Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

EPISTOLARUM V. 12. 137 materies digna facultat et copia tua a principio

enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confiei posse, in quo et illa potoris uti civilium commutationum scientia vel in inplicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorem, quum et reprehem de ea, quae rituperanda duees, et, quae placebunt, exponendi rationibus comprobabis, et, si liberius, ut eo uesti, agendum putabis, multorum in nos

perfidiam, insidias, proditionem notabis. vitam etiam casus nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam euiusdam voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo tuo scripto retinere possit nihil est enim aptius ad delectationem lectoria quam temporum varietates fortunaequeritissitudines quae sui nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae, habes enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem; eteris vero nulla perfunctis propria molestia, casus autem alienos sine ullo dolor iminentibus etiam ipsa misericordia est iucunda. Quem enim nostrum ille morim apud antineam paminondas non cum quadam miseratione delectat2 qui tum denique sibi evelli iubet spiculum, posteaquam ei percontanti dictum est clipeum esse sal- mn, ut etiam in uiueris dolore aequo animo cum laude moreretur. Cuius studium in legendo non erectum ' Themistocli fuga redituque retinetur 'eienim ordo ipso annalium mediocriter nos retinet quasi numeratione fastorum: a viri saepe excellentia an vites variique casus habent admirationem

152쪽

138 . TULLI CICERONIS exspectationem, laetitiam molestiam, spem timorem; si vero exitu notabili concluduntur, expletur an, mus iucundissima lectionis voluptate. Quo mihi acciderit optatius, si in hac sententia fueris, M a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam

rerum gestarum historiam complecteris, necem hanc quasi fabulam rerum ventorumque nostrorum; habet enim varios actus mutationesque et consiliorum et temporum. Ac non Vereor, ne MS-ω- tiuncula quadam aucupari tuam gratiam ridear, quum hoc demonstrem, me a te potissimum mari celebrarique velle; neque enim tu is es, ut, qui sis, nescias et qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent, assentatores arbitrere, neque autem ego sum ita demens, ut me sempitemae gloriae per eum commendari

velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingenii gloriam consequatur. Neque enim Alexander ille gratiae causa ab pello potissimum

pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum

artem quum ipsis, tum etiam sibi gloriae foro putabat. tque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant, quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriore clari viri nec minus est Sparitiates Agosilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse, quin qui in eo genere laborarunt; unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnes imagines omnium statuasque superavit. Atque hoc praestantius mihi mori et ad laetitiam animi et ad memoria dignitatem, si in tua scripta em Θ-nero, quam si in ceterorum, quod non ingenium mihi solum suppoditatum fuerit tuum, sicut imo-

153쪽

EPISTOLARUM V. 12. 139leonti a Timaeo aut ab Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei publicas maximis gravissimisque causis cogniti atque in primis probati, ut mihi non esum prae--nium, quod quum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero Ailli tributum osso dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur placet enim Hector illo mihi Ν - Vianus, qui non tantum , audaris a laetatur, sed addit etiam a laudato viros Quod si a te non

impetraro, hoc est, si quae te res impedierit meque enim fas eas arbitror quidquam me rogantem abs te non impetrare, cogar fortasse facere, quod nonnulli saepe reprehendunt scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum Virorum;

sed, quod te non fugit, hae sunt in hoc genere vitia et verecundius ipsi do sese scribant necesse est, si quid est laudandum, et praetereant, si quid

reprehendendum est accedit stiam, ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendante dicant verecundiores eas praecones ludorum gymnicorum, qui quum ceteris corona imposuerint

victoribus eorumque nomina magna Voce pronuntiarint, quum ipsi ante ludorum missionem corona nentur, alium praeconem adhibeant, ne sua Oces ipsi victores esse praedicent. Haec nos Vitare se imus et, si recipis causam nostram, Vitabimus, idque ut facias, rogamus. Ac ne forte mirere, cur, quum mihi saepe ostenderis te accuratissime ο-8uorum temporum consili atque ventus litteris mandaturum, a se id nunc tanto opere et tam

multis verbis petamus, illa nos cupiditas incendit, de qua initio scripsi, festinationis, quod alacres nim sumus, ut et ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant et nosmet ipsi vivi gloriola Ep. 12 8 impetraro W-)- impe 'infle

154쪽

140 M. TULLHAEMERONIS lo nostra perfruamur. His de rebus quid acturus sis, si tibi non est molestum, reserina mihi velim si

enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium, sin autem differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. Tu interea non essabis et

ea, quae habes instituta, perpolies nosque diliges.

Scr. Asturae mense Aprili a. u. e. 709.

M. CICERO S. D. L. LUCcEIO Q. F. Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est declarat enim summam nevolentiam coniunctam pari prudentia, tamen illum fructum ex iis litteris vel maximum cepi, quod

te praeclaro res humana contemnentem et optime contra fortunam paratum armatumque cognovi; quam quidem laudem sapientiae statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habere rationes. Quae

cogitatio quum mihi non omnino excidisset et--- penitus insederat , vi tamen tempestatum et concursu calamitatum erat aliquantum labefactata atque convulsa cui te opitulari et video et id focisso etiam proximis litteris multumque profecisso sentio. Itaqus hoc saepius dicendum tibique non significandum solum, sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi fas potuisse tuis litteris gratius. Ad consolandum autem quum illa valent, quae eleganter copioseque collegisti, tum nihil plus quam quod firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi, quam non imitari turpissimum existimo. Atque hoc otiam fortiorem me puto quam te ipsum, pr-

155쪽

MISTOLARUM V. 12. 13. 141 coptorem fortitudinis, quod tu mihi vidoro spem nonnullam habere haec aliquando futura moliora; casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in ea disputatione a te collectae volabant m rei publicae penitus diffidere. Itaque alterum

minus mirum, fortiorem te esse, quum aliquid πο- Tes, alterum mirum, spe ulla teneri quid est enim non ita affectum, ut id non deletum exstinctumque esse fateare circumspice omnia membra rei publieae, quae notissima sunt tibi nullum reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit quae

Porsequerer, si aut melius ea viderem, quam tu Vides, aut commemorare possem in dolore, qu--

quam iuis monitis praeceptisque omnis est abiiciem sis dolor. Ergo et domestica feremus, ut censes, et publica paullo etiam fortius fortasse quam tu ipso, qui praecipis te enim aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium rerum desperatione sortos; ut tu tamen idem et hortaris et praecipis, das enim mihi iucunda recordationes eo cientiae nostras rerumque earum, quas te inprimis auctore gessimus, praestitimus enim patriae non minus ceris, quam tabuimus, plus prosecto, quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominia postulatum. Ignosces mihi do mo ipsi aliquid

praedicanti quarum enim tu rerum cogitatione nos levari aegritudine voluisti, earum etiam commemOratione lenimur. Itaque, ut mones, quantum Ρο- iero, me ab omnibus molestiis ot angoribus abdu- eam transferamve animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum, quantum patietur utriusque aetas et

156쪽

142 M. TULLI CICERONIS

'valetudo, et, si esse una minus poterimus, quam Volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.

Scr. Romae mense Iunio R. u. c. 70s.

L. LUCCEIUS Q. F. S. D. M. TULLIO M. F. S. V. B. E. V., sicut soleo, paullulo tamen etiam deterius, quam soleo. Te requisivi saepius, ut viderem Romae quia postea non fuisti, quam a me discesseras, miratus sum; quod idem nunc miror. Non habeo extum, quae te res hinc minime retrahat si solitudine delectare, quum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium; nam nihil isto potast esse iucundius non modo miseris his temporibus et

luctuosis, sed etiam tranquillis e optatis, praeseditim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, Vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios dele L te ipsum laudibus illustret; sin aulam, sicut hinc discesseras, lacrimis ac tristitiae, tradidisti, dolso,

quia doles et angere, nec possum, non, si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus, accusare quid enim tu solus aperta non videbis, qui proplar acumen occultissima perspicia tu non in-υlliges is querelis quotidianis nihil proficere non in iliges duplicari sollicitudines, quas elevare tuas, prudentia postulat Quod si non possumus aliquid proficere suadendo, gratia contandimus et

157쪽

ΕPISTOLARUM V. 14. 15. 143 rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam Cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio cupio deterrere, ne permanea in incepto. Nunc duae res istae contriuriae me conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtempere aut in altera non offen

r. in Antiati mense Iunio a. u. c. 70s.

