Gradus Taurinensis / [Joannes Baptista Beccaria]

발행: 1774년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

EXAMEN ros Praeterea quadrantem intulimus etiam in mesaulam Supergensis collegii, ut aeque distaret a terminis ipsius; atque composuimus haec omnia: primo quidem , ut filum descendens e centro, et limbum stringens semoto canali figurae XII pendulum sustentaret in scypho humi subjecto; deinde, ut filum aliud demis,um a puncto radii primi ultimo sustentaret pendulum aliud in scypho alio; tertio, ut centrum micrometri telescopii fixi jacentis in horizonte exciperet speciem maculae nigrae adfiXae muro eXtremo mesaulae. Atque his ita, ut inquiebam, comparatis, tum telescopium noctu

num in alio mesaulae termino illic locavimus, unde visae in ipso duorum filorum species conveniebant; atque id unum deinceps fuit reliquum, ut quaereremus ad quod a linea niagra intervallum referretur in objecta charta species coalitaex congruentibus duorum filorum speciebus: sumta enim pro radio distantia micrometri a macula nigra in muro , quae fuit

hexapedarum sexdecim, illud intervallum erat sinus anguli, quo linea fiduciae inclinabatur ad planum quadrantis.1o6 Experimentum hoc aerem, uti liquet, tranquillum postulat, Cuiusmodi est nunquam in loco non Clauso ; praeterea noctu obtingit melius , quam interdiu , Objectis lucernis

ad fila, et ad murum ; incommodum ipsum habet unum praesertim, quod fila pendulorum, qua parte videri debent in muro, Vel potius in adfixa charta , non solum nigra esse debeant, sed et paullo crassiora, quo cerni possint. Nos ex hoc experimento declinationem lineae fiduciae a plano quadrantis invenimus reliquam non maiorem minutis tribus. Atque

72쪽

TELES COPII FIXI. Is adeo non adlaboravimus praeterea in ipsa minuenda, veritine errorem innocentissimum noxium faceremus.

ARTICULUS V.

Telescopium mobile. Exa en aliud partitionis.

1 o Telescopium mobile MN fg. XI tab. I), uti dixi, jam erat in promtu. In ipso etiam tubi duo praecipui Ν , Ν

anulis insidebant admodum firmis axe unico ; tubo alteri coimgruebat tubus minor cum lente ad objecta; in centro alterius sila argentea duo decussabant se ad normam ad constituendam lineam fiduciae . Praeterea tubus ipsi aptabatur cum lente ocularia. io 8 Anuli illi late, et firmiter annectebantur regulae Loex aurichalco; sed haec ne flecteretur, coluerat stamno interfuso Cum regula ferrea reflexa sursum juxta latus ro ad altitudinem ordinatim maiorem in maiore a terminis distantia.

ios Ex lamina LQ exsistit in L discus di ex aurichalco solidissimus, et latius patens sub lamina, quam quod schema significet ; ipse est, qui telescopium defert circa centrum quadrantis : nam ex tergo eius eXstat conus truncatus, tornat

quam rectissime ad planum ipsius, et quam aptissime ad c Pacitatem foraminis in centro illo; is conus desinit in cochleam, cuius extrema pars exhibetur in I. Haec matrice a m blande RPPrimitur tergo quadrantis, interjecto disco no. Ultima vero haec Schematis pars, quo omnia cerni possent, exhibet omnia distorta a Vera positione.

73쪽

EXIMEN ALIVDiio Ex eadem lamina LO prodit in Q fenestella P, quae

similiter ac lamina , ne inter circumeundum limbum laedat, induitur in margine inferiore aluta mollissima , tenuissimaque. Fenestellae congruit mundissima crystallus, ut limbum quamproxime attingat ad arcendam parallaXim. Ne vero ipsa trepidet , et a margine suo inclinato, atque ad unguem congruente cum lateribus fenestellae, et a quadro praeterea continetur adfixo cochleis in ambitu. 111 Itaque telescopium hoc mobile ibi locavimus in qu drante composito ad horizontem, ubi radius primus proxime hisecabat fenestellam in fg, atque interea linea fiduciae in

telescopio utroque spectabat ad idem remotissimae turris latus. Ad lineam vero fiduciae adducendam ad idem in illo latere punctum potuimus uti aberratione centri refractionis in lente ad objecta. Scilicet rotantes eius lentis tubum potuimus esserre lineam fiduciae modico, quo oportuit, intervallo, ut lineam

fiduciae jam constitutam in telescopio fixo assequeretur. Quo vero illa ad punctum idem rediret, ad quod haec appellebat,

quoniam jam ambae inerant in eodem quadrantis plano, satis fuit paullulum dimovere telescopium mobile totum; atque tum blande urgentes hinc inde in gyrum tubum illorum, centrum eorumdem, et fila eadem tota eo adduXimus, ubi cum filis in fixo telescopio antea constitutis, et cum eorum centro omnino consentiebant. II a Quare unum erat reliquum, ut recta duceretur in

crystallo, quae in ea telescopii mobilis positione congrueret cum radio primo. Quod quando erat paullo dissicilius, crystallos plures habebat in promtu Francalancia omnia similes, et

simu

74쪽

PARTITIONIS.

similiter excisas ad capacitatem fenestellae. Verum re spem vicit nostram , imo et suam: nam eX Punctis designatis in facie superiore, et ad inferiorem traductis , lineam duxit in cry staIlo prima rectam, tenuem, et congruentem cum radio primo , dum interea telescopia congruebant ambo centro singula suo cum specie puncti eiusdem remotissimi. 113 Quare instructo jam demum quadrante supellectile sua omni, graduum eXamen instauravimus ipsa angulorum mensi ne. In infinita autem rerum ex porrecto eo loco aspectabilium varietate facile fuit certissimorum punctorum binaria deligere, quorum alia triginta, alia quindecim, alia decem , et iterum alia quinque etc. gradus absolutissime comprehenderent. Quamobrem singulis iis angulis comprehendimus quadrantis partes omnes eodem illo ordine, quo circino , qua micrometrico comprehenderamus , qua etiam Communi. Uno autem pro quoque angulo utebamur telescopio mobili ; dumtaxat quoties in pam titione quadrantis, quae fiebat per angulum quemque , t et scopium mobile Componebatur cum radio primo , Videbamus,

num fixum consentiret ipsum etiam in idem punctum. Atque ne in hac quidem veraciore vestigatione quidquam praeterea habuimus, quod aut reprehenderemus, aut valde desideraremus. ii 4 Igitur venimus ad dena quaeque minuta gradus cuiusque conferenda cum tangentibus descriptis, uti dixi superius, in tigillo octopedali ita locato in Vestibulo tem i, ut et jaceret in horizonte, et in ipso tangentium initio constitueret angulum rectum cum linea fiduciae telescopii mobilis adducti

in quadrante ad initium dati gradus, et interea distaret hera-

75쪽

18 EXIMEN ALIUD pedas septuaginta a micrometro telescopii ipsius, quadrante constituto, uti superius , in declivitate monticuli. 111 Rectam hanc tigilli positionem ut definiremus, quadrantem asportaveramus in Vestibulum templi, atque ita ibi composueramus cum horiZOnte planum ipsius, ut centro suo illi puncto recta immineret, cui subesse debebat in tigillo inutium tangentium. Tum directo centro telescopii fixi ad apicem hastae ibi solo defixae in monticulo. ubi postmodum imminere debebat centrum quadrantis, tigillum eo direXimus, quo spectabat in oppositis Peninis alpibus telescopium mobile telescopio fixo rectum. Denique redeuntes ad monticulum,

quadrantem compositum ad horizontem, et initio, et postmodum semper, quoties ad minuta nOVi gradus eXPendenda progrediebamur, ita locavimus, ut Centro Suo hastae apici recta immineret. 116 Atqui micrometro carebat telescopium nostrum mobile. Sed nec valde desideravimus. Nam ipsum longioris circinimicrometrum C D. II tab. I , et cursorem E aptaverat

Francalancia regulae breviori longae non ultra Pedem, ipsique dolatae quam diligentissime ad ossicium micrometri. Huic vero regulae adjunXerat ansas ferreas duas, quarum ope assi-gi ipsa poterat ubilibet dorso tigilli ; atque interea cuspidi cursoris E alium suffecerat longiorem, qui obliquabatur ad faciem tigilli, ut ipsam quamproXime attingeret. 337 Quare, dum ego telescopium mobile cum initio graduum ut exemplum ponam) componebam in quadrante, atque una simul ad initium tangentium in tigillo dirigebam, Francesancia jam micrometrum aptaverat in tigillo, ut cuspis

76쪽

PARTITIONIS.

obliqua cursoris tangenti adesset decem minutorum. Tum ego telescopio eodem mobili adducto ad transversam in quadrante minutorum decem, si videbam centrum telescopii distare a li

nea in tigillo, nutu significabam; atque Francalancia quam

lentissime cochleam urgebat, consistebatque Statim a nutu alio meo, quo monebam cuSpidem cursoris consentire cum centrotei copii: Canonica partes e micrometro exscribebat. Tum quadrante immoto telescopium ego adducebam ad transversam in circulo intimo minutorum Viginti, triginta etc., et Franca- lancia adducebat cuspidem micrometri ad consentaneas in tigillo tangentes; atque peragebamus agere Omnia similiter, quadrante, ut inquiebam, immoto, quamdiu ordiebamur trans-Versas eXpendere gradus alterius. Tum enim centrum quadrantis , fulcro toto apte dimoto, constituebamus ad apicem hastae. ii 8 Bene mane Orsi haec eXperimenta eXpendimus gradus duos adjacentes initio, et duos adjacentes termino graduum

nonaginta, et praeterea intermedios aliquot, in quorum tranS- versis vitia annotaVeramus non omnino tenuissima. POmeridi

na pluvia obtulit otium, ut deprehensos a tangentibus in tigillo visis errores cum iis conferremus, quos exhibuerant captae in quadrante chordae; atque quando vidimus per belleCOnVenire singulos cum singulis, abstinuimus ab ulteriore hae inquisitione, non equidem quod experti essemus laboriosissi-mdm , sed quod plane supervacaneam cognoVLSemus. iis Iraque castigato jam quadrante ab erroribus tenuibus eorum angulorum, qui capiendi erant pro polygono tele- Scopiis duobus, venimus ad errorem considerandum, qui certo

eXStitisset longe gravior in capiendis altitudinibus, aut depre

77쪽

6o IMEN ALIUD sionibus stationum telescopio fixo, et pendulo: nam adducentes , quemadmodum monui , lineam fiduciae istius ad planum quadrantis, ipsam distraxeramus a radio primo. Quare necesse erat altitudines obvenire Veris maiores , depressiones contra

o Quamobrem praestolati aerem tranquillum, et quadrante praeterea illato in angulum, in quem templum coit cum turri dextra, altitudines alpium Peninarum cepimus pli res singulas directa, et iterum singulas luce refleXa a stagnante objecta in catino ; atque binae quaeque ObServationes huiusmodi convenerunt ad punctum idem medium decernendum in limbo quadrantis pro puncto horizontis. Nam quo angulo species puncti a luce directa horizontem superat, eodem deficit

species eiusdem a luce refleXa.

111 Experimentum idem cepimus item die alia ; praeterea e monticulo rite cepimus altitudinem templi. Mox ablato

vecte D. XIII tab. II , et verticulisi adfixis fundo canalis

quadrantem invertimus suSdeque, et rotavimus circa fulcrum, ut telescopium ON tenens imum in quadrante locum Speci ret ad idem templi culmen; notavimus in limbo punctum, in quo filum penduli secabat circulum eXtimum in observatione prima; pro altera vero ObserVatione notavimus punctum aliud in circulo eodem, in quo pendulum a limbo elatiore demi sum ad centrum depressius, et suspensura denudatum illud secabat. Atque angulus interceptus inter ea duo puncta eXstitit plane aequalis duplo angulo erroris jam antea detecti. In prima enim observatione partem fulcri infoderamus humi, e

78쪽

PARTITIONIS.

tuleramus in altera, quoad Oportebat, ut telescopium rediret ad eamdem lineam in utroque. 111 Atque huius erroris disquisitio erat plane necessaria, ut quadrantem gyro horigontis expenderemus. Loci enim ratio non patiebatur, ut eum angulis absolveremus , nisi admodum

inclinatis ; imo qua inclinatio haec ipsa, qua punctorum po-bitio, quae essent satis certa, in caussa fuerunt, ut ViX quinque angulis redire potuerimus ad idem in horizonte punctum. Itaque et punctorum singulorum, queis anguli singuli coimprehendebantur , altitudines fuerunt capiendae , aut depressi nes , et inclinati anguli singuli, calculo explorandum fuit, quid valerent in horizonte. Dicam paullo post quomodo ea supputatio ineatur; hic unum innuam, summam eorum quinque angulorum, ubi fuit maXima, superasse gradus 36o minutis duobus. Itaque , si distributio fieret aequabilis, angulo cuique e ror contingeret Secundorum Vigintiquatuor , quo maiorem VLdeo habuisse plerosque Geometras in quadrante.

79쪽

CAPUT

POLYGONUM,

Stationes.

IAnguli observati,

et correcti.

tatera inclinata opposita.

SUPERGA . . .

RipULAE . . .

SALUTIAE . . .

SALUTIAE . .

33. 19.

r 496, 76. TRIANGULUM

SupERGA . . .

80쪽

ET ARCUS TERRESTRIS.

AUSTRUM.

Alt. vel depress. observatae.

Alt. vel depress. in hexap.

VAnguli adducti ad

horizontem.

UILatera opposita in horiZOnte. VII

a ue

SINGULARE.

SEARCH

MENU NAVIGATION