Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

U MEDICEA HOSPES.

meantium in hoc culmen , in hanc magnitudi- nem excreVerunt, quae iniis honori, hostibus

terrori,longe positis pudori est. Quibus Indum

utrumque mercator noster adit & gemino orbi mercerinseri, compactae in unum tabellae sunt. His remotiiuinarum regionum lucris & commodis fruimur. His Moluccas,& Brasiliam Lusitano & Castellae Domino procul ereptum ivimus. His tentatae per Septentrionalem dc Scythicum mare prosectiones celebrem nostrorum fortitudinem fecerunt. Hae sunt, quae mari P cifico de Sinui Mexicano non ita pridem incubuere , & auri argentique immani pondere potentissimum Regem exuere. ut merito Navis

insigni gaudeat, quae navium ossicio usibusque felicitatem suam & potentiam debet. In Theatro Arcus editiore, primum Spectaculuin fuere Nuptiae Christianissimi Inv1ctis inique Regis, Henrici I U , Galliarum & N Varrae Regis , & Christianissitnae Reginae Miria de Medicis, Cernas stare illustre & vener bile par , junctis in fidem matrimonii dexteris,

ea majestate, quae Reges, ea venustate , quae

Sponsos, illo vestium splendore, qui terrarum Deos decet. Sic Iovi Iunonem, Peleo Thetidem, Cyro Aspasiam, Augusto Liviam, Hon rio Mariam, Constantino X1inervinam his ipsis

nupturas Principibus adstitisse reor. Stabat pone nuptiarum sacer conciliator. Et ne sine N mine res tanta geri videretur, coelestes supra egales vertices Coronam regiam ex alto sustianebant, ut Deo ipsi , cujus illae Mentes adminia strae sunt, placere tantorum Conjugum Redera

innueretur. Regis caput frontemque laurea redimebat , triumphantium Imperatorum decus. Caetera totum corpus cataphractua erat,ut Comstaret,

472쪽

MEDICEA HOSPES. et

staret, inter haec ipsa gaudia &nuptiarum festa de regni securitate Regem cogitasse, nec tu belli necessitate aut Mavortiis curis expeditum fuisse , cum mollem amictum exigeret dicata Veneri celebritas. Nec abit ab historiae fide hic habitus. Resert enim Thuanus Regem milit ri habitu indutum fuisse, cum nuptiarum causa Reginam Lugduni primum accessisset. Ex h mero chlamys pendebat, bysso sericoque sui iada , ne a nuptiis nitor omnis vestisque abesset Majestati conveniens. Galeam tot victoriarum testem, toties hostium sanguine adspersam, inter telorum undique ingruentium agmina &nimbos tutam inviolatamque puer armiger g Tebat. Reginae vultum heroica dignitas, graviatas,gratia habebat. Dignitas, quae Ducis fi-i liam ι gravitas, quae Mediceam ; gratia, quae Conjugem decebat. Vestis longum syrma trahens serica & caerulei coloris Liliis aureis aia persa , futuram Galliarum Imperatricem designabat. Ad latus scenae & Regis dextrum Hercules,

non Leonis exuviis, quarum carior annona, sed

pelle Libystidos Ursae semicinctus , manu clavam tenebat, qua tot monstra,Hydras,Leones, . Tauros, Cerberos, Antaeos, Cacos contudit.

Non poterat aptior Sponso Regi assignari Pa-xanymphus , quam qui bellicae virtutis laude, fortitudinis, prudentiae, constantiae gloria, tyrannidis pertinaci odio , sceleruin averruncatione , libertatis vindicandae zelo , αλεξοροκον illum & ἀποlsareυον Herculem referret. Ad

pedes Herculis demissum scutum Liligeri Regni insignia habebat. Huic se Mars gladium

manu Vibrans socium praebebat, sine quo numine nec bella suscipi nec confici posse olim T s cred,

473쪽

creditum. Nec alienum, Gallici Martis nuptiis Threicium interesse. Reginae latus Paranympha Pallas claudebat Sapientiae Dea, quae Reginis praeit, & ad redis faciendum ducit, ut honesta a deterioribus,uti-Ita a noxiis discernant, & quantum in se est regnorum incolumitati studeant. Hoc conspectu prudentiam Mediceam Regum sortissimo nubere scena loquebatur. Ex hastae suprema cuspide vexillum fluebat Mediceae domus insignia ostentans. regis non Medusae vultu, sed iisdem insignibus inscripta Reginam illustris familiae

commonefaciebat. Placuit harum eleganti rum industrio inventori, Redos crudosque vultus & vipereum caput avertere ab amabilis Reginae vultu & nuptiarum sacris.

En, bellatori nubit Medicea marito. Et Princeps Italum nobile foedud adit. Et rutilis juxta fulgens Henricus in armis.

Hacybi sic trorum jem genitrice facit.

Hereulis hic faciem υideas,hic Pallada. quorum Hac regnis mentem commodat, ille ma m. Quia de Nuptiis Regiis sermo est, reseram non ut grave ac severum aliquid, sed laboris ec industriae plenum: Aventonenses, tunc cum nuptura Regi Avenionem venisset Regina, in arcubus & theatris septenarium numerum, qui auspicatus & bonae cristos haberi solet,elegisse, ut Regi & Reginae & urbi multi in rebus convenientem. Nam v II palatia in ea , tot, dem paroecias, uri monasteria antiqua, VII deVotarum virginum asceteria, VII piochotro-Pbia , scholas totidem ac portas esse , Regein

tunc

474쪽

tunc septies septem annos natum; novies septimum repetita a Pharam undo origine numer

ri : Ad Arcas juxta Diepam ter via die vi I bris feliciter certatum fuisse : Euriaca pugna in via agmina quadrata exercitu instructo pugnasse: . eam pugnam pridie Eid. Martias, hoc est bis septimo mensis die vicisse : ad Fontem Francucum: VI I mense anni communis, hoc est Iulio, debis septima hora, hoc est secunda post meruviem , Regem pugnasse, de eodem mense in Δ.Dionysi templo selenni ceremonia majorum religioni nomen dedisse : Samarobrigam Ambianorum ab Hispanis anno c I 3 Io xcv II cap am & septenario anni Solaris mense rec Ptam : xxv I I Februarii regia insignia Au- trici Camulum pompa ingenti sumpta, & ter Teptimo die Iunii pacem cum Hispanis factam:

Reginam xxv II annis natam: Ferdinandi vir ex Austria familia Imperatoris neptem': xvri.triremibus advectam advenisse : praetoriam v ro xxvis pastis longam, xxVM utrinqueremigum ordines habuisse. Addamus & nos tot septenariis septenariuin unum,uI I anni Solaris

mense Amstet amense Emporium ingressam esse Reginam. At gravius de Nuptiis hisce apud Reginam assiliae dixit Guillelmus varius Praeses. Adscribam orationem, tanquam futurae mecundit

vis Regiae. praesagam & praenunciam: Ad oratismi Galile toti aduentus tui δε- . am, Christiani ma Regi ,ecce Themidis ad si Iustitia sacraria ct penetralia cuncti deserimur, ut pedibin tuis advoluti, qui alios ad obsequium cogimus,obedientia Tua Ma estati praestandae exemplo tiremus, o fidem voti religione obliga-T 6 tam

475쪽

tam hoc longe honorificentissimo licio defunai

exsolveremud. in te tuoque adventu desideria omnia publica, cuncta vota exhausta , ct con

sumpta sunt, nihilque ad summa felicitatis cumulum deest, nisi ut quae Deus Opt. Max. bona contulit, propria deinceps faciat, o felicitate per 're concessι, quam diutismestuamur. Eex nobis contigit, vii tute praestans,benignitate admirabialis fortitudine incompara ilis, qui laboribus suis Regno quietem, periculo proprio securitatem , v ctoriis gloriam conciliavit. verum in tantasiuiatistu seu selicitate nonnunquam tristis cogit Gosebibat , humana conditionis fines a natura praestitutos esse,nihilique siub coelo perpetuo durare, se quod euncti as is votis immortare exoptabant, aliquando desiturum. solitudinem vero i Iam caelibatum in quoRex degebat,uitam ipsi,

qua cunctis adeo cara erat,miningratam reddere,

O stem hareris, cui quantum patri debebat, tam tum olim debitura esset Gallia , adimere. in hufuturi anxia cogitatione defixis,quasi caelo demissa nobis isturi , euncta que iri ita nubeculas multμου tuslendore discussisti, is iranquillitatis, qua sub optimo principe quas precario stueba mur solidum gaudium fecisti, spe haud dubias re ut adspirante Dei gratia in familia regia im

ter mortua per tot annos fluccessionis stes per te re notetur, o digna tanto regno numero a progemus,qua patrem virtute, tremfanctismis moribu3 referat, ad regni alioqui nutantis fulcimem

tum succre t. proinde devoti Numini Mases lique Tua fausam felicemque tuum ad littus Gallicum

476쪽

Gallicum avulsum gratulamur. Deumque sv- plices comprecamur,ut diu apud nos ct nobis seliariter regnes et ut seculum quod nuno ingredimur, cum desinet, e cum Rege marito superstite in Immem videat,stqua ventaura sunt, beatam tot Regum ex te namturorum matrem praedicent. magni Regis o cui vix parem priora secula habuerunt, uxor venis, magnitudinem Austrias milia, unde orta es, prudentiam sapientiamque Medicea , unde nomen trahis tecum in domum e m inferens . vicissim memor em , idque tibi multoties repelitum puta, non solum te adpotem tissima toto Christiano orbe Resina titulos, sed etiam ad beneficentissimae tot populorum,quorum Rex pater es, matris minus per hoc matrimo

nium a Deo vo tam : age ergo, ut tori com

frs , sic regia soliicitudinis in posterum particeps, hanc gloriam occupa,ct populos imperio communi subditos', de quorum salute iis quiete assidue

Rex cogitat, pari erga Francogallicum nomen cui nunc omine fel ci inserta es, caritate pro-

sequere, ut lati non solam ipse tibi serviant, sed licini eandem felicitatem cum a suis principibus adepti fuerint, eam se tuo exemplo debere

fateantur. Exhibuimus Nuptias speetaculo. Nunc ut a specie maximarum rerum de fictis imaginibusi ad res ipsas i .vera dramata Lectorem revocem, Nuptiarum modum sormamque prout inchoatae alibi,alibi consummatae fuere, maximi Thuani verbis exponam : Inter multiplices sin

477쪽

MO MEDICEA HOSPES.

. inruria Ducis F. negotium minime intermi sum est. prius cum Margarita Hemici II F. OCaroli IX sorore ante 28 annIs contractum, eum sententia a Francisco Io a Cardinali latanusium esset declaratum, protinus Nic. Bruti am Sisierim, qui apud Pontificem regii oratoris --riere fungebatur , Florentiam cum mandatis amplissimis excurrit, ut conditionibus jam agitatis is emυentis Regis nomine subscriberet. postea Rex in Sabaudiam profecturm , speciale mandatum sponsalitia contrahendi ad Fred nandum Magnum Etruria ducemi, Mariae patruum, per Rogerium Belgogarium magnum Francia hipparchum mittit, qui cum ψo e no-

bilitate delecta Massitas is, o, Liburnum 12 Kal. 8 br. appulit, triduo post Florentiam iures , a Ioanne ct Antonio familia M

dicea naturalibus liberis perhonorifice exceptus. Ex Palatio Pitiorum obviam ei processit Ferdinandus ipse Magnus Etrurie Dux cum omni aulico comitatu ,'post mutum salutati

nes, ac gratulationes , cum mandata qua a Eege Beliogardius habebat, intestexisset, ambo in Palatium perrexere, is Belzogardius ad Mariam deductus liter ue ei Regis manu Aripta porrexit, se mandata ampliora fidei μὰ commissa exposuit. 6 Non. 8 M. Vincentius Ma

tua Dux cum Helionora Mariae sorore , quam in uxorem duxerat, Florentiam venit, ct postridie Eeip. Veneta orator Petrus Aldobrandianus Ca dinalis ad Regem legarus de pace destia natus in itinere Florentiam divertit, ut nupti

libus

478쪽

l MEDICEA HOSPES.

Iibus creemoniis Pontificis nominet interesset,l 4 Non. urbem solenni pompa ingressis, quem ad

portam usique urbis Magnus Dux cum ma nonon solum aula , sed uni s sacri ordinis comitatu venientem excepit. Θ ad latim sinistrum cum eo incedens ad majm templum deduxit ; ubi in pedes ambo descenderunt, ct post per acym p blicas preces in Palatium discesserunt. a taena qua lautis parata erat, ad Mariam silutandam Aldurandinis perrexit. die sequenti

nuptiales ceremonia peracta, ipse Legato 1acra peragente , ad dextram Maria, ad ia-vam Magno Etruria Duce Regina patruo ad- sanissim. Atque hae quidem Nuptiae fiduciariae suere. At postquam ex Italia in Galliam appulit RG sina, & Lugdunum venit, ipsa matrimonii s Iennia Rex ipse absque fideiussore explevit.Hic Regina totos octo dies Regem , qui ad S. Otharinae propugnaculum profectus fuerat, tamdem v E1d. xbris adproperare intellexit, & eo die adfuturum. Coenam temporius cum sumsisset & in proximum conclave concessisset, praesto Rex militari habitu adsuit. Tum celebrata denuo Nuptiarum Florentiae contractarum,so-Iennitas fuit, frequentissimo principum, procerum & illustrium matronarum, necnon Orat rum externorum coetu, cui inter alios Carolus Ligneus Arembergii Comes, Alberti & Is eu Iae Achiducum nomine intersuit. Verum ut ad Arcum Triumphalem reVertar, Regina curru in Theatrum obverso, intentissimis oculis omnia contemplata , non ante ha rem hic desiit, quam explicatae cortinae tantos