M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F. 0mnia amor tuus ex omnibus partibus se osten Idit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus d rem jucundus nisi id verbum in omne

tempus perdidissem, neque ob eam unam causam, quam tu auspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens e graviter accusas, sed quod,

illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt. Quid enim ad amicosno confugiam squam multi sunt habuimus enim fore communes, quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt ricum vivere possem equidem et ma-rime vellem vetustas, amor, consuetudo, studia

paria quod vinclum, quaeso, deest nostrae coniunctionis Ρossumusne igitur esse una 'nec mehereule intelligo, quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, quum essemus vicini in usculano, in ει- leolano; nam quid dicam in urbe in qua, quum

158쪽

144 M. TULLI CICERONIS

3 sorum commune sit, Vicinita non requiritur Sodcasu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit ut, quum maxime florere nos oporteret, tum ivere

etiam puderet quod enim ess poterat mihi pediiugium spoliato et domesticis et forensibus om mentis atque solatiis litteras, credo, quibus utor assidue, quid enim aliud facere possum sod nescio quo modo ipsae illae exesu re me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miser- rimi temporis. Hic tu me a ea abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum hominum, fori curiae Itaque si litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam. Quod si id egissemus ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter quotidianos metus, Si mo tempus una fuissemus, neque me valetudo tua offenderet neque te maeror meus. Quod, quantum fieri poterit, consequamur quid enim est utrique nostrum

aptius propediem to igitur videbo.

Scr. anno incerto.

M. CICERO S. D. T. TITIO. Etsi unus ex uinibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, quum longius a summi luctus acerbitate meus abesse dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore iamdiu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolo rem tuum posset, si minus sanare potuisset. Est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime,

159쪽

ΕΡISTOLARUM V. 15. 16. 145 quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus, ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita

nostra, nequct esse recusandum, quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neVe tam grariter eos casus seramus, quos nullo consilio Vitare possimus, Ventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus; sed neque haec ne 3que ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris usurpatae memoriaeque litteris proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status

ipse nostra civitatis et haec perturbati temporum perditorum, quum beatissimi sint, qui liberos non susceperunt, minus autem miseri, qui his temporibus amiserunt, quam si eosdem bona aut denique aliqua re publica perdidissent. Quod si tuum te desiderium movet aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res cruciat, quae magis moris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, in qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat,

quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei

publicae, quae qui reliquerit, nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur; quid est enim iam non m0d pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti loci non

mehercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo anno adolescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex

Sp. 16, 2. cogitemus; sed neque haec η.). e. Neque Mem. vulgo. . morte in qua edd. Vett.). n. et qua .

160쪽

146 . TULLI CICERONIS

his miseriis atque ex iniquissima condicione vitact videretur. Quare, si tibi unum hoc strahi potest, ne quid iis, quos amasti, mali putes contigisse, per- inultum erit ex maerore tuo deminutum relinquetur enim simplex illa iam cura doloris tui, quae non eum illis communicabitur, sed ad te ipsum propris reseretur, in qua non est iam gravitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestitisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum, qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus; etenim sum semper te et privatis in rebus et publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas et constam tiae semnendum; nam, quod allatura est ipsa diutumitas, quae maximos luctus vetustato tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus ebenim, si nulla fuit umquam liberis amissis iam imbecillo mulier animo, quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies allatura,

id consilio anteferre debemus neque exspectare temporis medicinam, quam repraesentare ratione possimus. His ego litteris si quid profecissem, extatismabam optando quiddam me esse assecutum, sin minus forte valuissent, officio tamen esse functumviri e volentissimi atque amicissimi quem me tibi si fuisse somper existimes velim et futurum

esse confidas.

sor Romae eodem sere tempore, quo ep. 18 a. 70η

M. CICERO S. D. P. SITTIO . . 1 Non oblivione amicitiae nostram neque in ex missione consuetudinis meae superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei publicae nostrisque iacuerunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION