Veterum auctorum qui 9. saeculo de praedestinatione et gratia, scripserunt opera et fragmenta plurima nunc primùm in lucem edita cura et studio Gilberti Mauguin ... Cum eiusdem Chronicâ & historicâ synopsi, geminâ dissertatione & pacificâ operis Coro

발행: 1650년

분량: 997페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

621쪽

Iacob

. v. s.

Confutatio. Cap. VIII. Tart. II. IN

Colliga omnes reueriti sunt, or Hilarius Pontifex dignum censuit, e tit in nodo Romana secum una prasideret. Faustrem hunc , inquam quis aequo animoserat librorum nunc istorum nomine, quod Praedestinatorum in his errores ex nodisententia refellerit, vexari passim a multis, traditesque tanquam haereticum p

Quin imo admonet hoc loco studium veritatis, amorque diuini cultus, & Christianae humilitatis .v superbiae ac praesumptionis humanae vicem ac miserandam sortem agnoscetes, Deo supplices gratiam eius vere gratuitam perpetim, & omnibus momentis in tot tantisque huius vitae periculis deprecemur: ut serviamus Domino in timore & exultemus ei cum tremore: ne quando irascatur D ominus & pereamus de via iusta. Vt plurimis, & ipsi Fausto imprimis contigit dum sibi hoc ipsum quod in eo emineret, Deo ingratus, non perfectae Christi gratiae assignauit, a via vere regia declinavit. Illam vero superbiam maximam fuisse magnis ingeniis perditionis viam, saepissime obsertinuit Sanctus Augustinus,

praecipue in. libro de Spiritu & lit. cap. II. ubi docet verum Dei cultum in hoc maxime consistere, ut anima non sit ei ingrata. Erit autem ingrata, inquit, si quod ill i ex Deo est, sibi tribuerit, praecipueDe iustitiam, cuius operibus, velut propriis &velut a semetipsa sibimet partis , non vulgariter tanquam ex diuitiis aut membrorum forma, aut eloquentia caeterisque siue exterius, siue interius, siue corporis, siue animi bonis, quae habere etiam scelerati solent; sed tamquam de his quae proprie sunt bona bonorum , quasi sapienter inflatur quo vitio repulsi a diuinae stabilita te stibstantiq etiam magni quidam Viri ad idololatriae dedecus defluxerunt, &e. 'Et contra Iulianum lib. s. cap. 3. Quando, inquit, sibi homo multum placet, & de sua virtute confidit, si traditur in desideria superbiae suae tanto amplius augetur hoc malum, quanto magis ei cupiditates cyterq cesserint, easque Nuliu laudabilia. hanc unam oblectando compresserit J Item in Ser m. N.de verbis Apostoli. Ergo, inquit, ne ad cunis actiones mortificandas do Spiritu tuo praesumas, & superbia pereas, & tibi superbo resistatur, non humili gratia concedatur et Deus enim'perbis resist it,humilibus autem dat gratiam. Ne forte ergo sub oriretur tibi ista se-perbia, vide quid sequatur: Cum enim dixisset si Spiritu aἰtietes carnis mortificaueritis,uiuetis, ire huc se extolleret humanus Spiritus, & ad hoc opus se idoneum firmumque iactarct, subiecit Acait. Ouotquot enim Spiritu Dei agunttir hi Fifidi sunt Dei. Qiud te ergo iam volebas extollere, ubi audisti, si Spiritu actiones carni, mortificaueritis vivetis ' Dicturus enim eras, hoc potest voluntas mea, hoc potest Liberum Arbitrium me una: quae voluntas quod Faustus Reg

August. de

Apostoli

622쪽

Faustus Res Prosipet de

Ingratis cap. 3I.

