장음표시 사용
131쪽
EPISTOLARUM IV. 14. D. 117 misero tempore nihil novi consilii cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicam offendissem quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae fortunae esse debebant, quum propter eorum scelus niti mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis acuum riderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi. d de nostris rebus satis vel etiam nimium multa: de tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse, id est, ut ne quid tibi praecipue timendum putes; si enim status erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium periculorum video experiem fore; nam alteros tibi iam placatos esse intelligo, alteros numquam iratos fuisse. De mea autem in te voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esso intelligam, quamquam videam, qui sim hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe, rei famae, saluti tuae praesto futurum. Tu velim et quid agas et quid acturum te putes facias me quam diligentissime
M. ICERO S. D. N. PLANeIO. Accepi perbreves tuas litteras, quibus id, quod 1 scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit: nam, quam fortiter serres communes miserias, non intellexi, quam me amares, facile perspexi sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem. Sed tamen, etsi antea scripsi, quae existimavi auribi
132쪽
118 , TULLU CICERONIS EPISTOLARUM IV. 15. Oportere, tamen hoc e tempore breviter comm nendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse in magno omnes, sed tamen incommuni sumus; quare non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. Quapropter eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de mo
133쪽
Sor in Gallia citerior R. u. c. 692.
Q. METELLUS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TULLIO cICERONI. Si vales, bene est. Existimaram pro mutuo Iinter nos animo et pro reconciliata gratia nec
sentem me a te ludibri laesum iri nec stellum hiarem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignita vel
meum studium erga vos remque publicam satis sublevare nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat. Itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum clementia administrastis, non erit mirandum, si vos poenitebit. Teiam mobili in me meosque esse animo non per ram me interea nec domesticus dolor ne cuiusquam iniuria ab re publica abducet.
134쪽
M. TULLIUS M. F. CICERO Q. ΜΕΤΕLLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D. Si tu exercitusquo valetis, bene est. Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum iri. Quod cuiusmoda sit, satis intelligere non possum, sed tamen suspicor ad te esse allatum me in senatu, quum disputarem permultos esse, qui rem publicam a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse, ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. Quod quum bcerem, illud adiunxi mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei publicae salute retinenda, ut o urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab
oeculta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tria propinquis labefactatam, qui, quum tu a me rebus amplissimis ainus honorificentissimis ornatus esses, timuissent, ne quae mihi pars abs te voluntatis a mutuae tribueretur. Hoc in sermone quum is Θe Oneretur, quae mea exspectati fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, Visa est oratio non ita unda et mediocris quidam est risus consecutus, non in te, sed magis in errorem meum et quod me abs te visas laudari aperte atque imgenue confitebar. Nam hoc non potest in te non honorifice esse dictum m in clarissimis meis ab que amplissimis rebus tamen aliquod testimonium a tuae vocis habere voluisse. Quod autem ita scribis,
135쪽
EPISTOLARUM V 2. 121,pro mutuo inter nos animo', quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio, quidem hoc a bitror, quum par voluntas accipitur et redditur. Ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse provinciam tibi ipsi levior videar esse meae enim rationes ita tulerunt atque eius si consilii maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio: illud dico, me, ut primum in concione provinciam deposuerim, si is, quemadmodum eam tibi tria rem cogitare coepisse. Nihil dic do sortitions vestra tantum te suspicari volo, nihil in ea re per
collegam meum me insciente esse factum. Reco
dare cetera quam cito senatum illo die facta somtitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, quum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam, sed etiam in collegas tuos contumeliosam fuisse. am illud senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, u dum id exstabit, officium meum in te obscurum
esse non possit. Postea vero quam profectus es,
velim recordere, quae ego de te in senatu egerim, quae in concionibus dixerim, quas ad te litteras miserim quae quum omnia collegeris, tu ipse V lim iudices, satisne videatur his omnibus rebus tuus QVentus, quum proxime Romam venisti, mutuerespondisse. Quod scribis de reconciliata gratia nostra, non intelligo, cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminuta est. Quod scribis non oportuisse Metellum fratrem tuum ob dictum a me oppugnari, primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei publicae causa est,
136쪽
erim, ut mihi ignoscas, tam enim sum amicus rei publicae, quam qui maxime, si Vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum dotes fratris iniuria conqueri quem ego quum comperissem omnem sui diibunatus conatum in meam pemiciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum Vestra sorore uesa, cuius erga me studium pro Cn. Ompeii necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa iniuria do- terrerent. Atqui ille, quod te audisse credo, pr. Kal Ianuarias, qua iniuria nemo umquam in infimo magistratu improbissimus civis affectus est, ea
