장음표시 사용
121쪽
ΕΡΙSTOLAR HV. 7-s. 107 non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua res publica, in ea te esse oportere, iudicio hominum reque principem, necessitate cedentem tempori, sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum; si enim libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu vacat si qualemcumque locum, quiseest domestica sede iucundior Sed mihi crede, etiam is, qui omnia tenet, favet ingeniis, nobilitatem vero et dignitates hominum, quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur. Sed plura,
quam statueram redeo ergo ad unum illud, me tuum esse fore cum tuis, si modo erunt tui, si minus, me certe in omnibus rebus satis nostrae
coniunctioni amorique facturum. Vale. IX.
Sor Romae post VII K. Sexti a. u. o. 708.
Etsi perpaucis anto diebus dederam Q. Mucio Ilitteras ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaraveram, quo te animo censerem esse oportereo quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, quum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te venire nolui. Iisdem igitur te rebus etiam atque etiam hortor, quibus superioribus litteris oriatus sum, ut in ea re publica,
quaecumque est, quam primum velis esse multa videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam audis quotidie non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, quum idem illud auribus
122쪽
108 . TULLI CICERONIS percipias, quod etiam maius videri solet , mi- nus laboraro. t tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes. Primum tempori cedere, id est necessitati aerere, semper sapientis est habitum deinde non habet, ut nunc quidem est, id vitii res dicere fortasse,
quae sentias, non licet, iacere plane licet omnia enim delata ad unum sunt is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo quod non multo secus fieret, si is rem publicam teneret, quem secuti sumus an, qui in bello, quum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse, quam incertis in rebus fuisset et, qui nec te comsule tuum sapientissimum consilium sequius esset nec fratre tu consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit, nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censea
fuisse Omnia sunt misera in bellis civilibus
quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas
saepe iam sensit , sed miserius nihil quam ipsa victoria, quae, etiamsi ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos Vicit, etiam invito facienda sunt. An tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria igitur tum quoque careres patria, ne, quae nolles, videres' Νοὐ inquies, ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam. erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. Deinde qui finis istius con-
p. q. . . . . m. Vulgo. 3. civilibus, quae . . . ema ,
123쪽
ΕΡΙSTOL-- IV. s. 10. 109silii si ham adhuc et factum tuum probatur et, ut in tali re, etiam fortuna laudatur factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae: nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo. Denique, si fuit magni animi non esse supplicem Victori, vide, ne superbi sit aspemari eiusdem liberalitatem, et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare, et, si re publica non possis frui, stultum est nolle privata caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non sit magna gladiorum est licentia, sed in extemis locis minor etiam ad facinus verecundia. Mihi salus tua tantae curae est, ut arcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sim tuum est comsulere temporibus et incolumitati si vitae et fortunis tuis.
X. Ser. Romae mense Ianuario R. u. o. 70s.
CICERO ARCELLO S. Etsi nihil erat novi, quod ad te scriberem ma 1 sque litteras tuas iam exspectare incipiebam vel te potius ipsum, tamen, quum Theophilus proficisceretur, non potui nihil si litterarum dare cura igitur, ut quam primum venias; venies enim, mihi erede, exspectatus, neque solum nobis, id est, tuis, 8ed prorsus omnibus venit enim mihi in mentem subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio. quod si nullum haberes sensum misi oculorum,
124쪽
110 . ULLI CICERONIS prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles Videre,
sed quum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae Viderentur, suspicare autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum venire idque in omnes partes valeret, putavi ea de re te esse admonendum. Sed, quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias. XI.
Sor. ytilenis exeunte anno n. o. 708.
MARCELLUS CICERONI S. LURΙΜΑΜ. Valuisse apud me tuam semper auctoritatem quum in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare quum mihi C. arcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris, ut uterer vestro potissimum consilio Res quemadmodum sit acta, vestrae litterae mihi declarant Gratulatio tua etsi est mihi probatissima, quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius
est et gratius, quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessariorem, qui Vere meae Saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque mihi benevolentiam praestitisse cognovi. Reliqua sunt eiusmodi, quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam hoc vero eiusmodi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversa neque in
125쪽
EPIST0LARUM IV. 0-12. 111 secunda fortuna quisquam vivere possit itaque in
hoc ego mihi gratulor tu vero ut intelligas homini amicissimo to tribuisse officium, re tibi praestabo. Vale. XII.
r. Athenis pr. Kal. Iunias R. u. c. 70s.
SERVIUS CICERONI SAL. LUR. Etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis Iallaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominantur, Visum est faciendum, ut, quoquo modores se haberet, vos certiores facerem. A. d. X. Kal. Iun. quum ab Epidauro iraeeum navi advectus essem, ibi M. Μarcellum, collegam nostrum, conveni eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem. Ostero die, quum ab eo digressus essem
eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem reliquamque iurisdictionem absolverem, ille, ut aiebat, supra aleas in Italiam versus navigaturus erat. Ρost diem tertium eius diei, quum ab Athenis pro 2 ficisci in animo haberem, circiser hora decima noctis Ρ. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit . arcellum, collegam nostrum, post coenae tempus a . agio Cilone, familiari eius,
pugione percussum esse et duo Vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem sperari tamen eum vivere posse; agium
se ipsum interfecisse postea se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti medicos regerem. coegi et e vestigio eo sum pro-
126쪽
fectus prima luce. Quum non longe a iraeeo abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paullo ante lucem Μarcellum diem suum obisse. Ita vir clarissimua ab homine deterrimo acerbissima morte est aspectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, in ventus est amicus, qui ei mortem offerret. Ego tamen ad tabemaculum eius perrexi inveni duos libertos et pauculos servos reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset Coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre, ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. Ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant quod proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbis terrarum gymnasi Academias locum delegimus ibique eum
combussimus posteaque curavimus, ut eidem thenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum
faciendum locarent. 1ta, quae nostra officia fuerunt pro collegi et pro propinquitate, et Vivo et mortuo omnia ei praestitimus. Vale. D. pr. Kal. Iun. Athenis.
1 Quaerenti mihi iamdiu quid ad te potissimum
scriberem non modo certa res nulla, sed ne genus Ep. 12, 3. iidem Athen. vulgo)' - orbis tem
127쪽
EPISTOLARUM IV. 12. 13. 113 quidem littorarum usitatum veniebat in montem;
unum enim partem et consuetudinem earum epistolarum, quibus secundia rebus uti solebamus, tempus oripuerat perfeceratque fortuna, ne quid tale seribere possem aut omnino cogitare relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus On-
Eentaneum genua litterarum id quoque s labat me, in quo debebat esse aut promissi auxilii albcuius aut consolatio doloris in. Quod pollicere
non erat ipse enim pari fortuna abiectu aliorum opibus casus meos sustentabam saepiusque mihi veniebat in mentem queri, quod ita Viserem, quam gaudere, quod viserem quamquam enim nulla me
ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quidquam tali tempore in mentem venit optare, quod non ulla visu Caesar detulerit, tamen nihilominus eis conficior curis, ut ipsum, quod mineam in Vita, peccare me existimem careo enim quum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliaria per me quondam te socio defensa res publica, Vera que in eorum nausea is et bonorum direptionibus, nec audi solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam video, quo hi est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc sis quidem Omnibus caremus, obtinemus ipsius Caesaria summam erga nos humanitatem, sed a plus non potest quam is et mutati omnium rerum atque temporum. Itaque sorbus iis rebus omnibus, quibus et natura me et
Ep. 13, 2 tamen nihilo minus eis edd. vett.). t. nihileiam tamen eis R.) t. non nihil eis B. - - .sum κ). ut id ipsum Or coni. B. - - iis q. edd. Vetti .
128쪽
voluntas et consuetudo assuefecerat, quum ceteris,
ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem, et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram, nunc Ρ. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicia- simo, ne benigno quidem polliceri possum. Ergo hoc ereptum est si rarum genus reliquum est, ut consoler et afferam rationes, quibus te a molestiis coner abducere. At ea quidem faculta vel tui vel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit; itaque eam partem, quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam, tibi totam relinquam quid sit forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia, quid artes,
quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu videbis; ego, quod intelligere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque possum, id tibi a firmo, te in isti molestiis, in quibus es hoc tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus
etiam nos sumus, fortasse semper fore. Videor
mihi perspicere primum ipsius animum qui plurimum potest, propensum ad salutem tuam, non scribo hoc temere quo minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum curiosior, quo facilius,
quibus est iratior, respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum lambliarsa vero eius, et ii quidem, qui illi iucundissimi sunt, mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt; accedit eodem vulgi voluntas vel potius consensus
129쪽
EPISTOLARUΜ IV. 13. 115 omnium etiam illa, quae minamiam nunc quidem potest, sed ' possit necesse est, res publica, quascumque vires habebit, ab iis ipsis, a quibus tenetur, de te propediem, mihi crede, impetrabit. Redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid,
quod primo miseram: nam et complectar eius f miliarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius me consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe Omnes Vias persequar, quibus putabo ad id, quod olumus, pervenire posse in hoc tot genere plura faciam, quam scribere audeo. Ceteraque, quae tibi a multis prompta esse certo scio, a me sunt paratissima nihil in o familiari mea est, quod ego meum malim esse quam tuum hac de re et shoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id, quod ipse confido, sperare malo, te esse usurum tuis. Extremum illud est, ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris, qua ab aliis magni viris accepisti, sed illa etiam, qua ipse ingenio studioque peperiati; quae si colliges, et sperabis omnia optime et, quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. Sed haec tu melius vel optime omnium ego, quae pertinere ad te intelligam, studiosissimo omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo. Ep. 14, 5. sed 'possit M.). sed prus iam p. y y sed possit, vulgo. . in .sius me eo . L.). in s. O . . . Mait, me insinMMO M.)7 in . . . .. ι. in minbo .., Mugo. - Fervenire Μ. . serveniri L. B.)' nos pervenire nota Ceteraque, quae in 1 . Cetera, quae 2 B. ω id, quod . . . mis, te M. . te, id quod . . . mala evulgo.
130쪽
sor Romae post K. Oct. R. u. o. 708.
M. CICERO S. D. N. PLANCIO. Binas aris accepi litteras Corcyra datas, quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteria dicebas te velle, quas egissem, bene et feliciter evo- viro. Ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris probare, quod sentias obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut e quae partim iam assunt, partim impendent, moderate feramus, quod est difficile in eiusmodi bello,
cuius exitus ex altera parte caedem ostentat, ex altera servitutem quo in periculo nonnihil me consolatur, quum recordor haec me tum vidisse, quum secundas etiam res nostras, non modo adVersas,
pertimescebam videbamque, quant periculo de iure publico disceptaretur armis, quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram, tamen intelligebam, et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura Victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari. Quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te ita velle certo scio; sed ego tam