Liberum Arbitrium p Nisi ille regat cadis, nisi regat iaces: Quo is modo ergo spiritu tuo cum audias Apostolum dicentem, quot- d. v. t.. quot enim Spiritu Dei aguntur, hi Filii sum Dei. Tu te vis age re, a te ipso vis agi, ad actiones Cimis mortificandas 3 Quid tibi Hodest, duci non eris Epicuraeus ,& eris Stoicus3 siue Epicu ratus eris liue Stoicus eris, inter Filios Dei non eris. J Idem ipsum Augustino suo concinens Prosper inculcat carmine de ingratis Cap. 3T licet in cnice vitam Ducant &iugi assiciant sua corpora morte, Abstineant opibus ; sint casti, sintque benigni, Terrenisque ferant animum super astra relictis: Si tamen n*c propria virtute capescere quemquam Posse putant, silue digitus labor iste iuuari, Ingenium meruisse aiunt bona vera potentis: Crescere quos cupiunt, minuuntur: proficiendo Deficiunt: surgendo cadunt, currendo recedunt, Vnde etenim vatij frustra splendescere quaerunt Inde obscurantur: quoniam lua, laudis amore, Non quae sunt Christi qucrunt: nec fit Deus illis Principium, & capiti non dant in corpore regnum, Non horum templo est Christus Petra fundamentum: Sed super instabilem arbitrij nutantis arenam Assurgunt, foeda lapsuri mole tumoris.lsti quem quidam reprobarunt aedificantes,N unc etiam reprobant lapidem, pariesque sine ipta Tertius esse volunt, quem nullo foedere nectat Angulus , & quem nulla habeat compago ligatum :Hi thalamum ad sponsi non perducuntur, dc intrant libertate sua quae Chrilli gratia confert, Non acceperunt, & trabent: non attrahit illos vis Patris ad verbum, ted sponte& pr pete curta Prqueniunt cessantis opem ; nec ad omne gerendum Eius egent, sine quo sibi plurima posse videntur. Cap. 38. Quid prodest verbis commentum Pelagianum Respuere,& sola damnatos plectere voce Cum paucis squalida sublatis de cute neruis Intima piperet foueantur viscera senses, &c. Quisquis hale in Fausto de similibus Pelagianorum reliquiis non agnoscet, eadem fuligine tinctus smile Dei iudicium, nisi resipiscat , vix euadet. Quis nesciat Cassianum , Iulianum Coelestium, & Pelagium exteriori morum probitate non minusquam

623쪽

Confutatio. Cap. VIII. Part. II. In

quam Faustum plurimos decepisse ut Patres Diospolitanae Syn di, Summum Pontificem ZoEimum & aliquo tempore ipsum etiam Augustinum p Prosper cliam Epistola ad Demetriadem cap. Io. illorum omnium virtutes plurimas laudat: sed superbia deiectos probat: non itaque desidiosis (inquit & tepidis neque ii inertibus & incultis , sed magis quibuidam animis sedulis de bo- tanorum actuum probitate luculentis Diabolus per gloriam irre- ripsit humanam , & quos impulsione non mouit, elatione deiecit: is quanto enim clariores erant meritis tanto eos aptiores suis inueta cenit insidiis&c.' Meminerit R. P. Iulianum a Sancto Augustino taoper. impers. lib. I. cap. IJo. vocari nouum Anti-Christum, eo quod contra Apostolum electionem ex operibus dicat, non ex gratia: hic ex minimis fuit in Fausto Pelagianae prauitatis erro ribus: grauiores&mere Pelagianos iam supra notauimus, & saeculo suo libros illos haeresis notatos, & damnatos vidimus , praeter xlias Fausti haereses et non igitur immerito ab Illustri nimis Cardinalibus Baronio & Bellarmino &alijs plurimis probatiis-mis auctoribus ut haeretici reiiciuntur.

auctore quod dissimulare nonpossistit , ae duce Ioanne Aga xemio Scytha Monacho, ex eorum numero, qui Eut ehis haeresim clam Puentes, notam Chalcedonensem aduersus Hormi am eius que legatos occultis anibus impetebant: hic enim est Maxentius, qui Constantinopoli annis post Arelatense Concilium amplius quam quadraginta de Fausti libris turbas primus excitauit, vareticos italos esse clamitans, cum alij contra seruorum princeps Possessor Episcopus Africanus esse docerent orthodoxos. Cumque a Possessore de his libris con tus Hormi as mitius, erusim pro Maxentidi Poro reis spondisset,sic homo amens speratus est, ut Hormi am quoque ipsum incesseret, atque haereticum dicere non dubitaret. C ONFvTATIO Auctore ac duce Ioanne Maxentio ut Fausti libros non satis caute hic asserit R. P. siquidem ante Maxentium Auitus re Caesarius in Gallia, Gelasius Papa Romae in Concilio et O. Episcolorum illos ut haereticos & Apocryphos notauerunt vel etiam criotis suis refutatierunt, sed Ioannes Diaconus ex Oriente,

Sanctus Fulgentius & alij in Sardiniam pro Christi fide relegati Episcopi ptioribus suis scriptis errores librorum illorum ante

Maxentium confutauerunt, ut supra probatum filii. Porro utrum Ioannes ille Maxentius Antiochenus Presbyter 8c

Archimandrita&alij Scithae Monachi Eutychis haeresim, quam scriptis publicis detestabantur, clam fouerent, utrum Synodum Chalcedonensem, quam professione publica una cum omnibus

Prospera i Demea triadem cap. io Aug. ver imperL lib. I. c. ilo

624쪽

Faustus Rc

Aellaimi Rus de Scriptor Eccles in

Praedestinatiam Fabuia

Leonis Papae Epistolis amplectentes in Christo duas naturas sine

confusione in unam personam unitas praedicarent, occultis artibus impetirent, eo quod unuinde Trinitate Crucifixumi quod si

ne haeresi negari non potesto profiterentur & Sedis Apostolicae

auctoritate confirmati peterent, non omnibus conuenit & huiusce

rei disceptatio propositi nostri metas longe excedit. Sed quod idem has axentius de Fausti libris turbas Constan tinopoli primus excitarit, haereticos illos esse clamitans a R.P. grati; nullo teste dictum. Immo turbarum causa sine dubio ij, qui ii bros illos prorsus haereticos, & iam auctoritate Apostolica dant natos, Apocryphos & omnino luppriinendos ut orthodoxos in luccem proterrent. Nec primus Maxentius ille ibi illos ut haereticos impugnauit: vidimus enim & Petrum Diaconum de contentione

orta ob errotes in libris illis sparsos prius scripsisse in Sardiniam. Sed esto; Laudandus non inculandus Maxentius, quod libros illos haereticos esse quales ab Apostolica Sede iudicati fuerant, cono

tenderet.

Quod vero Possessor Episcopus Picanus princeps esset eorum qui

illos dicerent esse orthodoxos , hoc ei nissum contra fidcm Epistolae ipsius Possessoris ad Hormisdam Papam, qua (vt vidimus) innuit contentionem inter alios ortam, ipsum vero ab aliquibus consutatum expectare maluisse iudicium Sedis Apostolicae, quam suum proscrre,desolam Fausti facundiam laudauit, & responso Papae diis dicit libros illos reiiciendos,ut reiecti fuerant a Gelasio: quomodo igitur princeps eorum, qui docerent libros illos orthodoxos pDenique quod Maxentius homo amens sic esseratus sit ut Hor mi am quod de his libris consultus mitius, quam pro eius voto respondiflet, incessere, di haereticum dicere non Abitauerit. J Scriptus eius libellus quod unicum extat eius rei testimonium longe al iter habet: primo libellus ille nullomodo amentiam redolet, & ab

omnibus (ut supra retulimus, ex Baronio in his quae libros Fausti respiciunt & aeprobatus de laudatus; nec de eo aliter Cardinalis Bellatminus de Scriptoribus Ecclesiasticis ad annum seto. in D Ioanne Maxentio: Item responsionem (inquit ad Epistolam papae Hormisdae in quibus disputat aduersus Nestorianos & aduersus D Faustum Regiensem Semipclagianum. Et quidem Faustum&Pelagianos egregie refellit,ex libris Sancti Augustini &c.J Idem ipsum recentissime confirmauit R. P. Petreius de Theologicis dog-yy matibus tom.I. lib.'. cap. 2.pag.s 3. his verbis: Faustus Ausustini doctrinae (quantumlibet dissimulare conetur aduersatur in om-M nibus, & Semipelagiana decreta propalam asseuerauit. Quodaa utrumque demonstrat Ioannes Maxentius in responsione prima.

Secundo Maxentius Epistolam Hormisdae quasi mentitam, nul-Disitired by Cooste

625쪽

Confutatio. Cap. VIII. Tant. II.

Iomodo ab ipso emissam,sed conitrum impugnat. Tertio non tam de iudicio circa Fausti libros, qu1m de Monachorum Scytharum, qui eum Ioanne Diacono Romam delegati fuerant, diffamatione queritur. Denique Faustuin quidem elusiue libros,quique eos a probarent haereticos dixit,& ipso Cardinalium Baroni j & Bellarmini iudicio probauit Maxentius et sed Papam Hormisdam, quem Epistolae auriorem esse non sine graui coniectura pernegaret,nullomodo ut haereticum infamauit. Et si Censuram librorum Fausti mitiorem quam par esset existimauit, elix in hoc venia dignus viis detur, quod ignorans decretum Gelasij Papae ad cuius Censeram teste Baroniodc ut cuilibet obuium est,allu fit Hormisda,vim illius non apprehenderit. Quicquid sit testibus Baronio & Bellarinino Sedi Apostolicae non suspectis iudicibus iudicium & Censura Maxent ij in Fausti libros non improbanda, nec huc usque quisquam

contrarium probare, & librum eius refutare ausus est.

Nec vero hie issius, Sociorumque odia comiuieuerunt, quin et Cpiscopos Africa in Sardinia exules in Faustum acuere conati,hos etiarius libros per Fulgentium refutanaosin Sardiniam miserunt. dissicile videlicet non erat ab Afris i perare, apudquos nata ut dictum est Pradestinatorum haeresis, in multorum adhuc memibus harebat; vero ab hac tabe immunes erant,sic tamen affeti erant plerique, ut

quaecunque in Praedestinatos dicerentur , ac si Augustinum peterent suspecta, crodiosa haberent omnia.

Huc usque inauditum crimen,& nouus odij effectus et sicut Posia seitat Summum Pontificem, sic Petrus Diaconus & alij ex Oriente Romam delegati de Incarnatione &Gratia Christi consulue rue Sanctum Fulgentium, & alios Africanos Episcopos cum ipso pro Christi fide in Sardinia exules: sic etiam de libris Fausti eos ipsos

coiissiluit Maxentius cum soci is sitis: sed inquit R. P. eos in Faustum acuere conati sunt,eius libros eis perFulgentium refutandos miratum. An mendaciis p an scriptis fallacibus ut Hincmarus ad Ecclesiam Lugdunensem contra Gotteschalcum p Nequaquam: immo vero libros ipsos mittunt. Et ex Synodica Episcoporum, qua italorum Epistolae respondent cap. a. & sequentibus patet in quaestione de gratia & Libero Arbitrio eos simpliciter consultos, nu-

de & sine Leo dissicultatibus propositis. Porro aduertat R.P. qua fide dixerit nonsu edi lacte ab Afrisi perare, apud quos nata Praedestinatorum harem in multorum ac huc mentibus harebat. J Cum ut vidimus cap.r .nulli unquam nec in

Africa nec alibi fuerint hqretici Pr destinatiant; & quos solos ibi fuisse intendit in Adrumentino Monasterio inclusos,& ab ipso Auis

626쪽

Praedestinariam Fabuia

Faustus. gustino ex ture saeculo integro ante has contentiones, sanatos &Reg. o correctos, quomodo igitur potuerint sua haeresi omnes Asticae Episcopos saeculo lubsequenti infidere.Tum qua arte id fingi potu rit non liquet. Cum etiam (vt mox vidimus Possessorem Episcopum Africanii voluerit contrari S sententiae else principem. Deinde qua absurda haec consequentia , plurimi fuere in Africa Praedestinatiani liae rectici ideoque qui hac tabe immunes reant, quacumiue in praedestin os dicerenturperinde a Augustinum peterenisus ectae oaho' habebant. Immo potius haeresis illius notitia eos ab illo errore liberasset si tam inanibus argutiis in Faustum usus esset Maxentius non abs re 1 R. P.m homo amens cr efferatus sect. prscedenti fuisset iudicatus, nec tam absurda & ridicula commenta optimo R. P. ingenio conueniunt. Sed ex suscepta causa emergunt r& si haec palam & publice in Sanctum Fulgentium At venerabilem illorum Episcoporum pro Christi fide exulum coetum scripta non improbantur, quidni ad aurem inter fratres,illi omnes, sicut & Protaper,& Augustinus ipse, Praedestinatorum haeresi notentur.

Nuid enim aliud vehementius rigebant. qui Fausti libris infesti

erant,quam quod Petrus Diaconus , caeterique cum eo in Epipolas eriminantκr contra Praedestinationis illos sententiam scriptos essepsiuid hoc avium ad Augustinum y nam contra Praedemnationis sententiam scriptos a P Faustus non abnuebat ,sed contra illam duram xat, quae vel fatum asserat, vel Liberum Arbitrium neget: quorum

utrumque ab Augustini sensu abhorrere non inscias ierint ipsi, utrumque Augustino per calumniam imponi lare testis est Prosperio Epistola ad Rustinum.

Petrus Diaconus princeps eorum qui in causa fidei Graecis ex Oriente Roma ni issi sunt,libro suo de incarnatione & gratiaFausti libros cotra veram S. August. de gratuita & absoluta Dei Praede dstinatione doctrina scriptos fuisse asseruit, sicut etia ex propriis ipsiusFausti sententiis hoc Ipsu in principio huiusce capitis proba irimus e F vero contra illam Predestinationis sententia duntaxat scripsisse, qua velfatu asierat,vel Liberum Arbitriu neget, bona cuvenia R. P. sole ne illud Fausti quo mox parum caute utitur referemus(non ita est omnem omnino ut iam probauimus absq; priuisis meritis Praedestinatione,ut fatalem impugnat,& vera Christi gratiam vere gratuita,quasi Liberi Arbitrii interemptrice non minus, quam Cainanus Massilienses & reliqui Gallorum Pelagiana haereti irretitii immo quam Iulianus Coelestius&Pelagius ipse criminatur: quorum utrumque ab .Augustini sensu abhrerere, utrumque etiam ipsi per calumniam imponi folitum J & libris etiam

627쪽

Confutatio. Cap. VIII. Part. II. Dy

illis Fausti impositum nemo non videt. Sed aduertat R. P. dum nimis Fausti sui Apologiae indulget , quomodo se a calumnia in Sanctissimos illos Praesules Summosque Pontifices, Auitum inquam Caesarium , Fulgentium, Gelasium,Hormii dam,&reliquos se liberet. Siquidem si ea fuit nec alia Fausti sententia, pessime, fallaciter, & calumniose 1 Gelasio & Hormima libri illi inter haereticos, Apocryphos & penitus reiiciendos merere censiti,& ab Auito , Caesario de Fulgentio, Petro Diacono &aliis, scriptis suis pari nequitia, fallacia & calumnia fuere impugnati: videat R. P. exsusceptae causa quibus angustiis coartaco tur: imino vero in quae praecipitia ruat.

dum praeterea est subdolum Faustifermonem aiunt'ille, Polagiana auitati consentientem, detectum conuictumque a Ftistentio, ab Aulio av aliis et quid hic aptiui, veri rue pro Fausto

responderi queat quam solemne illud Fausti ipsiui ( non ita est

etenim quos in eius scriptii dolos deprehenderii Fuirentius, di quo pacto profundam illius , quam exprobrant calliditatem , libris

Nihil apii scerte pro Fausto,& e susceptae causa responderi potest, quam illud solemne ipsius, non ita est, sed nihil verelis: non utique, imo salsissimum. Licet enim Sancti Fulgentij libri non extent, nihilominus fidem & iudicium Sancti Isidori Hispalensis Episcopi, qui libros illos Sancti Fulgent ij legisse, illisque

Fausto Regiensi Pelagianae prauitati consentienti ressiondendo, eius profundam destruere calliditatem obni simi fuisse indicat, reiicere temerarium est: Fetrando Diacono Sancti Fulgenti j Di- riscipulo , in eius vita ad successorem dicenti Sanctum Fulgen. ..tium libris Fausti restondisse ne occultum in illis serperet virus, ..eumque plus laborasse exponere, quam conuincere, quia dubios . .' . sermones Fausti exponere hoc erat delitantis argumenta conuin- . cere, serenti assentiri nolle durum est: publicae vero in Synodica ia. Episcoporum non minus sanctitate vitae , quam confessio ne fidei celeberrimorum attestationi, dum dicunt Sanctum Fulgent i um laborum,doctrinae,confessionis& exiiij socium in libris suis contra Faustum(quos commendant eius commenta veritati contraria, Catholicae fidei penitus inimi ea discussione prodidisse, ratione manifesta conuic ille, auctoritate diuina compressisse, &. conson1 prorsus attestatione consutauisse et tam solemni ( inquam tot tantorumque Episcoporum attestationi fidem denegare maximae pertinaciae & temeritatis est : sed post haec tria celeberrima , lainque consona oeulatorum testium omnique exis

628쪽

Faustus Res

Faeundus

ceptione maiorum contra fraudulentam calliditatem Fausti, eiusque peruersam doctrinam,testimonia in eius statiam & sust piae caulam asserere nihil verius respondere posse,quIm solemne illud ipsius Fausti NON aTA EsT, hoc certissim g( R. P. pacedietum lit , quem inultum veneror, sed in lusceptae causam tantum) obduratam Pelagianae prauitatis pertinaciam redolet, qui ut Fausto faueat totius Ecclesiae auctoritatem. & Sanctorum Patrum fidem abdicet, & unico pausto hominum omnium tallacita simode Arelatensi&Lugdunensi Pseudosynodis asserenti sie asesentiatur, ut contra sentientes Praedestinatianae haeresis notet, quis haec ferat, immo in his quis non intelligat veracissime dictum de iis, sedibus non est datum, ut videtura non videant O --

diemes non intestigant.

idni etiam licet hoc sit superuacaneum,alterum etiam antiis quis Iunum adhibeamus testem coaetaneum Facundum Hermiatanensein in Africa Episcopum,qui libro coiitra Mocianum Sch H lasticum, cura& studio R. P. edito: Sic aliquando, inquit, etiam

,, Faustus Gallus in quaestione Liberi Albitrii male intellectis&,, incongrue adhibitis ipsius Beati Augustini sententiis fallebat , dc,, in assentionem sui crroris inducebat incautos, qui tamen 1 Sanis D ctae Memoriae Fulgentio Ruspensi detectus, atque conuictus est&c. J Sed de ipsemet R. P. id ipsum olim ingenue professus est

in notis ad Sidonium Apollinarem pag. 162.& in antiquis Conmei l. Galliae tom. i. ad Pseudosynodum illam Arelatensem,quae sectione sequenti referentur. Ita ut ista tam absurda& 1 proprio R. P. sensu aliena, ut alia plurima contra ipsius mentei nex susceptae causa prodire nemo non videat.

Auitum Viennensem in aliis Fausti librisscimus a tua non ID dasse, contra hos vero libros an quicquam scrvserit,quod existimases do videtur, incertum est .

Sanctum Auitum in aliis Fausti libris aliqua non tantum, non laudalse sed erroris seu haeresis notasse certum est. Ut ex eius Epistola quarta ad Gundebaldum Burgundionum Regem patet. d scilicet in scripta Fausti Epistola ad Paulinum Burdegalensem, Poenitentiam momentaneam, id est in aegritudine quasi sub momento mortis acceptam nihil, aut nulli prodesse definisset. Eosque qui talia sentirent verius reddi appetita supcrbia turgiis dos, quam conscientia illibata securos asserit. Item quod Fau stus ibidem solam fidem homini prodesse inficiaretur, eumque ex illorum parte fuisse profitetur, Qui sieut ait Dominus graue super humeros Discipulirum pondus imponunt, quod ipsi tammune

v. id

629쪽

Confutatio Cap. VIII. Part. II. cor

digito mouere detremnt. Faustum etiam edidisse de creaturis Epistolam vel libellum, in quo mira calliditate & nequitia Sancti

Hieronymi abutens testimonio asserere conatus cst animas esse corporeas, em errorem confutauit Claudianus Presbyter San

eii Mamerci viennentis Episcopi frater , tribusdisertissimis libris ad Sidonium Apollinarem, qui illos lib. q. Epistola g. laudauit

Non minus certum et item Faustum etiam cum aliis malae sanae do

et rinae Et Eaniis de ultima poenitentia praua disseminasse, & ideo scripta eius damnata R. P. non suspectus auctor est Hinc marus de Praedest. cap. 3s. Sed etiam Faustum ita Liberum Arbitrium do cere conatum, ut illuminatio eius , virtus & lalus non a Christo, sed a natura sit, lucidissima fide Auitum Viennensem scripsisse eius redarguendo errorem non existimasse videtur Sanctus Adoviennensis(vt hic vult R. P. sed reuera disertis verbis quae iam retulimus Icripsit in Chronico ad annum '2. Ideoque incertum non est , nec etiam ipse R. P. incertum habuit in sua Pseudosyno do Arelatensi tona. i. Concit. Galliae ad annum s. de his ipsis agens Fausti libris: Qua nota, inquit, in his etiam libris luis iFaustus non caruit: nam & a Gelasio Papa hoc nomine inter Apocryphos relati sunt, &ab Auito Viennensi, atque a Fulgentio, & aliis pluribus oppugnati. J Et iterum etiam in notis suis ad Si- donium Appollinarem pag. 362. Quid ergo causae, inquit, cur a Sydonio laudibus ornentur, quos constat , Gelasio, Fulgentio, Auito, Croco, Facundo,, & aliis, vel damnatos, vel contrariis etiam voluminibus confutatos. J

Araxentu porro in Faustum obiessiones factaees , o minim)

cervi multorum iudicio habitas esse quis nescit 3 me causeae quicquam esse, cur ictum de Fausto potita mediamus, quam Gennadium vel Poessorem, quomm alter opus eregium, alter Catholicos obro istoi pronunti it.

Item in Maxentium R. P. censuram, qui quasi fallacem ac minime sineeram post iudicium celeberrimorum Cardinalium Baronii de Bellarmini prorsus reiiceret , vetitati propius accederet : qui vero Faustum & Gennadium, & si libet possetatem addere (licet ut vidimus nullum pro Fausti libris iudicium tulerit , nec illos Catholicos ut vult R, P. Epistola sua quae apud Baronium habetur ad annum sao. pronunciauerit praeferre non veretur Summis Pontificibus Gelasio, Hormisdae & Foetici, Santactis Fulgentio , Auito,&Caesario, i a. Epistonis Africanis pro fide exulibus, Petro Diacono, & reliquis in causa fidei 1 Graeeis ex Oriente Romam legatis & Maxentio Antiocheno presbyte- Faustus Reg

P. Sirmi dinotis ad Arelat. Coc.D. in notis ad Sidon. pag. reet.

630쪽

co a Praedestinatiam Fabuci

Faustus ro&Archimandritae venerio,&aliis Scythiae Monachis,certe pese Reg. simis illis Pelagianae prauitatis reliquiis consentire poti is, quam vetam & perlectam Christi gratiam cum tot Sanctis Romanis Pontificibus, Praetulibus & alii si sincere, &toto corde profiteri valde suspectus erit.

Quin-hae vime lustra non desunt, O proximo ante feculo non defuerans Viridor tissimi,exactίque iudicis, qui in illorum iren enmientiam : arque in hir ne plures commemorem clarissima rauataniens, Academia duo lumina, Ioannes Driedo ct Ioannes Taper, qui paustum Ambo, nec sine honore Catholicum Ecclesia Doctorem

Non defuere nec praecedenti saeculo, nee nostro( quod dolendum est) desunt, inter alia haereticae prauitatis venena, etiam non mediocres Pelasianae virulentiae reliquiae, quibus inuolui non ideo dicimus Dri edonem &Taperum, qui plurimos & maiori dc veriori in hoc maxime luce praefulgentes reliquere succrebres, qui Deo propitio maiori studio veritatis, quae illos latuit, notitia adepti sunt. Sed quis miretur Doctores illos Drie donem & TMperum aliis rebus intentos, etiam quo facilius haereticos Lutheranos & Caluinis as oppugnarent, parum cautos, una cum per spicaci illo censore Erasmo, in profundam Fausti calliditatem&dolos incidisse, maxime non inspectis Sancti Fulgent ij de Incarnatione & G tat i a Christi,& de veritate praedestinationis & Gratiae, item Petri Diaconi de Incarnatione & Gratia lucubrationi bus & Episcoporum Afrorum in Sardinia exulum Synodica, &aliis plurimis gratuitae Christi gratiae, & absolutae Lei praedesti nationis in ipsum Faustum eiusque fraudulenta deliramenta, monumentis quq nondum in lucem prodierant, ex quibus hodie inis dubitata constat fraudulenta & haeretica Fausti nequitiar quicquid sit ad Doctores illos praecipue scriptam & editam fuisse geminam, quam supra retulimus mustrissimorum Cardinalium Baronii & Bellat mini censuram, nemo nescit: quorum ille. Cum Batonius '' igitur, inquit, Fausti sententiae ubique ab Ecclesia Catholicaadan. dio. γγ fuerit contradictum , videant quanto periculo quidam ex recen- D tioribus dum in nouatores insurgunt, ut eos confutent, a Sancti xi Augustini sententia de Dei Praedestinatione recedunt: cum alioqui arma non desint, quibus aduersarij profligcntur: J hic vero: '' Haec admonere volui, inquit, propter aliquos qui nostro tempo-a' re F ustum Catholicum fisisse contendunt. J Et adhuc magis Aellam.in prici se quo ad Tapetum ipsum de Gratia & Libero Arbitrio lib. avstu, at s.cap. . in fine his verbis: Mibus adde F A v s T v M propter hos

se errores

SEARCH

MENU NAVIGATION