479쪽

ή s MEDICEA HOSPES.

Conjuges spectatoribus subduxissent. Hinc per

eos vicos urbisque vias circumducta, quae fecelebriores, dc patentiores curribus pertransiri Commodius poterant. Itum per populosam redensiam mercantium ossicinis. Olitoriam plateam , ubi aedium precia immensa, spacia angustissima. Mixti habitant aurifices, annularii, automatarii, aerarii, gemmarii, scriniarii,cor plathi, quique Noricas merces distrahunt, cuia 'citrarii, lapicidae, armorum politores, scand Iarii, statuarii, flannarii, thoracopaei, linarii , sericarii, vestiarii, oenopolae, pelliones, pileones, limbularii , aromatarii, pharmacopaei, cerarii, aliaque opificum dc propolarum genera infinita. Hac progressa pompa triumphalis , inde per vicum Lesdelam , flexoque mox in meridiem tramite , per eam fossam, quae ob aedificiorum elegantiam Holofericae nomen meruit, eo loci deventum, ubi se aperit Sagittariorum platea. ad pontem, cui appellatio ab exoso non Augusto Caesari, sed Hebraeis animali. Hic alter sum gebat Arcus, altitudine, forma, picturata fio te adspectabilis. In ejus fastigio grandibus literis scriptuin legebatur hoc Maronianum he- mistichium, Lata Deum partu. quo ad Reginae Matris illustres Regiosque Partus alludebatur. Sublistente Regina , dc deductis cortinis, Ecce h sublimi ostentum alterum fuit ipsa Medicea, quae ad Berecynthiae Deorum matris similit dinem , augusto splendidoque currui insidens,

habenis suis non columbas iunxerat Veneri s , cras , non aves Iunonias, non Bcchi Lynces, sed Leones,quos Berecynthiae proprios esse voluit fabulosa aetas. Equis vecti fuere Roman

ruminperatores, quamdiu stetit Respublica. At

480쪽

MEDICEA HOSPES. ηυ

At erepta libertate, primus Leones,morum V Iut aemulatione,ad currum junxit Triumvir M. Antonius. Vehebatur olim Berecynthia Phrygias turrita per urbes coelestibus Dis cincta. Simili vultu Gallorum Berecynthia visa hic fuit,. cincta undique di stipata terrestriuin Deorum sobole. Anteriore currus parte sedebat Lod Mciti Iustus, Galliarum Rex, Pim Selix Augustus,

sedebat juxta Ioannes Baptista Gasto, Celsissimus

Aurelianensium Dux. Posteriore currus parte eminebant filiae tres, Henrica Maria, quae A

gistissimo Britanniarum Regi, Carolo, Fidei esensiori r Ipuella, quae Potentissino Hi*aniarum Regi Philippo IV : & Christina, quae

Magno Sabaudiae Duci Victori Amadaeo nupsit. Distinguebantur suis singuli singulaeque Propriorum Regnorum & Ducatum insigniabus. Pari liberorum numero circumfusus Ge manicus Caesar de Cheruscis, Cattis, & Angrivariis speciosissime triumphavit: Augebat inquit Tacitus libr. II Annal. intuentium visus eximia ipsius species, currus quinque liberis onustus. Currum cingebant Virgines quatuor, quae Europam, Asiam, Africam, Americam exhibebant. Singulas mundi partes ex suis erat noscere proventibus. Quae omnia eo consilio ordinata crediderim,ut insidentes materno cum rui Regem Reginasque,imperium per has ipsas Universi partes vel proprio vel maritali jure diffundere, constaret. His versibus ad Deorum Matrem Berecynthiam, & Reginam Regum Ducumque Matrem allusum fuit:

a V per Phogias quondam Berecynthia

portasVMafuit, partu tot celebrata Deum,

Ingredere auspiciis nostram felicita Vrbem, iisque

SEARCH

MENU NAVIGATION