me consulem affecit, quum rem publicam conser-Vassem, atque abeuntem magistratu concionis habendae Mestate privavit cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam, quum ille mihi nihil, nisi ut iurarem, permitteret, magna Voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus item magna voce me vere iurasse iuravit. Hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi admetellum communes amicos, qui agerent cumem ut de illa mente desisteret quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim paullo nia in concione dixerat ei, qui in alios animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. Hominem gravem et civem egregium qui,
qua poena senatus consensu bonorum omnium eos
affecerat, qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare et bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicari eum, qui curiam
137쪽
EPISTOLARUM V 2. 123 eaede, urbem incendiis, taliam ollo liberasast. Itaque ego etello, miri tuo, praesenti restiti:
nam in senatu Kal. Ianuariis si cum eo de republica disputavi, ut sentiret sibi eum viro sorti hconstanti esse pugnandum a. d. III Non. Ianuari, quum regem coepisset, tertio quoque Verbo orationis
suae me appellabat, mihi minabatur, nequo illi quidquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione, sed vi ab que impressione vertere. Huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset, qui me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse Haec si tu Mellum cogi stare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid
impertivit tibi sui consilii, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum de iis ipsis rebus expostulem. Et, si intelligis non me dicto mulli,
ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellanda est in ace bissima iniuria remissio animi ac dissolutio nulla est a me iniquam sententia dicta in fratrem tuum; quotiescumque aliquid est actum, sedens iis assensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. Addam illud etiam, quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam, ut ita fieret, pro
mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur. Quare non ego 10
oppugnavi fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi, nec in te, ut scribis, animo fui mobili, sed ita st bili, ut in mea orga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem. tque hoc ipso tempore tibi paene minitanti nobis per litteras haso rescribo atque respondeo ego dolori tuo non solum M. I, 10 hae reambo W-)- m h
138쪽
ignosco, sed summam etiam laudem tribu - -- enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet a te sto, ut tu quoque aequum in iudiem dolori meo praebeas: si acerbe, a crud liter, si sine causa sum a tuis oppugnistus, ut statuas mihi non modo non edendum, sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eiusmodi causa utem dum fuisse; ego te mihi semper amicum esse volui,
in ut tibi amicissimum eas intelligeres, laboravi: maneo in voluntate et, quoad voles tu, permaneboeitiusque amore tui se rem tuum odisse desinam, quam illius odio quidquam de nostra benevolentiis
Q. METELLUS NEPOS S. D. . IGRONI. Hominis importunissimi contumeliae, quibus cmbris concionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eiusmodi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona to mihi fratris loco esse duco. De illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. De meis rebus, no vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. Si poteris, velim pristinam tuam
139쪽
εω Dyrrhachii mense Ianuario R. u. o. 6sT.
M. CICERO S. D. Q. METELLO COS. Lithoras Quinti s atris et . omponii, neces isarii mei, tantum ' ei dederant, ut in te non bnua auxilii quam in tuo collega mihi constitutum fuerit; itam ad is liveras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de Oliquo tempore aurilium petii. ostea uia non tam
meorum littera quam sermones eorum, qui hac
iter faciebant, animum tuum immutatum significabant, quae res fecit, ut tibi litteris obstrepere non auderem. Nunc mihi Quintus frater meus mitissi amam tuam rationem, quam in senatu habuisses, perscripsit, qua inductus ad te scribere sum con tu et abs te, quantum tua fert voluntas, peto
quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter arrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. Tu, tuas inimicitias ut rei publicae -- donares, te vicisti, aliena ut contra rom publicam confirmes, adduceris Quod si mihi tua ess- mentia opem tuleris, omnibus in rebus me ore in tua potestate tibi confirmo; si mihi neque -- gistratus neque senatum neque populum auxiliari propter eam rim, quae me cum re publica vicit,
licuerit, Vide, ne, quum Velis revocare tempus omnium servandorum, quum , qui servetur, non erit, non possis. Ep. 4, 2 tua feria W.) - mihi M.) in am
140쪽
M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IM. Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi conunendaticias, non quo ea intelligerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid
de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem , tamen, quum T rimponius, homo omni unmeorum in te studiorum et ossiciorum maxime conscius tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim quum aliter ipsi Omponi satisfacere non possem. Ego si abs te summa ossicia desiderem, mirum nemini videri debeat omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam ,comperisse' me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri; sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. eus in te animus quam singulari officio fuerit, et venatus et populus Romanus testis est: tu quam gratus erga me sieris, ipso existimare potes; quantum mihi debeas, ceteris existiment. Ego quae tua causa antea feci voluntate sum adductus posteaque constantia sed reliqua, mihi credo, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam,