis Rectorum imperio navigiis omnibus, Vacuum locum fecerat adventanti uti opinio erat per maritima Galliarum Imperatrici.

Quin his ipsis Aquis exhibenda Spectacula sub

pontiis

468쪽

pontibus occulte asservabantur. AEdium ab utroque Dameraci latere fenestrae &circumsusa tecta inagno aere conducta cupidae plebis desideria arguebant. Verum huic omni apparatui istode postero die quies fuit, postquam aliud sibi in Civitatem iter destinaset Galliarum Princeps.

Producta ex publico Armamentario tormenta bellica juxta Yar oram, & eminentioribus lo-i Cis, ac promontoriis disposita fuere. Ferias dc vacationes ab opere tota sibi ii dixerat Civitas. Non quemquam aetas , non sexus, non negotiorum moles, dc rei familiaris Cura retardavit, quo minus domo se proriperet dc oculos pasceret regio vultu. Mirum quanta confluentis undique multitudinis per Vicos, plateas, compita fuerit concursatio, Virorum, in tronarum, puerorum dc puellarum.Vidimus oppletas vias & jam tunc vere invias. Vidimus tecta spectatorum pondere laborantia. Vidi

mus ex arborum ramiS,ex naVium antennis non

sine discrimine pendentes, quibus locum terra negabat. Exterorum, advenarum,civium dc indigenarum par ubique contentio de honest curiositatis aemulatio. Vestibula alit,coronas de projecturas aedium tenebant. audaciores fastu sta ipsa,loricas dc acroteria insederant. erat i meritati locus, ut esset spectaculo. Compluvia prae conscendentium frequentia ruinae proxima fulcris sustentabantur. Fori insuper dc theatridia passim erecta rectetendo populo. Sub horam pomeridianam quintam assulsit Mediceum sidus, de Amstelodamense Empo- rium subiit Regum Mater. comitanti eam us que dc praecedente Equitum turma. Hiae cernas precedentia longi

Agminis ocia is ni os ausima aeuirites.

469쪽

38 MI DICE A HOSPES.

Tunc explosae ex omni Vrbis parte bellicae machinae & terribiles balistae immani fragore de Reginae ingressu fidem fecerunt. Tot simul

crepitantibus tonitruis, tot emissis fulminibus, videre erat aerem flammis undique accendi, coelum fumorum unda involvi, terram tremore quati & vibrari. Pendentes in turrium sublimibus campanae grandiores commune gaudium per vicina rura deserebant, minores per-jucundo modulamine & concentu suavissimo, populi applausibus accinebant. Sub ipsum Vrbis introitum & Harlemensem

portam, Andreas Bickerus ex Consularium o

dine , militiae Urbicae Tribunus , & legationibus apud Poloniae 3c Sueciae Reges clarus, Petrus Reael aerarii publici Quaestor, Gerbrandus Nicolai Pancratius Senator, Iacobus Bic rus Senatus Indiae Orientalis Assessor , Civium

Centuriones, praeeunte Verba Syndico Cornelio Boomio , Reginam gratulantes accepere.

Quae Syndicus dixit, latine reddita haec sunt: SERENIssi MA DOMINA, D. D. Consides hujus Re . militia VALna Tribunum se ceteros civium Duces quotquot praesentes adseunt, huc praemisere, eo fini, ut tam de publico gaudio super felici M. V. adventu coram testemur, quam da gloria, qua perpetuo him

Vrbem Amineiodamensem manebit. Insuper ut M. T. gemm .eo nys honore dignetur uti a Tribuno CenturionibuA, M. Tua in Aulam Principis deduci se patiatur:ubi D. D. Consedibus oportunior feliciorq, se osseret tuo permissu occasio δε- clarandi abunde benevolam animorum Dorum

470쪽

propensionem, ct ibidem debita veneratione obsequia sua Λ1. T. uomine hujus Civitatis offerendi. Quamobrem D. T, ibunin is Centuriones furanter expectantes,uti A1. T. in supradictum latum se a nobis ded Yci sinat, submisse rogant uti M. T. hanc benevolentia nostrae sece amprofestonem benigne interpretetur, tanquam a M. T. λυotis cultoribus is humillimis clientibus profectam. Regina oblata Tribuno de Ducibus liber Iitet houoris ossicia, aequa mente, & strena

fronte perhumaniter accepit.

Atque hinc digressa , media inter pompae triumphalis, equitum praeeuntium , peditum subsequentium agmina, inter stantes hinc indere cataphractos Civium speciosos e hsosque

ordines per plateam,cui a Novo aggere nomen, ad Curiam Forumque perrexit, lentius proc dente equitatu curribusque, quibus Illa comi--tesque vehebantur, ob stupendum &incredibiti Iem hominum accursum, qui Viarum non solum spacia obsederant, sed rotis ipsis non sine periculo inhaerere videbantur. . Vbi a Foro in arctum cogi incipiunt oppositae domus, in altum assurgebat Arcus Triumphalis, pulchra dc decora specie. In summo fa- stistio Navigiolum stabat,vetus Sigilli Amst dociamensis character. Ex mali summitate fluebat Vexillum sericeum coloris rubri. Panda na vis pars Hollandiae Comites duos habebat, ad prisci saeculi morem cataphractos, quorum imdultis privilegiisque fruens haec Civitas, stim la haec gratae perpetuaeque memoriae esse v luit. Apposith Navem sibi vindicavere,qui nasium beneficio totum terrarum orbem per . . . T 4 mean-

SEARCH

MENU NAVIGATION